Boethius, Consolatio Philosophiae, 1, Caput 5 P
1 | haec ubi continuato dolore delatravi, illa vultu placido nihilque meis questibus mota: |
2 | cum te, inquit, maestum lacrimantemque vidissem ilico miserum exsulemque cognovi; sed quam id longinquum esset exsilium, nisi tua prodidisset oratio, nesciebam. |
3 | sed tu quam procul a patria non quidem pulsus es sed aberrasti ac, si te pulsum existimari mavis, te potius ipse pepulisti; nam id quidem de te numquam cuiquam fas fuisset. |
4 | si enim cuius oriundo sis patriae reminiscare, non uti atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed εἶς κοίρανός ἐστιν, εἶς βασιλεύς, qui frequentia civium non depulsione laetetur, cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae libertas est. |
5 | an ignoras illam tuae civitatis antiquissimam legem qua sanctum est ei ius exsulare non esse quisquis in ea sedem fundare maluerit? nam qui vallo eius ac munimine continetur, nullus metus est ne exsul esse mereatur; at quisquis inhabitare eam velle desierit pariter desinit etiam mereri. |
6 | itaque non tam me loci huius quam tua facies movet nec bibliothecae potius comptos ebore ac vitro parietes quam tuae mentis sedem requiro, in qua non libros sed id quod libris pretium facit, librorum quondam meorum sententias collocavi. |
7 | et tu quidem de tuis in commune bonum meritis vera quidem, sed pro multitudine gestorum tibi pauca dixisti. |
8 | de obiectorum tibi vel honestate vel falsitate cunctis nota memorasti. de sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim attingendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia vulgi ore celebrentur. |
9 | increpuisti etiam vehementer iniusti factum senatus. de nostra etiam criminatione doluisti, laesae quoque opinionis damna flevisti. |
10 | postremus adversum fortunam dolor incanduit conquestusque non aequa meritis praemia pensari in extremo Musae saevientis, uti quae caelum terras quoque pax regeret, vota posuisti. |
11 | sed quoniam plurimus tibi affectuum tumultus incubuit diversumque te dolor ira maeror distrahunt, uti nunc mentis es, nondum te validiora remedia contingunt. |
12 | itaque lenioribus paulisper utemur, ut quae in tumorem perturbationibus influentibus induruerunt ad acrioris vim medicaminis recipiendam tactu blandiore mollescant. |