monumenta.ch > Boethius > 6
Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, LIBER QUINTUS. <<<
Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, LIBER SEXTUS.
1 Fore quosdam, Patrici rhetorum peritissime, non dubitaverim, qui hunc in Topicis altiorem ex philosophia tractatum varia obtrectatione reprehendant, quia inter logicam disputationem physicam interposuit.2 Hi vero sunt, vel quibus hoc totum philosophari displiceat, vel qui in argumentorum locis naturales admisceri causas oportuisse non existiment.3 Sed contra priores quidem, et a M. Tullio, et ab ipsa quodammodo humana ratione, quae in motu posita aliquid semper inquirit, atque amore scientiae neque decipi panitur, neque ullo modo a veritatis ratione traduci, saepe multumque responsum est.4 His vero qui sequestrandas ab oratoria facultate philosophiae disciplinas putant, respondendum breviter existimo.5 Ratione quidem reperiri quiddam potest, sed id melius atque facilius artifex faciet, si in opere construendo artis facultatem atque elegantiam comparet.6 In argumentis quoque idem esse manifestum est, vi namque naturalis ingenii argumenta promuntur.7 Sed ars facultatem imitata naturae viam quamdam rationemque reperit, qua id effici facilius ac melius possit.8 In qua re illorum necesse est reprehendatur error, qui rhetoricam facultatem naturalem esse dixerunt, quoniam quilibet totius artis alienus et intendere in alterum crimen, et sese purgare solet, et argumento aliquid probare contendit.9 Reprehendendi etiam sunt qui eamdem facultatem in sola arte positam esse dixerunt: oportuit enim eos animadvertere, omnem quidem artem sui materiam effectus ex natura suscipere, sed in ea tamen ratione propriam facultatem elegantiamque experiri.10 Haec itaque quae artium ratio perficit, ab imperitis etiam fieri, utcunque contigerit, possunt.11 Bene autem ac facile nemo efficit, nisi artis ratione fuerit instructus.12 Cum igitur totius operis haec sit intentio, ut argumenta quae confusa et veluti clausa natura suppeditat, artificialiter vestigentur, quid sit per quod efficere id quod promittit ars valeat, sub exempli notatione demonstrat: ut enim facilius argumenta reperiantur, illa res efficiet, si demonstrentur loci in quibus argumenta sunt collocata.13 Etenim ut si quis aliquid quaerat, facilius id investigare possit atque invenire, si locus ei monstretur ubi sit positum id quod inquirit; ita etiam cum quis argumentum invenire conatur, si ei locus ubi argumentum sit positum, declaretur, facilius argumentum quod quaerit valebit invenire.14 Ita enim Aristoteles, et ita Tullius appellat eas sedes in quibus argumenta sunt collocata, id est locos, qui ab Aristotele topica vocati sunt.15 Sed quoniam de sedibus argumentorum loquimur, hi cuiusmodi sint paulo altius expediamus; locus enim non uno modo intelligitur.16 Ac relinquamus quidem eos locos quos Victorimus frustra atque inconvenienter interserit, velut eos qui corpora concludunt, ac simpliciter intelligamus eos locos argumentorum esse qui intra se continent argumenta in quibus exponendis posterius quid sit quod dicimus clarius apparebit.17 Nunc communiter de tota locorum ratione, deque argumentatione, ac de quaestionibus et propositionibus earumque terminis videtur esse tractandum.18 Ac primum quoniam locus qui tractatur in Topicis, non cuiuslibet rei, sed tantum locus est argumenti, exposito prius argumenti intellectu, deinceps de loci ratione tractabimus.19 Diffinit igitur Tullius argumentum hoc modo: Argumentum est ratio quae rei dubiae faciat fidem.20 Sumpsit igitur rationem ut genus.21 Omnes enim iniuriosi sunt qui orationis virtutem a sapientiae ratione seiungunt, aliamque esse dicendi artem velint, aliam intelligendi.22 Nam si nihil oratione aliud agimus, nisi interius cogitata vulgamus, quae malum ratio est, orationis elegantiam a sententiarum gravitate seponere?23 Quae porro sententiarum gravitas esse potest, sine earum rerum de quibus dicendum est comprehensione?24 Quae vero alia disciplina naturam proprietatemque rerum omnium docet, vel quae omnino eorum quae intelligi possunt, scientiam profitetur, nisi haec tantum ex qua nos pauca praesumpsimus philosophia?25 quae longe aliter de his ipsis in proprio sapientium tractatu disputare solet.26 Neque ita cursim ut nos, quae, si ut in illorum libris solet, prolixius disserenda sumpsissem, quis ferret insolentium hominum temeritatem provectus suos culpare volentium quibus provectibus proficerent, si studiosi potius quam queruli esse mallent?27 Sed his contentionibus neque antiqua caruit aetas, nec nos ita delicati sumus, ut quibus patientia doctissimorum hominum saepius obstitit, ferre nolimus, dum et pluribus prodesse possumus, et sapientium iudicia consequamur.28 Ad quem finem hic noster labor et totius operis summa contendit.29 Sed haec hactenus.30 Nunc suceptae expositionis ordinem persequamur.31 Toto igitur loco causarum explicato, ex earum differentia in magnis quidem causis vel oratorum vel philosophorum magna argumentorum suppetit copia, in vestris autem si non uberior, at fortasse subtilior; privata enim iudicia maximarum quidem rerum in iurisconsultorum mihi videntur esse prudentia.32 Nam et adsunt multum, et adhibentur in consilia, et patronis diligentibus ad eorum prudentiam confugientibus hastas ministrant.33 In omnibus igitur iudiciis in quibus ex fide bona est additum, primus causarum usus est, ut inter bonos bene agi oportet.34 In primisque in arbitrio rei uxoriae, in quo est quid melius, aequius parati esse debent Illi dolum malum, illi fidem bonam, illi aequum bonum, illi quid socium socio.35 Quid eum qui negotia aliena curasset, ei cuius ea negotia fuissent.36 Quid eum aui mandasset, eumve cui mandatum esset, alterum alteri praestare oporteret.37 Quid virum uxori, quid uxorem viro tradiderunt.38 Licebit igitur, diligenter cognitis argumentorum locis, non modo oratoribus et philosophis, sed iuris etiam peritis copiose de consultationibus suis disputare. 39 Diviso causarum loco atque ordine suis partibus distributo, de loci eiusdem facultate, quibusque uberius, quibusque angustius accommodetur, uti saepe Ciceroni mos est, disserit.40 Primum enim, inquit, oratoribus ac philosophis, quorum in disputationibus larga materia est, multa ex causarum loco argumentorum suppetit copia.41 Communis quippe oratoribus ac philosophis hic locus esse prospicitur qui est a causis, his naturas rerum quod est philosophiae proprium, illis quod oratoriae facultatis est, facta probantibus.42 Nam et cum res quaelibet quaeritur, eius causae a philosophis vestigari solent.43 Quibus praemissis, ut superius dictum est, comitatur statim quod concludendum est, et oratores ad suspicionem movendam detergendamve factorum causas requirunt.44 Hoc quippe stabile in hominum mentibus manet, quod neque factum, neque res ulla praeter illam omnium principem naturam, sine propriis causis possit existere.45 Quo fit ut uberrimus causarum usus sit in rhetorum orationibus, philosophorumque tractatu.46 Sed ut hunc libellum M. Tullius scribens, pleraque omnia Trebatio dedisse videatur, hunc locum iuris quoque consultis attributum esse demonstrat, dicens: Etsi non tam uberes opportunitates habeat hic locus in iurisperitorum responsionibus subtilius certe atque acutius pro ipsius artis natura tractari potest, scilicet ubertatem quae deerat, subtilitate quae poterat inesse compensans.47 Habent enim etiam ipsi proprium campum in quo eorum virtus possit enitere.48 Est enim iurisconsultorum prudentiae privatarum quaestio causarum, maximeque in illis negotiis; hic causarum locus examinabitur, in quibus bonae fidei iudicia nectuntur.49 In his enim qui fuerit animus contrahentium quaeri solet, qui deprehendi vix poterit, nisi praecedentibus causis intelligatur.50 In his igitur iudiciis in quibus additur ut ex bona fide iudicent, id est ubi ita iudices dantur, ut non strictas inter litigantes stipulationes, sed bonam fidem quaerant, plurimus causarum usus est: additur ut inter bonos bene agi oportet, considerantur mores, inquiruntur consilia; statuitur quibus, quidque de causis administratum sit.51 In primisque in iudicio uxoriae rei uberrimus causarum tractatus est.52 Est autem iudicium uxoriae rei, quoties post divortium de dote contentio est.53 Dos enim licet matrimonio constante in bonis viri sit, est tamen in uxoris iure, et post divortium velut res uxoria peti potest.54 Quae quidem dos interdum his conditionibus dari solebat, ut si inter virum uxoremque divortium contigisset, quod melius aequius esset, apud virum remaneret, reliquum dotis restitueretur uxori, id est ut quod ex dote iudicatum fuisset melius aequius esse ut apud virum maneret, id vir sibi retineret; quod vero non esset melius aequius apud virum manere, id uxor post divortium reciperet.55 In quo iudicio non tantum boni natura spectari solet, verum etiam comparatio bonorum fit, ut non tam quod aequum, sed melius aequiusque est id sequendum sit.56 Quae omnia ex praecedentibus causis investigari solent.57 Nam si viri culpa divortium factum est, aequius melius est nihil apud virum manere.58 Si mulieris est culpa, aequius melius est sextans retineri.59 In hisque omnibus peritissimi iurisconsulti esse debent; quo fit ut Trebatium quoque hortetur ad studium.60 Multa enim esse dicit, quae eorum operam exspectant.61 Illi enim, inquit, dolum malum, illi bonam fidem, illi aequum et bonum, illi etiam quid socius socio praestare debeat, quid is qui alienum in se gerendum sponte negotium suscepisset, ei cuius id negotium fuerat, quid is qui mandaverit ei cui mandaverit suorum negotiorum actiones, quid vir uxori, quid uxor viro tradiderit; quae omnia ad posteriora causae sunt, atque exinde iudicia sumuntur.62 Idcirco enim, verbi gratia, quodlibet illud iudex pronuntiare debet in uxoris ac viri causa, quia virum hoc praestare oportet uxori; idcirco etiam mandato rei cui mandaverit, obligatus esse iudicandus est, quia inter mandatorem susceptoremque negotii illud est observandum, omnia quoque quae quisque alteri praestare debet, ea in tractandis iudicandisque negotiis causae sunt.63 Quocirca recte conclusit, diligenter cognitis argumentorum locis, et oratoribus, et philosophis, et iurisconsultis argumentorum copiam non defuturam.64 Coniunctus huic causarum loco ille locus est qui efficitur ex causis: ut enim causa quid sit effectum indicat, sic quod effectum est, quae fuerit causa demonstrat.65 Hic locus suppeditare solet oratoribus et poetis, saepe etiam philosophis, sed his qui ornate et copiose loqui possunt, mirabilem copiam dicendi, cum denuntiant quid ex quaque re sit futurum.66 Causarum enim cognitio cognitionem eventorum facit. 67 Omnia quae ad se referuntur recte dicuntur esse coniuncta; ipsa enim relatio rerum efficit coniunctionem; quod si causa alicuius causa est, non alterius, nisi sui effectus est causa, itemque si est aliquis effectus, ex causarum principiis venit; iure igitur ab effectis locus, causarum loco debet esse coniunctus.68 Quoniam vero semper quae ad se referuntur aequantur, necesse est, quae ubertas sit causarum, eadem quoque sit effectorum.69 Quoniam enim causa praeter effectum esse non potest, cum sit causa super effectum, necesse est ut ex eventibus quoque atque effectibus, plurima suppetant argumenta, siquidem ex causis etiam plurima contrahuntur.70 Nam sicut cuiuslibet effectus potest causa tractari, si ex qualibet causa potest, qui sit eventus ostendi, recteque, ait, causarum cognitio eventuum cognitionem facit; ut enim in praedicamentis ostenditur, sciri relativum aliquod non potest, praeter reliqui scientiam relativi.71 Reliquus est comparationis locus, cuius genus et exemplum supra positum est, ut caeterorum, nunc explicanda tractatio est.72 Comparantur igitur ea omnia quae aut maiora, aut minora, aut paria dicuntur: in quibus spectantur haec, numerus, species, vis, quaedam etiam ad res aliquas affectio.73 Numero sic comparabuntur, ut plura bona paucioribus bonis anteponantur, pauciora mala, malis pluribus; diuturniora bona brevioribus, longe et late pervagata angustis, ex quibus plura bona propagentur, quaeque plures imitentur et faciant.74 Specie autem comparantur, ut anteponantur, quae propter se expetenda sunt, his quae propter aliud, et ut innata atque insita assumptis et adventitiis, integra contaminatis, iocunda minus iocundis, honesta ipsis etiam utilibus, proclavia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desiderabilia his quibus facile carere possis, perfecta inchoatis, tota partibus, ratione vigentia rationis expertibus, voluntaria necessariis, animata inanimatis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis.75 Vis autem in comparatione sic cernitur: Efficiens causa gravior quam non efficiens; quae se ipsis contenta sunt, meliora quam quae egent aliis; quae in nostra, quam quae in aliorum potestate sunt; stabilia incertis; quae eripi non possunt, his quae possunt.76 Affectio autem ad res aliquas est huiusmodi: Principum commoda maiora quam reliquorum, itemque quae iocundiora, quae pluribus probata, quae ab optimo quoque laudata.77 Atque ut haec in comparatione meliora sunt, sic deteriora quae his sunt contraria.78 Parum autem comparatio nec elationem habet, nec submissionem; est enim aequalis.79 Multa autem sunt quae aequalitate ipsa comparentur, quae ita fere concluduntur: Si consilio iuvare cives et auxilio, aequa in laude ponendum est, pari gloria debent esse hi qui consulunt et hi qui defendunt; at quod primum est, quod sequitur igitur. 80 Omnis comparatio duplex est: aut enim aequalia sibimet comparantur, aut inaequalia; sed in his quae sunt aequalia semper eadem esse notatur aequalitas.81 Inaequalia autem in gemina veluti membra dividuntur, minoris scilicet atque maioris.82 Nam quod minus est, non per se minus est, sed comparatione maioris.83 Itemque quod maius est, minoris comparatione dicitur maius.84 Quae cum ita sint, dividit atque ante oculos ponit omnium comparationum modos, et quod raro in superioribus locis fecit, ipsas maximas propositiones ponit in comparationibus constitutas, ut si quando loco sit nobis comparationis utendum, habeamus quoddam, velut inventionis exemplar, ad quod quaerentem animum possimus advertere.85 Omnis igitur comparatio, aut in numero constat, aut in specie, aut in vi, aut in aliqua locata extrinsecus affectione.86 Nam quodcunque conferre contendimus, aut numero comparamus, et secundum id aliud maius, aliud minus esse decernimus; aut speciem ipsam intuentes, eamque alii comparantes de excellentia iudicium damus; aut aliud consideramus, quid res quaeque possit efficere, et in quantum eius progredi possit natura, aut ex aliorum quodammodo continentia, et ex circumstantium affectione rem quam alii conferimus intuemur.87 Numero igitur quae comparantur, si ex eodem sint genere, plura paucioribus anteponuntur, velut si bona omnia sint aequalia, iure quisquam plura bona paucioribus anteponit.88 Et est haec maxima propositio: Plura bona paucioribus anteponuntur, et in caeteris quoque eadem ratio perspicitur maximarum propositionum.89 At si omnia in contrario sint genere, pluralitati paucitas praeferenda est, ut pauca mala pluribus malis, mala vero ipsa bonis nullo modo conferuntur.90 Quae enim ullo modo compensantur, in eodem esse genere debent, non in contrario.91 Nam cum adversum se contraria e regione locata sunt, conferri compararique non possunt, quod sibi intelliguntur esse inimica.92 Est etiam secundum numerum comparatio in temporis quoque ratione.93 Nam cum tempus certis quibusdam spatiis dividatur, velut horae, diei, mensis, atque anni, ex aequalibus bonis ea magis eligenda sunt, quae diuturnius perseverant, quod in numero positum esse nullus ignorat.94 Ipsa enim diuturnitas plurimos esse vel dies, vel menses, vel annos fatetur, quibus duret id quod eligitur.95 Longe etiam pervagata bona, angustis et in unum minimum locum coarctatis numeri comparatione praecedunt.96 Nam quae longe lateque pervagata sunt, ea in plurimas gentes regionesque diffusa sunt; pluralitas vero cuiuslibet rei numerum spectat.97 Iam vero ex quo plura propagantur bona, quis non iudicet esse meliora his quorum est inops bonorum contractiorque fecunditas?98 Quis etiam bonum quod plures imitentur ut faciant, caeteris quae ita non sint, excellere non arbitretur, quae in numero constare quis nesciat, quando in numero pluralitas constat?99 Specie vero comparantur, quae per seipsa considerata suae quodammodo pulchritudinis merito caeteris anteferuntur.100 Meliora enim sunt quae propter se, quam quae propter aliud expetuntur, veluti salus quae propter se expetitur, medicina propter salutem; quocirca melior est salus quam medicina: atque haec non ad aliquem numerum, nec postremo ad aliquam quantitatem, sed ad ipsam speciem salutis ac medicinae considerationem referentes, iudicium promimus.101 Illa quoque quae innata atque insita sunt, assumptis et adventitiis meliora iudicantur, unde innata moribus gravitas longe amplius excellit eam quae per imitationem affectatur.102 Integra etiam potius quam contaminata melioris rei iudicium ferunt.103 Nam quae integra sunt, suam speciem servant, quae contaminata sunt atque ex aliqua parte vitiata, si qua etiam inerat, speciei pulchritudinem perdiderunt.104 Iocunda minus iocundis meliora, communis omnium animalium natura diiudicat.105 Honesta utilibus sapientes anteponunt; proclivia laboriosis anteferri illa res monstrat, quod nemo ad eumdem finem per laboriosam atque asperam viam tendere cupiat, ad quem possit proclivi facilique itinere pervenire.106 Labor quippe omnis iniocundus est, iocunda est facilitas.107 Necessaria etiam non necessariis partim praeferri, partim etiam postponi debent, quod M. Tullius tacuit: necessaria quippe praeferuntur his non necessariis, quae non boni ratione, sed voluptatis appetitione sunt constituta, veluti luxu regio parata convivia nullus sapiens iudicet esse meliora his quae naturae expleant indigentiam.108 Quaedam vero sunt quae ipsa specie boni, cum non necessaria sint, meliora sunt necessariis.109 Nam vivere necessarium est, et sine eo subsistere animal nequit.110 Philosophari vero non est necessarium, melius tamen longeque excellentius est philosophum vivere quam tantum vivere: illud enim raro paucisque etiam utentibus ratione concessum; illud pecudibus commune nobiscum.111 Sua quoque alienis iure meliora esse dicuntur, veluti hominibus ratio potius quam voluptatis appetitio: illud enim proprium est hominis, illud alienum; rara quoque vulgaribus meliora sunt.112 Atque hic locus approbat id quod superius dictum est, philosophantem vitam ipsa vita esse meliorem: nam quae rara sunt, facile id quod vulgare est antecedunt.113 Desiderabilia etiam his quibus facile carere possis, illa res approbat esse meliora, quod maxime desiderantur, et sine his anxia vita est, veluti si quis capillis visum conferat.114 Aegrius enim toleramus carere visu quam capillis; ita ex hoc meliorem esse visum capillis iudicamus, quod his facile, illo aequo animo carere non possumus.115 Perfecta etiam imperfectis naturaliter excellunt, illa enim suam formam adepta sunt, illa minime.116 Tota etiam partibus eodem modo excellentiora esse arbitramur: nam quod totum est, habet naturae propriam formam.117 Quod vero pars est et ad totius nititur perfectionem, nondum suae pulchritudinis speciem cepit, nisi ad totius integritatem referatur.118 Iam vero ratione utentia rationis expertibus nullus dubitat esse meliora.119 Voluntaria quoque necessariis iure anteponuntur, namque voluntaria libera sunt, quae necessaria quodam nos veluti dominio necessitatis astringunt, atque ideo meliora esse voluntaria necessariis existimamus; quanquam in hoc etiam illud intelligi possit, quod a nobis superius dictum est, non necessaria saepe necessariis anteponi, quandoquidem ea quae voluntaria sunt non fuerint necessaria; voluntaria vero meliora sunt necessariis.120 Non necessaria igitur saepe necessariis excellunt; animata quoque inanimatis, ipsius animae negatione considerata, anteponenda esse ratio persuadet.121 Naturalia etiam non naturalibus, et artificiosa inartificiosis.122 Optimusque hic gradus est, ut naturam arti, artem praeferas inertiae, ars quippe imitatur naturam.123 Quo fit ut id quod in se retinet pulchri, ex natura veniat, cuius imitari speciem cupit.124 Longe vero postrema sunt quae cum artificio carent, non a specie solum naturae, verum etiam ab imitatione discedunt, atque haec quidem de specie in comparationibus considerantur.125 Vis autem in eo consistit in quo consideratur quid unaquaeque res possit efficere, nam quod quaeque res potest, ea vis eius rectissime dicitur.126 Efficiens igitur causa graviorem vim habet quam ea quae nihil efficit: velut artifex melior quam materia, illa quippe stolida est atque immota.127 Nec aliquid efficiens, nisi formam ab artifice, id est ab efficiente causa, susceperit.128 Item quae se