monumenta.ch > Boethius > 1 2
Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 1, 1 M <<<     >>> 2 M

Boethius, Consolatio Philosophiae, 1, Caput 1 P

1 haec dum me cum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio signarem astitisse mihi supra verticem visa est mulier reverendi admodum vultus, oculis ardentibus et ultra communem hominum valentiam perspicacibus, colore vivido atque inexhausti vigoris, quamvis ita aevi plena foret ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae.
2 nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat, nunc vero pulsare caelum summi verticis cacumine videbatur; quae cum altius caput extulisset ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum frustrabatur intuitum.
3 vestes erant tenuissimis filis subtili artificio indissolubili materia perfectae, quas, uti post eadem prodente cognovi, suis manibus ipsa texuerat; quarum speciem, veluti fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae vetustatis obduxerat.
4 harum in extremo margine Π graecum, in supremo vero Θ legebatur intextum atque inter utrasque litteras in scalarum modum gradus quidam insigniti videbantur, quibus ab inferiore ad superius elementum esset ascensus.
5 eandem tamen vestem violentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuit abstulerant.
6 et dextra quidem eius libellos, sceptrum vero sinistra gestabat.
7 quae ubi poeticas Musas vidit nostro assistentes toro fletibusque meis verba dictantes, commota paulisper ac torvis inflammata luminibus:
8 quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores eius non modo nullis remediis foverent, verum dulcibus insuper alerent venenis?
9 hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant.
10 at si quem profanum, uti vulgo solitum vobis, blanditiae vestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem -- nihil quippe in eo nostrae operae laederentur -- hunc vero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum?
11 sed abite potius, Sirenes usque in exitium dulces, meisque eum Musis curandum sanandumque relinquite.
12 his ille chorus increpitus deiecit humi maestior vultum confessusque rubore verecundiam limen tristis excessit.
13 at ego, cuius acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis, obstupui visuque in terram defixo quidnam deinceps esset actura exspectare tacitus coepi.
14 tum illa propius accedens in extrema lectuli mei parte consedit meumque intuens vultum luctu gravem atque in humum maerore deiectum his versibus de nostrae mentis perturbatione conquesta est:
Boethius HOME

bau1722.742 bav1581.11 bmo270.7 bnf6639.5 bnf8039.103 csg825.7 csg844.14 sbe149.53 sbe302.65 sbe322.2a tbl2685.1r vat3363.7

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik