Boethius, Consolatio Philosophiae, 1, Caput 6 P
1 | primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque, ut qui modus sit tuae curationis intellegam? |
2 | -- tu vero arbitratu, inquam, tuo quae voles ut responsurum rogato. |
3 | -- tum illa: huncine, inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas an ullum credis ei regimen inesse rationis? |
4 | -- atqui, inquam, nullo existimaverim modo ut fortuita temeritate tam certa moveantur, verum operi suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies qui me ab hac sententiae veritate depellat. |
5 | -- ita est, inquit nam id etiam paulo ante cecinisti hominesque tantum divinae exsortes curae esse deplorasti; nam de ceteris quin ratione regerentur nihil movebare. |
6 | papae autem, vehementer ammiror cur in tam salubri sententia locatus aegrotes. verum altius perscrutemur; nescio quid abesse coniecto. |
7 | sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur advertis? |
8 | -- vix, inquam, rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita respondere queam. |
9 | -- num me, inquit, fefellit abesse aliquid, per quod velut hiante valli robore in animum tuum perturbationum morbus inrepserit? |
10 | sed dic mihi, meministine quis sit rerum finis quoue totius naturae tendat intentio? -- audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetavit. -- atqui scis unde cuncta processerint. |
11 | -- novi, inquam, deumque esse respondi. |
12 | -- et qui fieri potest ut principio cognito quis sit rerum finis ignores? |
13 | verum hi perturbationum mores, ea valentia est, ut movere quidem loco hominem possint, convellere autem sibique totum exstirpare non possint. |
14 | sed hoc quoque respondeas velim: hominemne te esse meministi? |
15 | -- quidni, inquam, meminerim? -- quid igitur homo sit poterisne proferre? -- hocine interrogas, an esse me sciam rationale animal atque mortale? scio, et id me esse confiteor. |
16 | -- et illa: nihilne aliud te esse novisti? -- nihil. |
17 | -- iam scio, inquit, morbi tui aliam vel maximam causam; quid ipse sis nosse desisti. quare plenissime vel aegritudinis tuae rationem vel aditum reconciliandae sospitatis inveni. |
18 | nam quoniam tui oblivione confunderis et exsulem te et exspoliatum propriis bonis esse doluisti; |
19 | quoniam vero quis sit rerum finis ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris; quoniam vero quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, has fortunarum vices aestimas sine rectore fluitare: magnae non ad morbum modo, verum ad interitum quoque causae. sed sospitatis auctori grates quod te nondum totum natura destituit. |
20 | habemus maximum tuae fomitem salutis veram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati sed divinae rationi subditam credis; nihil igitur pertimescas, iam tibi ex hac minima scintillula vitalis calor illuxerit. |
21 | sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est, et eam mentium constat esse naturam ut quotiens abiecerint veras, falsis opinionibus induantur, ex quibus orta perturbationum caligo verum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem verae lucis possis agnoscere. |