1 | felix nimium prior aetas contenta fidelibus arvis nec inerti perdita luxu, facili quae sera solebat |
5 | ieiunia solvere glande. non Bacchica munera norant liquido confundere melle nec lucida vellera Serum Tyrio miscere veneno. |
10 | somnos dabat herba salubres, potum quoque lubricus amnis, umbras altissima pinus. nondum maris alta secabat nec mercibus undique lectis |
15 | nova litora viderat hospes. tunc classica saeva tacebant odiis neque fusus acerbis cruor horrida tinxerat arva. quid enim furor hosticus ulla |
20 | vellet prior arma movere, cum vulnera saeva viderent nec praemia sanguinis ulla? utinam modo nostra redirent in mores tempora priscos! |
25 | sed saevior ignibus Aetnae fervens amor ardet habendi. heu, primus quis fuit ille auri qui pondera tecti gemmasque latere volentes |
30 | pretiosa pericula fodit? |