Boethius, Consolatio Philosophiae, 2, Caput 5 P
| 1 | sed quoniam rationum iam in te mearum fomenta descendunt, paulo validioribus utendum puto. |
| 2 | age enim, si iam caduca et momentaria fortunae dona non essent, quid in eis est quod aut vestrum umquam fieri queat aut non perspectum consideratumque vilescat? |
| 3 | divitiaene vel vestrae vel sui natura pretiosae sunt? quid earum potius? aurumne ac vis congesta pecuniae? |
| 4 | atqui haec effundendo magis quam coacervando melius nitent, si quidem avaritia semper odiosos, claros largitas facit. |
| 5 | quodsi manere apud quemque non potest quod transfertur in alterum, tunc est pretiosa pecunia cum translata in alios largiendi usu desinit possideri. |
| 6 | at eadem, si apud unum quanta est ubique gentium congeratur, ceteros sui inopes fecerit. et vox quidem tota pariter multorum replet auditum, vestrae vero divitiae nisi comminutae in plures transire non possunt; quod cum factum est, pauperes necesse est faciant quos relinquunt. |
| 7 | o igitur angustas inopesque divitias, quas nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non veniunt. |
| 8 | an gemmarum fulgor oculos trahit? sed si quid est in hoc splendore praecipui, gemmarum est lux illa, non hominum; quas quidem mirari homines vehementer ammiror. |
| 9 | quid est enim carens animae motu atque compage quod animatae rationabilique naturae pulchrum esse iure videatur? |
| 10 | quae tametsi conditoris opera suique distinctione postremae aliquid pulchritudinis trahunt, infra vestram tamen excellentiam collocatae ammirationem vestram nullo modo mereantur. |
| 11 | an vos agrorum pulchritudo delectat? quidni? est enim pulcherrimi operis pulchra portio. |
| 12 | sic quondam sereni maris facie gaudemus, sic caelum, sidera, lunam solemque miramur. num te horum aliquid attingit, num audes alicuius talium splendore gloriari? |
| 13 | an vernis floribus ipse distingueris aut tua in aestivos fructus intumescit ubertas? |
| 14 | quid inanibus gaudiis raperis, quid externa bona pro tuis amplexaris? numquam tua faciet esse fortuna quae a te natura rerum fecit aliena. |
| 15 | terrarum quidem fructus animantium procul dubio debentur alimentis; sed si, quod naturae satis est, replere indigentiam velis, nihil est quod fortunae affluentiam petas. |
| 16 | paucis enim minimisque natura contenta est; cuius satietatem si superfluis urguere velis, aut iniucundum quod infuderis fiet aut noxium. |
| 17 | iam vero pulchrum variis fulgere vestibus putas. quarum si grata intuitu species est, aut materiae naturam aut ingenium mirabor artificis. |
| 18 | an vero te longus ordo famulorum facit esse felicem? qui si vitiosi moribus sint, perniciosa domus sarcina et ipsi domino vehementer inimica; sin vero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur? |
| 19 | ex quibus omnibus nihil horum quae tu in tuis computas bonis tuum esse bonum liquido monstratur. quibus si nihil inest appetendae pulchritudinis, quid est quod vel amissis doleas vel laeteris retentis? |
| 20 | quodsi natura pulchra sunt, quid id tua refert? nam haec per se a tuis quoque opibus sequestrata placuissent. |
| 21 | neque enim idcirco sunt pretiosa quod in tuas venere divitias, sed quoniam pretiosa videbantur tuis ea divitiis annumerare maluisti. |
| 22 | quid autem tanto fortunae strepitu desideratis? fugare, credo, indigentiam copia quaeritis. |
| 23 | atqui hoc vobis in contrarium cedit; pluribus quippe amminiculis opus est ad tuendam pretiosae supellectilis varietatem, verumque illud est permultis eos indigere qui permulta possideant, contraque minimum qui abundantiam suam naturae necessitate non ambitus superfluitate metiantur. |
| 24 | itane autem nullum est proprium vobis atque insitum bonum ut in externis ac sepositis rebus bona vestra quaeratis? |
| 25 | sic rerum versa condicio est ut divinum merito rationis animal non aliter sibi splendere nisi inanimatae supellectilis possessione videatur? |
| 26 | et alia quidem suis contenta sunt, vos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis nec intellegitis quantam conditori vestro faciatis iniuriam. |
| 27 | ille genus humanum terrenis omnibus praestare voluit, vos dignitatem vestram infra infima quaeque detruditis. |
| 28 | nam si omne cuiusque bonum eo cuius est constat esse pretiosius, cum vilissima rerum vestra bona esse iudicatis eisdem vosmet ipsos vestra existimatione summittitis. quod quidem haud immerito cadit. |
| 29 | humanae quippe naturae ista condicio est ut tum tantum ceteris rebus cum se cognoscit excellat, eadem tamen infra bestias redigatur si se nosse desierit; nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est, hominibus vitio venit. |
| 30 | quam vero late patet vester hic error, qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis! |
| 31 | at id fieri nequit; nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem quae sunt apposita laudantur, illud vero his tectum atque velatum in sua nihilo minus foeditate perdurat. |
| 32 | ego vero nego ullum esse bonum quod noceat habenti num id mentior? minime, inquis. |
| 33 | atqui divitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis avidus quicquid usquam auri gemmarumque est se solum qui habeat dignissimum putat. |
| 34 | tu igitur, qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si vitae huius callem vacuus viator intrasses coram latrone cantares. |
| 35 | o praeclara opum mortalium beatitudo, quam cum adeptus fueris securus esse desistis! |