monumenta.ch > Boethius > 3 2
Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 1, 3 M <<<     >>> 4 M

Boethius, Consolatio Philosophiae, 1, Caput 3 P

1 haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum et ad cognoscendam medicantis faciem mentem recepi.
2 itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam, cuius ab adulescentia laribus obversatus fueram, Philosophiam.
3 et quid, inquam, tu in has exsilii nostri solitudines, o omnium magistra virtutum, supero cardine delapsa venisti? an ut tu quoque me cum rea falsis criminationibus agiteris?
4 -- an, inquit illa, te, alumne, desererem nec sarcinam quam mei nominis invidia sustulisti communicato te cum labore partirer?
5 atqui Philosophiae fas non erat incomitatum relinquere iter innocentis. meam scilicet criminationem vererer et quasi novum aliquid accideret perhorrescerem?
6 nunc enim primum censes apud improbos mores lacessitam periculis esse sapientiam? nonne apud veteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certavimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae victoriam mortis me astante promeruit?
7 cuius hereditatem cum deinceps Epicureum vulgus ac Stoicum ceterique pro sua quisque parte raptum ire molirentur meque reclamantem renitentemque velut in partem praedae traherent, vestem quam meis texueram manibus disciderunt abreptisque ab ea panniculis totam me sibi cessisse credentes abiere.
8 in quibus quoniam quaedam nostri habitus vestigia videbantur, meos esse familiares imprudentia rata nonnullos eorum profanae multitudinis errore pervertit.
9 quodsi nec Anaxagorae fugam nec Socratis venenum nec Zenonis tormenta, quoniam sunt peregrina, novisti, at Canios, at Senecas, at Soranos, quorum nec pervetusta nec incelebris memoria est, scire potuisti.
10 quos nihil aliud in cladem detraxit nisi quod nostris moribus instituti studiis improborum dissimillimi videbantur.
11 itaque nihil est quod ammirere si in hoc vitae salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est, pessimis displicere.
12 quorum quidem tametsi est numerosus exercitus spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur.
13 qui si quando contra nos aciem struens valentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi vero circa diripiendas inutiles sarcinulas occupantur.
14 at nos desuper irridemus vilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus eoque vallo muniti quo grassanti stultitiae aspirare fas non sit.
Boethius HOME

bau1722.747 bav1581.11 bmo270.10 bnf6639.7 bnf8039.104 bnf16678.42 csg825.14 csg844.19 sbe149.57 sbe302.67 sbe322.6 tbl2685.1r vat3363.7

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik