Boethius, Consolatio Philosophiae, 1, Caput 2 P
| 1 | sed medicinae, inquit, tempus est quam querelae. |
| 2 | tum vero totis in me intenta luminibus: tune ille es, ait, qui nostro quondam lacte nutritus, nostris educatus alimentis in virilis animi robur evaseras? |
| 3 | atqui talia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses invicta te firmitate tuerentur. |
| 4 | agnoscisne me? quid taces? pudore an stupore siluisti? mallem pudore, sed te, ut video, stupor oppressit. |
| 5 | cumque me non modo tacitum sed elinguem prorsus mutumque vidisset, ammovit pectori meo leniter manum et: nihil, inquit, pericli est, lethargum patitur, communem illusarum mentium morbum. |
| 6 | sui paulisper oblitus est. recordabitur facile, si quidem nos ante cognoverit; quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus. |
| 7 | haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam veste siccavit. |