Boethius, Consolatio Philosophiae, 3, Caput 1 P
1 | iam cantum illa finiverat, cum me audiendi avidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat. |
2 | itaque paulo post: o, inquam, summum lassorum solamen animorum, quam tu me vel sententiarum pondere vel canendi etiam iucunditate refovisti, adeo ut iam me posthac imparem fortunae ictibus esse non arbitrer! itaque remedia quae paulo acriora esse dicebas non modo non perhorresco, sed audiendi avidus vehementer efflagito. |
3 | -- tum illa: sensi, inquit, cum verba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum vel exspectavi vel, quod est verius, ipsa perfeci; talia sunt quippe quae restant ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant. |
4 | sed quod tu te audiendi cupidum dicis, quanto ardore flagrares si quonam te ducere aggrediamur agnosceres! |
5 | -- quonam? inquam. -- ad veram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines visu ipsam illam non potest intueri. |
6 | tum ego: fac, obsecro, et quae illa vera sit sine cunctatione demonstra. |
7 | -- faciam, inquit illa, tui causa libenter; sed quae tibi <causa> notior est, eam prius designare verbis atque informare conabor, ut ea perspecta cum in contrariam partem flexeris oculos verae specimen beatitudinis possis agnoscere. |