Boethius, Consolatio Philosophiae, 2, Caput 8 P
1 | sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes: est aliquando cum de hominibus fallax illa nihil bene mereatur, tum scilicet cum se aperit, cum frontem detegit moresque profitetur. |
2 | nondum forte quid loquar intellegis; mirum est quod dicere gestio, eoque sententiam verbis explicare vix queo. |
3 | etenim plus hominibus reor adversam quam prosperam prodesse fortunam; illa enim semper specie felicitatis, cum videtur blanda, mentitur, haec semper vera est, cum se instabilem mutatione demonstrat. |
4 | illa fallit, haec instruit; illa mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis, felicitatis absolvit; itaque illam videas ventosam fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius adversitatis exercitatione prudentem. |
5 | postremo felix a vero bono devios blanditiis trahit, adversa plerumque ad vera bona reduces unco retrahit. |
6 | an hoc inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit? haec tibi certos sodalium vultus ambiguosque secrevit, discedens suos abstulit, tuos reliquit. |
7 | quanti hoc integer et, ut videbaris tibi, fortunatus emisses? nunc amissas opes querere: quod pretiosissimum divitiarum genus est, amicos inuenisti. |