monumenta.ch > Boethius > 2 2 > 1 1 > 1 1
>>> Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 2, 1 M

Boethius, Consolatio Philosophiae, 2, Caput 1 P

1 post haec paulisper obticuit atque ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit sic exorsa est:
2 si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognovi, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis; ea tantum animi tui sicuti tu tibi fingis mutata pervertit.
3 intellego multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his quos eludere nititur blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat quos insperata reliquerit.
4 cuius si naturam, mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces; sed, ut arbitror, haud multum tibi haec in memoriam revocare laboraverim.
5 solebas enim praesentem quoque, blandientem quoque virilibus incessere verbis eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis.
6 verum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum; sic factum est ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres.
7 sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque iucundum, quod ad interiora transmissum validioribus haustibus viam fecerit.
8 adsit igitur rhetoricae suadela dulcedinis, quae tum tantum recta calle procedit cum nostra instituta non deserit cumque hac musica laris nostri vernacula nunc leviores nunc graviores modos succinat.
9 quid est igitur, o homo, quod te in maestitiam luctumque deiecit? novum, credo, aliquid inusitatumque vidisti. tu fortunam putas erga te esse mutatam: erras.
10 hi semper eius mores sunt, ista natura. servavit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam; talis erat cum blandiebatur, cum tibi falsae illecebris felicitatis alluderet.
11 deprehendisti caeci numinis ambiguos vultus. quae sese adhuc velat aliis, tota tibi prorsus innotuit.
12 si probas, utere moribus, ne queraris. si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem; nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitatis esse debuisset. reliquit enim te quam non relicturam nemo umquam poterit esse securus.
13 an vero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem et cara tibi est fortuna nec praesens manendi fida et cum discesserit allatura maerorem?
14 quodsi nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugiens facit, quid est aliud quam futurae quoddam calamitatis indicium?
15 neque enim quod ante oculos situm est suffecerit intueri, rerum exitus prudentia metitur; eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias.
16 postremo aequo animo toleres oportet quicquid intra fortunae aream geritur cum semel iugo eius colla summiseris.
17 quodsi manendi abeundique scribere legem velis ei quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et impatientia sortem exacerbes quam permutare non possis?
18 si ventis vela committeres, non quo voluntas peteret sed quo flatus impellerent promoveres; si arvis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares. Fortunae te regendum dedisti, dominae moribus oportet obtemperes.
19 tu vero voluentis rotae impetum retinere conaris? at, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit fors esse desistit.
Boethius HOME

bau1722.765 bmo270.23 bnf6639.14 bnf8039.110 bnf16678.46 csg825.41 csg844.38 sbe149.68 sbe302.71 sbe322.27

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik