Boethius, Consolatio Philosophiae, 2, Caput 3 P
1 | his igitur si pro se te cum Fortuna loqueretur, quid profecto contra hisceres non haberes; aut si quid est quo querelam tuam iure tuearis, proferas oportet, dabimus dicendi locum. |
2 | -- tum ego: speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque rhetoricae ac musicae melle dulcedinis tum tantum cum audiuntur oblectant, sed miseris malorum altior sensus est; itaque cum haec auribus insonare desierint insitus animum maeror praegravat. |
3 | -- et illa: ita est, inquit; haec enim nondum morbi tui remedia, sed adhuc contumacis adversum curationem doloris fomenta quaedam sunt. |
4 | nam quae in profundum sese penetrent cum tempestivum fuerit ammovebo. verumtamen ne te existimari miserum velis; an numerum modumque tuae felicitatis oblitus es? |
5 | taceo quod desolatum parente summorum te virorum cura suscepit delectusque in affinitatem principum civitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse coepisti. |
6 | quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum cum coniugis pudore tum masculae quoque prolis oportunitate praedicavit? |
7 | praetereo -- libet enim praeterire communia -- sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates; ad singularem felicitatis tuae cumulum venire delectat. |
8 | si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri cum duos pariter consules liberos tuos domo provehi sub frequentia patrum sub plebis alacritate vidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti? |
9 | dedisti, ut opinor, verba Fortunae dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fovet. munus quod nulli umquam privato commodaverat abstulisti. visne igitur cum Fortuna calculum ponere? |
10 | nunc te primum liventi oculo praestrinxit. si numerum modumque laetorum tristiumve consideres, adhuc te felicem negare non possis. |
11 | quodsi idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam quae tunc laeta videbantur abierunt, non est quod te miserum putes, quoniam quae nunc creduntur maesta praetereunt. |
12 | an tu in hanc vitae scenam nunc primum subitus hospesque venisti? ullamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe hominem velox hora dissolvat? |
13 | nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen vitae dies mors quaedam fortunae est etiam manentis. |
14 | quid igitur referre putas tunc illam moriendo deseras an te illa fugiendo?
|