ipsis contenta sunt, meliora esse his videntur quae egent aliis: veluti omnium Deus optimus est, quia nullo indiget, et ipso cuncta sunt indiga.129 Item quae in nostra sunt potestate magis eligenda sunt quam quae in aliena manu posita facile labuntur.130 Quo fit ut sit virtus melior quam divitiae; nam virtus est in nostra potestate, divitiarum fortuna domina est.131 Iam vero stabilia incertis, quae eripi non possunt, his quae possunt, si tamen bona sunt, quis non intelligat esse meliora?132 Quorum tamen locorum pars contraria contrarium tenet: inspectis quippe his quae meliora sunt, si horum adversa videamus, deteriora sunt.133 Restat in affectione posita comparatio quae ita tractatur, ut non per semetipsam res quae alii confertur, sed ex alterius cuiuslibet consideratione pensetur, velut in tribus quibusdam rebus si duae ad se invicem comparentur, eo quod ad tertiam plus minusve iungantur.134 Sint enim duo quaedam humanis rebus accommodata, quarum una principibus atque etiam ipsi reipublicae accommodatior: hic igitur iudicabimus eam rem esse meliorem quae melioribus prodest, id est ut reipublicae vel principibus non considerantes ut sese res habeat, sed quantum reipublicae vel principibus adiuncta sit.135 Haec igitur res ex affectione est comparata, meliusque iudicatur id quod principibus commodum est, quam id quod aliquibus privatis, quoniam principes reliquorum etiam continent statum.136 Eodem modo sunt quae sequuntur, ut quae iucundiora sunt pluribus, quae clariora inter multos, quae pluribus comprobata sunt, meliora ducantur.137 Nam etiamsi minus ipsa huius naturae sint, affectione tamen, ut dictum est, eorum quibus vel iucundiora, vel inter quos clariora sunt, aut a quibus probantur, meliora existimanda sunt.138 Sed quanquam id quod a pluribus bonum ducitur, superius in ea comparationis parte posuerit in qua fiebat secundum numerum comparatio, nihil tamen impedit eumdem locum secundum aliam atque aliam considerationem diversis generibus subdi: velut ala avis cum substantia sit, eadem tamen ad aliquid esse intelligitur, si ad alatum consideretur.139 Illa quoque ex affectione videntur es e meliora quae ab eo laudata sunt, contra quem dialectica oratione vel rhetorica facultate disseritur.140 Nam ut revincere adversarium possis, sat est si eum tibi consensisse monstraveris, atque id aliquando velut optimum praedicasse, quod tu melius re proposita monstrare contendas.141 Dictis igitur omnibus meliorum locis, his oppositi quae deteriora sunt continebunt.142 Parium vero nulla discretio est.143 Neque enim quod par est, aut intentionem sumere, aut remissionem potest.144 Quibus autem modis inter se maiora minoraque penduntur, iisdem inter se paria conferuntur.145 Nam quae vel numero, vel specie, vel vi, vel affectione fuerint, aeque paria esse dicuntur.146 Commune autem cunctorum exemplum est, quod Cicero in qualitate constituit, quae qualitas in cunctis paribus aequa est, sed vel numero, vel specie, vel vi, vel affectione paria sunt.147 Nam in eorum comparatione quae maiora vel minora sunt, una quaedam qualitas est, sed horum accessione variantur.148 Nam quibus in eadem qualitate maior numerus, pulchrior species, efficacior vis, ad pretiosiora coniunctior affectio, ea meliora esse existimabuntur.149 Quae si aequa fuerint, in eadem qualitate paria sunt.150 Exemplum vero quod proposuit, ad blandiendum Trebatii animum valet, cum propriam, id est oratoriam, facultatem cum iurisperitorum laude coniungit hoc modo: Si consilio iuvare cives, quod iurisperitorum est, et auxilio, quod oratorum est, aequa in laude ponendum est, pari gloria debent esse qui consulunt, id est periti iuris, et hi qui defendunt, id est oratores.151 Atqui primum est, id est consilio iuvare cives, et auxilio, aequa in laude ponendum est.152 Quod sequitur igitur, id est ( Supple, pari gloria debent esse qui consulunt, id est periti iuris, et hi qui defendunt, id est oratores) infertur.153 Ea vero conclusio est per quam dicimus: hi igitur qui consulunt, et hi qui defendunt, pari gloria esse debent.154 Hoc autem breviter dialecticorum more protulit, qui sic enuntiant: si dies est, lucet.155 At quod primum est, id autem tantumdem est ac si dicatur, atqui dies est.156 In propositione enim quae est, si dies est, lux est, prior est propositio, dies est.157 Concludunt quod sequitur, igitur, id est, esse lucem.158 Id enim in prima parte propositionis, quae erat, si dies est, sequebatur.159 Igitur hic quoque Cicero sic protulit: Atqui primum est, id est, consilio et auxilio iuvare cives aequa in laude esse ponendum, id enim erat primum in ea propositione quae dicebat: Si consilio et auxilio cives iuvare aequa in laude poneretur, pari gloria esse oratores iurisque consultos.160 Quod sequitur igitur, id est, pari gloria debent esse qui consulunt ac defendunt; id enim erat consequens in ea propositione quae statuebat: Si consilio et auxilio cives iuvare par esset, pares esse qui consulunt ac defendunt.161 Perfecta est omnis argumentorum inveniendorum praeceptio, ut cum profectus sis a definitione, a partitione, a notatione, a coniugatis, a genere, a forma, a similitudine, a differentia, a contrariis, ab adiunctis, a consequentibus, ab antecedentibus, a repugnantibus, a causis, ab affectis, a comparatione maiorum, minorum, parium, nulla praeterea sedes argumenti quaerenda sit. 162 Tametsi ex his quae dicta sunt intelligatur nullum argumenti locum esse praeteritum, breviter tamen Ciceronis conclusionem, qua se nihil omisisse commemorat, ad ampliorem doctrinae fidem approbandam reor, in his enim nihil omnino praetermittitur quae certa ratione tractantur.163 Nulla vero certior ratio divisione; quod enim quisque partitur a communibus in particularia deducens, cum rectum iter insistat, labi atque in errorem duci non potest.164 Locorum igitur omnium prima divisio fuit in ea quae in ipsis haererent, et ea quae assumerentur extrinsecus.165 Cuius divisionis nihil medium reperiri potest: aut enim in ipso est aliquid de quo quaeritur, aut extrinsecus necesse est assumatur.166 Videamus igitur nunc quemadmodum disputatio per nihil omittentem divisionem feratur.167 Eorum igitur locorum, qui in ipsis sunt de quibus agitur, nunc ex toto, nunc ex partibus, nunc ex vocabulo, nunc ex affectis sumitur argumentum.168 In his igitur quoniam nihil relictum sit perspicue apparet; in eo enim quod coniunctum est, duplex discretio est: una ex eo ipso quod formatum est atque compositum, quod totum est, in quo etiam definitiones adhibentur; alia in eius partibus inspiciendis, ex quibus compositi forma coniuncta est.169 Sed quoniam natura hominum id quod intelligit, voce saepius prodit, necesse est ut nomen quoque quod ad intellectus declarationem adhibetur, ostendat aliquam rei quam significat proprietatem, intellectus quippe, qualitatem rei quam intelligit, significat.170 Quocirca nomen quoque intellectus qualitatem designat.171 Iure igitur dictum est proprietatem quamdam rei vocabulo significari, atque ita ex eo trahi argumentum potest, quod vocatur a nota.172 Horum vero locorum alias partitiones dedit, quas paulo post brevius colligemus.173 Affecta vero, quae, ut superius dictum est, in relatione consistunt, ipsa etiam rite divisa sunt.174 Nam quae referuntur ad aliquid, aut substantialia sunt, aut accidentia.175 Substantialia, ut coniugata, nam iusto, in eo quod iustus est, iustitia substantiam facit.176 Nec id dico, quod homini esse ex iustitia constituatur, sed iusto, qui iustitia discedente corrumpitur.177 Similis et de eo quod est iuste adverbio, ratio est.178 Est etiam substantiale, genus, species, differentia, causa, effectus.179 Accidentia, ut contrarium, simile, adiunctum, paria, maiora, minora.180 Consequentia vero atque repugnantia, quoniam, ut superius dictum est, in conditione posita sunt, nunc substantialia reperiuntur, nunc vero in accidentibus considerantur.181 Substantialia, ut cum genus antecedit speciem; accidentia, ut cum nigredo praecedentem sequitur corvum, quanquam etiam in causis aliquae accidentes esse possint.182 De quarum omnium proprietatibus Tullius supra disseruit.183 Atque ut brevissima descriptione tota locorum divisio colligatur, erit hoc modo: Omne argumentum aut ex his locis ducitur qui in ipso de quo quaeritur inhaerent, aut ex his quae extrinsecus assumuntur.184 Is vero locus qui in ipsis de quibus ambigitu positus est, dividitur in eum locum qui est ex toto, et in eum qui est ex partibus, et in eum qui est ex nota, et in eum qui est ab affectis.185 Is autem qui a toto est, a definitione locus vocatur.186 Definitionum vero aliae sunt propriae, aliae non propriae.187 Non propriarum vero, aliae sunt quae singulis nominibus denotantur, aliae quae oratione panduntur.188 Earum vero quae singulis nominibus fiunt, aliae sunt in quibus pro nomine redditur nomen, quae dicuntur κατ' ἀντίλεξιν ; aliae quae exempli gratia nomen subiiciunt, quae dicuntur ὡς τύπος.189 Earum vero quae oratione declarantur, aliae fiunt a partitione, aliae a divisione, aliae a differentiis praeter genus, quae ἐννοηματικὴ dicitur; aliae quae ex pluribus qualitatibus fiunt, etiam singulis totum id significantibus, quod omnis qualitatum collectio declarat, quae vocantur ποιώδης ; aliae quae ex accidentibus, non singulis, sed cunctis unum aliquid efficientibus constant; aliae quae ad differentiam dantur; aliae per translationem, aliae quae ex privatione contrarii, aliae quae propriis nominibus aptantur, quae etiam ὑποτύπωσεις dicuntur; aliae per indigentiam pleni, aliae per proportionem, aliae per relationem, aliae per causam.190 Item alia definitionis divisio secundum Tullium principalis, quod aliae corporalium rerum sint, aliae incorporalium, et definitionis quidem locus ita divisus est.191 A partibus autem locus dividitur in partitionem et divisionem.192 A nota vero locus simplex est.193 Ab affectis autem, alii sunt a coniugatis, alii a genere, alii a forma, alii a simili, alii a differentia, alii a contrariis, alii ab adiunctis, alii a consequentibus, antecedentibus et repugnantibus, alii a causa, alii ab effectis, alii a comparatione parium, maiorum vel minorum.194 Genus vero dividitur in suprema genera, et in ea quae etiam species esse possunt.195 Species quoque dividitur in ultimas species et in ea quae etiam genera esse possunt.196 Similium quoque alia in singulis considerantur, et vocantur exempla, alia in pluribus, et appellatur inductio; alia in coniunctis, et vocatur proportio.197 Item differentiarum aliae sunt substantiales, aliae, etsi non substantiales, inseparabiles tamen, aliae neque substantiales neque inseparabiles.198 Contrariorum alia dicuntur adversa, alia privantia, alia negantia, alia relativa.199 Adiunctorum vero alia sunt quae ante rem existunt, alia quae cum re, alia vero post rem.200 Locus vero conditionalis dividitur in antecedens, consequens et repugnans.201 Causarum quoque multiplex locus est: aliae namque sunt quae vi sua efficiunt, aliae sine quibus effici non potest.202 Earum vero quae vi sua efficiunt, aliae sunt necessariae nihilo indigentes ut efficiant, aliae vero indigentes ut efficiant, aliae vero indigentes et non necessariae.203 Earum vero sine quibus non efficitur, aliae sunt mobiles, aliae immobiles.204 Item causarum aliae sunt non spontaneae, aliae ex voluntate, aliae ex perturbatione, aliae ex habitu, aliae ex natura, aliae ex arte, aliae ex casu.205 Rursus causarum aliae sunt constantes, aliae inconstantes.206 Amplius, causarum aliae sunt voluntariae, aliae ignoratae.207 Ignoratarum pars in casu, pars in necessitate est constituta.208 Necessariarum pars in vi, pars in scientia posita est.209 Effecta vero intantum dividi possunt, inquantum ad superius dictas causas referuntur.210 Locus vero a comparatione minorum, parium atque maiorum, dividitur in numerum, speciem, vim, ad res alias affectionem.211 Quae cum ita sint, cumque nihil sit in divisione praetermissum, recte M. Tullius partitionem conclusit, dicens nullam argumenti sedem esse praeteritam.212 Restat igitur locus qui extrinsecus sumitur, quem, quoniam nihil iurisconsultis est utilis, non Trebatii causa, sed ne quid perfecto operi deesse videatur, adiungit.213 Sed quoniam ita a principio divisimus, ut alios locos diceremus in eo ipso de quo ambigitur, haerere, de quibus satis est dictum; alios assumi extrinsecus, de iis pauca dicamus, etsi ea nihil omnino ad vestras disputationes pertinent; sed tamen totam rem perficiamus, quandoquidem coepimus.214 Neque enim tu is es quem nihil nisi ius civile delectet, et quoniam ad te haec ita scribuntur, ut etiam in aliorum manus sint ventura, detur opera, ut quamplurimum iis quos recta studia delectant, prodesse possimus. 215 Ne locus nihil iurisperito profuturus negligentiam sui faceret, Trebatium ut in prooemio magnus orator reddit attentum; ait enim ita sese divisisse in principio, ut alios locos in ipsis haerere diceret, de quibus ageretur, alios extrinsecus assumi, et cum de superioribus locis idonee disputatum sit, intractatam reliquam partem non oportere praeteriri.216 Neque enim hunc esse Trebatium, qui sua arte contentus, caeterorum studia negligat, verum diligentia atque ingenio plurimum valens, cuncta ad se pertinere ducat, quae liberalibus studiis annumerentur; simul dandam esse operam dicit, quoniam benevolo animo Ciceronis opus Trebatius esset editurus, ut cum in multorum manus venisset, prodesse iis integrum posset, qui rectis studiis tenerentur, hoc quoque Trebatio beneficii nomine concedens, quod ad eum scripta, et per eum edita plurimis pro utura conscriberet.217 Haec ergo argumentatio quae dici ur artis expers, in testimonio posita est.218 Testimonium autem nunc dicimus omne quod ab aliqua re externa sumitur, ad faciendam fidem. 219 Extrinsecus positum argumenti locum, quem M. Tullius vocat artis expertem, in testimonio positum esse pronuntiat.220 Dubitari autem potest quid hic locus a superioribus differat, quos in affectis locavit.221 Nam uti affecta semper in relatione sunt constituta, ita etiam testimonia ad ea quorum sunt testimonia referuntur.222 Omne enim testimonium testatae rei testimonium est.223 Quocirca, cur aut ea quae affecta dudum vocata sunt, non extrinsecus collocentur, aut ea quae nunc vocantur extrinsecus, non inter affecta ponantur, quaeri potest, cum praesertim ea quae adiuncta esse negotio superius diximus, veluti quoddam testimonium saepe rebus afferant, cum ex eorum quae praecesserunt, vel consecuta sunt signis, quod gestum sit considerari solet.224 Quorum omnium communis illa solutio est, quod ex affectis argumenta quae fiunt, ab oratore inveniuntur, eiusque opera atque industria nascuntur.225 Ea vero quae extrinsecus posita sunt, rei tantum testimonium praebent, non enim inveniuntur ab oratore, sed his orator utitur positis atque ante constitutis.226 Nam quae a genere, vel a specie, vel a caeteris affectis argumenta sunt, ab ipso quodam modo oratore reperiuntur.227 Testimonia vero sibi ipse non efficit, sed ad causam utitur ante praeparatis.228 Quo fit ut argumenta ex affectis in causa statim atque ex tempore nascantur; ea vero quae in testimoniis posita sunt, ante rem praecurrentia confirmando usum negotio posterius praestent, et in adiunctis ab oratore coniectura colligitur, et auditorum mentibus intimatur.229 Testimonia vero non in coniecturis, aut in suspicionibus, sed in rei gestae narratione consistunt.230 Ostendit autem vehementius quid esset testimonium, cum dicit, id a se testimonium vocari quod ab aliqua externa re sumitur.231 Omnia quippe affecta, ab eis ad quae affecta sunt, non videntur externa.232 Testis vero cum re testificata nulla cognatione coniungitur, nisi sola notitia, quae nihil ad rem quae gesta est attinet, cum si gestum negotium nullus agnosceret, nihilominus tamen gesta res esset; sed id poterit etiam ad similitudinem duci, quid enim minus esset aliquid, si ei simile nihil reperiretur?233 Sed quod simile est, ei cui simile est eadem qualitate coniungitur, quae qualitas utrumque conformat.234 Scientia vero quamvis efficiat testem, nulla tamen qualitate coniungitur cum re cuius illa notitia est.235 Neque enim scientis notitia, rei gestae qualitas dici potest, cum si notitia, qualitas rei posset intelligi, pereuntibus his qui rem norunt, res vel interiret, vel mutaretur, quod neutrum evenire necesse est, quandoquidem, absumptis scientibus, res ignorata poterit permanere.236 Persona autem non qualiscunque testimonii pondus habet; ad faciendam enim fidem auctoritas quaeritur; sed auctoritatem aut natura, aut tempus affert: naturae auctoritas in virtute inest maxime; in tempore autem multa sunt quae afferant auctoritatem, ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas, concursio etiam nonnunquam rerum fortuitarum.237 Nam et ingeniosos, et opulentos, et aetatis spatio probatos, dignos quibus credatur putant, non recte fortasse, sed vulgi opinio mutari vix potest, ad eamque omnia dirigunt, et qui iudicant, et qui existimant.238 Qui enim his rebus quas dixi, excellunt, ipsa virtute videntur excellere.239 Sed reliquis quoque rebus quas modo enumeravi, quanquam in iis nulla species virtutis est, tamen interdum confirmatur fides, si aut ars quaedam adhibetur (magna enim est vis ad persuadendum scientiae), aut usus.240 Plerumque enim creditur iis qui experti sunt.241 Facit etiam necessitas fidem, quae tum a corporibus, tum ab animis nascitur.242 Nam et verberibus torti, et igni fatigati quae dicunt, ea videtur veritas ipsa dicere, et quae a perturbationibus animi sunt, dolore, cupiditate, iracundia, metu, quia necessitatis vim habent, afferunt auctoritatem et fidem.243 Cuius generis etiam illa sunt ex quibus nonnunquam verum invenitur, pueritia, somnus, imprudentia, vinolentia, insania.244 Nam et pueri saepe indicaverunt aliquid ad quod pertineret ignari, et per somnum, vinum, insaniam, multa saepe patefacta sunt.245 Multi etiam in res odiosas imprudentes inciderunt, ut Staterio nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis, in iudiciumque prolatis, rei capitalis iure damnatus est Huic simile quiddam de Lacedaemonio Pausania accepimus.246 Concursio autem fortuitorum talis est, ut si interventum est casu, cum aut ageretur aliquid quod proferendum non esset, aut diceretur.247 In hoc genere etiam illa est in Palamedem coniecta suspicionum proditionis multitudo, quod genus refutare interdum veritas vix potest. 248 Quoniam locum artis expertem in testimonio positum esse dixit, in testimoniis vero personarum fidem suam interponentium auctoritas quaeritur, necessarium fuit, quibus rebus fieri soleat auctoritas, expedire.249 Ac caetera quidem clarissime atque apertissime dicta sunt.250 Sed quoniam auctoritatem in naturam tempusque divisit, cumque in tempore, ingenium, opes, aetatem, fortunam, artem, usum, necessitatem, concursionem etiam nonnunquam rerum fortuitarum locavit, quaeri potest: Quid enim attinet ad tempus ingenium?251 quid ars?252 quid usus?253 Nam aetas atque opes, fortuna et fortuitarum rerum concursio subiecta sunt tempori, quoniam unumquodque eorum variis temporum vicibus permutatur.254 Ingenium vero naturae potius oportuit attribui, artem atque usum tertium quiddam, quoniam neque tempori neque naturae subiiciuntur.255 Quanquam virtus quoque ipsa, quam M. Tullius in naturae ratione constituit, quibusdam non naturalis, sed tum doctrina, tum recta exercitatione vivendi videatur ascita.256 Sed haec ita intelligenda divisio est, quod omnis auctoritas aut ex magnis atque excellentibus rebus et per naturam optimis venit, aut ab his quae inferiore loco sunt constituta, fidem non ex naturae qualitate, sed ex vulgo insitis opinionibus capit.257 Et maximas quidem excellentesque res in natura constituit, quae semper, ut ipse Tullius multis in locis defendit, boni est appetens.258 At vero quae posteriora sunt, in tempore posuit, idcirco quod omnia tempori subiecta, principalis boni non retinent statum.259 Virtus quidem in deterius flecti non potest.260 Ingenium vero atque opes, fortuna et ars atque usus saepe non recta exercitatione depravantur.261 Nam quidquid horum fuerit a virtute seiunctum, dignitatem verae laudis amittit; et de virtute quidem distulit dicere.262 Posteriorem vero partem, id est in tempore positae auctoritatis, divisit et evidentissimis patefecit exemplis.263 Nam et ingeniis fides adest, atque ex ea praesto est auctoritas plurima.264 Eos quippe sapientius loqui homines credunt, quorum ingenium ad expedienda quae proposuerint, sufficit.265 Opibus quoque praepollentes, dignos fide iudicant, fortuna quoque et dignitate praeclaris, maiestatem auctoritatis impertiunt, non recte fortasse; sed et iudicium in negotiis, et existimatio vitae, opinione hominum maxime continetur, quae quia mutari vix potest, ad eam cuncta diriget, eaque sibi tractanda regendaque proponet orator.266 Ars etiam atque usus plurimum valent.267 In utrisque enim fidem notitia facit.268 Necessitas quoque, quasi id quod latebat, extorquens, auctoritate subnixa est, quae tum ab animo, tum a corporibus venit: a corporibus, cum igni, ferro ac verberibus verum quod latet aperitur; ab animo, cum mens quadam perturbationis vel ignorantiae necessitate confunditur.269 Tunc enim quid dici, quid taceri debeat, minime distinguens, verum quod occultum erat, prodit atque effundit in lucem.270 Nam iracundia saepe, et quaelibet animi perturbatio, quod occultandum foret, haud continet, quae idcirco habet auctoritatem ad fidem, quia simpliciter prodita sunt, nec ulla calliditatis arte prolata.271 Quin etiam ignorantia puerorum, vinolentia, somnus quaedam saepe produxit in medium, in quibus si iudicium fuisset ullum, prolata non essent.272 Saepe etiam homines praeter ullam animi perturbationem imprudentes propria confessione obligati sunt, dum cuncta simpliciter effundunt, quae sibi nocitura non existimant, ut Staterio evenisse proposuit, qui interposito pariete testibus audientibus ea confessus est, ignorans se ab insidiantibus audiri, quibus vulgatis in iudiciumque prolatis, capitali sententia condemnatus est.273 Atque haec quidem ignorantia in necessitate constituta est; nam qui nescit id quod ignorat, ne si velit quidem poterit evitare; quae autem necessitas extorquet, ipsa quodammodo videtur veritas dicere, atque ideo eis veluti auctoritate subnixis fides adhibetur.274 Concursio etiam rerum fortuitarum facit fidem, quae cum aliquoties falsa designet, tamen ita est vehemens, ut se ab ea veritas explicare vix possit.275 Quale est quod de Palamede narratur.276 Phryx exstinctus, qui quasi a Priamo missus videretur, repertae Priami litterae Phrygia manus imitata, quae concurrentia fidem facerent proditionis.277 Hinc dicit Cicero: Talis etiam fortuitarum rerum concursio est.278 Huius etiam generis est fama vulgi, quoddam multitudinis testimonium.279 Quae autem virtute fidem faciunt, ea bipartita sunt.280 Ex quibus alterum natura valet, alterum industria.281 Deorum enim virtus natura excellit, hominum autem industria.282 Divina haec fere sunt testimonia: primum orationis, oracula enim ex eo ipso appellata sunt, quod inest his deorum oratio; deinde rerum quibus insunt quasi divina quaedam opera: primum ipse mundus, eiusque omnis ordo et ornatus; deinceps aerei volatus avium atque cantus; deinde eiusdem aeris sonitus et ardores, multarumque rerum in terra portenta, atque etiam per exta inventa praesensio.283 A dormientibus quoque multa significata visis, quibus ex locis sumi interdum solent ad fidem faciendam testimonia deorum.284 In homine virtutis opinio valet plurimum.285 Opinio autem est, non modo eos virtutem habere qui habeant, sed eos etiam qui habere videantur.286 Itaque quos ingenio, quos studio, quos doctrina praeditos vident, quorumque viam constantem et probatam, ut Catonis, Laelii, Scipionis aliorumque plurium, videntur eis esse quales se ipsi velint.287 Nec solum eos censent tales esse qui in honoribus populi reque publica versantur, sed et oratores, et philosophos, et poetas, et historicos, ex quorum et dictis et scriptis saepe auctoritas petitur ad faciendam fidem.288 Expositis omnibus argumentandi locis, illud primum intelligendum est, nec ullam esse disputationem, in qua non aliquis locus incurrat, nec fere omnes locos incidere in omnem quaestionem, et quibusdam quaestionibus alios, quibusdam esse alios aptiores locos.289 Quaestionum duo sunt genera, alterum infinitum, definitum alterum.290 Definitum est quod ὑπόθεσιν Graeci, nos causam; infinitum, quod θέσιν illi appellant, nos propositum possumus nominare.291 Causa certis personis, locis, temporibus, actionibus, negotiis cernitur, aut in omnibus aut in plerisque eorum.292 Propositum autem in aliquo eorum aut in pluribus, nec tamen in maximis.293 Itaque propositum pars causae est.294 Sed omnis quaestio earum aliqua de re est quibus causae continentur, aut una, aut pluribus, aut nonnunquam omnibus.295 Quaestionum autem quacunque de re sint, duo sunt genera, unum cognitionis, alterum actionis.296 Cognitionis sunt hae quarum finis est scientia, ut si quaeratur: A natura ius profectum sit, an ab aliqua quasi conditione hominum et pactione?297 Actionis autem huiusmodi exempla sunt: Sitne sapientis ad rempublicam accedere?298 Cognitionis quaestiones tripartitae sunt, cum an sit, aut quid sit, aut quale sit, quaeritur.299 Harum primum coniectura, secundum definitione, tertium iuris et iniuriae distinctione explicatur.300 Coniecturae ratio in quatuor partes distributa est, quarum una est, cum quaeritur, Sitne aliquid?301 altera, Unde ortum sit?302 tertia, Quae id causa effecerit?303 quarta, in qua de mutatione rei quaeritur: Sit necne sit?304 Ecquidnam honestum sit, ecquid aequum revera, an haec tantum opinione sint?305 Unde autem sit ortum, ut cum quaeritur natura an doctrina possit effici virtus?306 Causa efficiens sic, ut cum quaeritur quibus rebus eloquentia efficiatur?307 De commutatione sic, Possitne eloquentia commutatione aliqua converti in infantiam?308 Cum autem quid sit quaeritur, notio explicanda est, et proprietas, et divisio, et partitio; haec enim sunt definitioni attributa.309 Additur etiam descriptio, quam Graeci ὑπογραφήν vocant.310 Notio sic quaeritur, Sitne id aequum quod ei qui plus potest utile est?311 Proprietas sic, In hominemne solum cadat, an etiam in belluas aegritudo?312 Divisio et eodem pacto partitio sic, Triane genera bonorum sint?313 Descriptio, qualis sit avarus, qualis assentator, caeteraque eiusdem generis, in quibus et natura et vita describitur.314 Cum autem quaeritur quale quid sit, aut simpliciter quaeritur, aut comparate: simpliciter, Expetendane sit gloria?315 comparate, Praeponendane sit divitiis gloria?316 Simplicium tria genera sunt, expetendo fugiendoque, de aequo et iniquo, de honesto et turpi.317 Comparationum autem duo, unum de eodem et alio, alterum de maiore et minore.318 De expetendo et fugiendo huiusmodi: Si expetendae divitiae, si fugienda paupertas.319 De aequo et iniquo: Aequumne sit ulcisci a quocunque iniuriam acceperis?320 De honesto et turpi: Honestumne sit pro patria mori?321 Ex altero autem genere quod erat bipartitum, unum est de eodem et alio, ut si quaeratur quid intersit inter amicum et assentatorem, regem et tyrannum.322 Alterum de maiore et minore, ut si quaeratur: Eloquentiane pluris sit, an iuris civilis scientia?323 De cognitionis quaestionibus hactenus.324 Actionis reliquae sunt, quarum duo sunt genera, unum ad officium, alterum ad motum animi vel gignendum vel sedandum, planeve tollendum.325 Ad officium sic, cum quaeritur: Suscipiendine sint liberi?326 Ad movendos animos, cum fiunt cohortationes ad defendendam rempublicam, ad gloriam et ad laudem.327 Quo ex genere sunt querelae incitationes miserationesque flebiles.328 Rursusque oratio, tum iracundiam restinguens, tum metum eripiens, tum exsultantem laetitiam comprimens, tum aegritudinem abstergens.329 Haec cum in propositis quaestionibus genera sint, eadem in causas transferuntur.330 Loci autem qui ad quasque quaestiones accommodati sunt, deinceps est videndum.331 Omnes illi quidem ad plerasque, sed alii ad alias, ut diximus, aptiores.332 Ad coniecturam igitur maxime apta quae ex causis, quae ex effectis, quae ex coniunctis sumi possunt.333 Ad diffinitionem autem pertinet ratio et scientia definiendi; atque huic generi finitimum est illud quod appellari de eodem et altero diximus, quod genus forma quaedam definitionis est.334 Si enim quaeratur idemne sit pertinacia et perseverantia, definitionibus iudicandum est.335 Loci autem convenient in eius generis quaestionem, consequentes, antecedentes, repugnantes, adiunctis etiam duobus iis qui sumuntur ex causis et effectis.336 Nam si hanc rem illa sequitur, hanc non sequitur; aut si huic rei illa antecedit, huic non antecedit; aut si huic rei repugnat, illi non repugnat; aut si huic rei haec, illius alia causa est; aut si ex alio hoc, ex alio illud effectum est: ex quovis horum id de quo quaeritur, idemne an aliud sit, inveniri potest?337 Ad tertium genus quaestionis in quo quale sit quaeritur, in comparationem ea cadunt, quae paulo ante in comparationis loco enumerata sunt.338 In id autem genus in quo de expetendo fugiendoque quaeritur, adhibentur ea quae sunt aut animi, aut corporis, aut externa, vel commoda, vel incommoda.339 Itemque cum de honesto turpique quaeritur, ad animi bona vel mala omnis dirigenda oratio est; cum autem de aequo et iniquo disseritur, aequitatis loci colliguntur.340 Hi cernuntur bipartito, et natura, et instituto.341 Natura partes habet duas, tuitionem sui et ulciscendi ius.342 Institutio autem aequitatis tripartita est: una pars legitima est, altera conveniens, tertia moris vetustate confirmata.343 Atque etiam rursus aequitas tripartita dicitur esse: una ad superos deos, altera ad manes, tertia ad homines pertinere.344 Prima pietas, secunda sanctitas, tertia iustitia atque aequitas nominantur.345 De proposito satis multa; deinceps de causa pauciora dicenda sunt, pleraque enim sunt ei cum proposito communia.346 Tria sunt genera causarum, iudicii, deliberationis, laudationis; quarum fines ipsi declarant quibus utendum locis sit: nam iudicii finis ius est, ex quo etiam nomen.347 Iuris autem partes tum expositae, cum aequitatis.348 Deliberandi finis utilitas, cuius hae partes, quae modo expositae rerum expetendarum.349 Laudationis finis honestas, de qua item est ante dictum.350 Sed definitae quaestiones a suis quaeque locis quasi propriis instituuntur, in accusationem, defensionemque partitae.351 In quibus existunt haec genera, ut accusator personam arguat facti, defensor aliquid opponat de tribus, aut non esse factum, aut si sit factum, aliud eius facti nomen esse, aut iure esse factum.352 Itaque aut inficialis aut coniecturalis prima appelletur, definitiva altera; tertia, quamvis molestum nomen hoc sit, iuridicialis vocetur.353 Harum causarum propria argumenta ex his sumpta locis quos exposuimus in praeceptis oratoriis explicata sunt.354 Refutatio autem accusationis in qua est depulsio criminis, quoniam graece στάσις dicitur, latine appelletur status, in quo primum insistit quasi ad repugnandum congressa defensio.355 Atque etiam in deliberationibus et laudationibus iidem existunt status.356 Nam et negantur saepe ea futura quae ab aliquo in sententia dicta sunt fore, si aut omnino fieri non possunt, aut sine summa difficultate non possunt.357 In qua argumentatione status coniecturalis existit.358 At cum aliquid de ut litate, honestate, aequitate disseritur, deque his rebus quae his sunt contrariae, incurrunt status aut iuris, aut nominis; quod idem contingit in laudationibus: nam aut negari potest id factum esse quod laudatur, aut non eo nomine afficiendum quo laudator affecerit, aut omnino non esse laudabile quod non recte, non iure factum sit.359 Quibus omnibus generibus usus est nimis impudenter Caesar contra Catonem meum.360 Sed quae ex statu contentio efficitur, eam Graeci κρινόμενον vocant, mihi placet id, quoniam quidem ad te scribo, qua de re agitur, vocari.361 Quibus autem hoc qua de re agitur, continetur, haec continentia vocentur quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit.362 Sed quoniam lege firmius in controversiis disceptandis esse nihil debet, danda est opera, ut legem adiutricem et testem adhibeamus.363 In qua re alii quasi status existunt novi, qui appellantur legitimae disceptationes.364 Tum enim defenditur non id lege dici quod adversarius velit, sed aliud.365 Id autem contingit cum scriptum ambiguum est, et duae differentes sententiae accipi possunt.366 Tum opponitur scripto voluntas scriptoris, ut quaeratur verbane plus an sententia valere debeat.367 Tum legi lex contraria affertur: ita sunt tria genera quae controversiam in omni scripto facere possunt, ambiguum, discrepantia scripti et voluntatis, scriptura contraria.368 In hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis quae ex scripto aguntur, posse controversias easdem existere.369 Horum tractationes in aliis libris explicantur.370 Nec solum perpetuae actiones, sed etiam partes orationis iisdem locis adiuvantur, partim propriis, partim communibus, ut in principiis, quibus ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant, efficiendum est propriis locis.371 Itemque narrationes ut ad suos fines spectent, ut planae sint, ut breves, ut evidentes, ut credibiles, ut moderatae, ut cum dignitate.372 Quae quanquam in tota oratione esse debent, magis tamen sunt propria narrandi.373 Quae autem sequitur narrationem fides, ea persuadendo quoniam efficitur, qui ad persuadendum loci maxime valeant, dictum est in his in quibus de omni ratione dicendi diximus.374 Peroratio autem et alia quaedam habet, et maxime amplificationem, cuius effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur, et si ita iam affecti ante sint, aut augeat eorum motus, aut sedet oratio.375 Huic generi in quo et misericordia, et iracundia, et odium, et invidia, et caeterae animi affectiones perturbantur, praecepta suppeditantur aliis libris, quos poteris mecum legere, cum voles.376 Ad id autem quod te velle senseram, cumulate satisfactum esse debet voluntati tuae.377 Nam ne praeterirem aliquid quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret, plura quam a te desiderata erant, sum complexus, fecique quod saepe liberales venditores solent, ut cum aedes, fundumve vendiderint, rutis cesis receptis, concedant tamen aliquid emptori, quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur.378 Sic ubi nos ad id quod quasi mancipi dare debuimus, ornamenta quaedam voluimus non debita accedere.
Boethius HOME
bmv406.90 bnf7711.49 bnf7712.63 bnf12957.98 bnf12958.61 bnf14699.64 bsb46540.175 csg831.151 csg854.195 sbe324.228
Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, LIBER QUINTUS. <<<
monumenta.ch > Boethius > 6
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik