monumenta.ch > Boethius > 7 1 > 1 1
>>> Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 1, 1 P

Boethius, Consolatio Philosophiae, 1, Caput 1 MEdition: G. Weinberger, Wien, 1935 CSEL 67Edition: , , Edition: , ,

1 carmina qui quondam studio florente peregi,
flebilis heu maestos cogor inire modos.
ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae
et veris elegi fletibus ora rigant.
5 has saltem nullus potuit pervincere terror,
ne nostrum comites prosequerentur iter.
gloria felicis olim viridisque iuventae,
solantur maesti nunc mea fata senis.
venit enim properata malis inopina senectus
10 et dolor aetatem iussit inesse suam.
intempestivi funduntur vertice cani
et tremit effeto corpore laxa cutis.
mors hominum felix, quae se nec dulcibus annis
inserit et maestis saepe vocata venit.
15 eheu, quam surda miseros avertitur aure
et flentes oculos claudere saeva negat!
dum levibus male fida bonis fortuna faveret
paene caput tristis merserat hora meum;
nunc quia fallacem mutavit nubila vultum
20 protrahit ingratas impia vita moras.
quid me felicem totiens iactastis, amici?
qui cecidit, stabili non erat ille gradu.


Boethius HOME

bmo270.141

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik