monumenta.ch > Boethius > 5
Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, LIBER QUARTUS. <<<     >>> LIBER SEXTUS.

Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, LIBER QUINTUS.

1 De omnibus quidem hypotheticis syllogismis, Patrici rhetorum peritissime, plene abundanterque digessimus his libris, quos de eorum principaliter institutione conscripsimus, a quibus integram perfectamque doctrinam, cui resolvendi illa vacuum tempus est, lector accipiet.2 Sed quia nunc Ciceronis Topica sumpsimus exponenda, atque in his aliquorum M. Tullius modorum meminit, dicendum mihi breviter existimo de his septem conditionalibus syllogismis, quae eorum natura sit, propositionumque contextio, ut cum haec ad scientiam rite praelibata pervenerint, Tulliana facilius noscantur exempla.3 Omne igitur quod in quaestione dubitatur, aut verisimilibus aut necessariis probabitur argumentis.4 Argumentum vero omne aut in syllogismi ordinem cadit, aut ex syllogismo vires accipit.5 Syllogismus vero omnis propositionibus constat.6 Propositiones autem vel simplices sunt, vel compositae.7 Simplices sunt quae simplicibus orationis partibus coniunguntur.8 Copulant autem incompositam propositionem simplices orationis partes, nomen et verbum, veluti cum dicimus, dies est, vel dies vernus est, vel dies serenus est; hic enim omnem vim propositionis nomen connectit et verbum.9 Omnis autem simplex propositio ex subiecto praedicatoque consistit.10 Subiectum est de quo dicitur id quod praedicatur.11 Praedicatum est quod de eo dicitur quod subiectum est.12 Verbum autem aliquoties praedicato nomini adiungitur, aliquoties ipsum praedicatur.13 Praedicato nomini adiungitur, ut in hac propositione quae dicit, dies serenus est: dies enim subiectus est, serenus praedicatus; est vero verbum sereno adiunctum est, quod diximus esse praedicatum.14 At si talis sit propositio, quae solo nomine constet et verbo, veluti cum dicimus, dies est, tunc dies subiicitur, est verbum sine dubio praedicatur; si e verbo autem nulla est propositio: omnis enim propositio vel vera vel falsa est; nisi autem verbum sit quodlibet adiunctum, quo esse aliquid aut non esse d catur, nulla veritas aut falsitas in propositionibus deprehenditur.15 Saepe autem propositiones etiam ex totis orationibus constant, ut si dicamus: Transire in Africam utile est Romanis; hic enim subiectum quidem est transire in Africam, utile autem Romanis praedicatum, est vero praedicato coniungitur.16 Huiusmodi igitur omnes propositiones praedicativae dicuntur.17 Praedicativae vero appellantur, quia aliud de alio praedicant.18 Omnesque qui ex his propositionibus fiunt syllogismi, secundum enuntiationum suarum formas praedicativi appellantur.19 Ex his autem praedicativis propositionibus existunt compositae propositiones, quarum aliae quidem copulativa coniunctione nectuntur, ut et dies est, et lux est; aliae vero per conditionem fiunt, quae etiam conditionales enuntiationes vocantur.20 Hae vero sunt quae coniunctione quadam partibus interposita ad consequentiam conditionesque ducuntur.21 Age enim sint duae propositiones praedicativae: una quidem, quae dicit, animal est; alia vero quae proponit, homo est.22 His si coniunctis interveniat, faciet, si homo est, animal est.23 Vides igitur ut duas praedicativas propositiones in unam conditionem coniunctio copulaverit.24 Quae cum ita sint, omnes hae propositiones hypotheticae, id est conditionales, vocantur, atque ex his syllogismi tales existunt, quibus hypotheticis vel conditionalibus nomen est.25 Omnis autem hypothetica propositio, vel per connexionem fit, vel per disiunctionem.26 Per connexionem hoc modo, si dies est, lux est.27 Per disiunctionem ita, aut dies est, aut nox est.28 Earum vero quae per connexionem fiunt, al ae ex duabus affirmativis copulatae sunt, ut si dies est, lux est, namque dies est, et lux est, utraeque aliquid affirmant; aliae ex duabus negativis, ut si lux non est, dies non est, nam lucem non esse, et diem non esse, utraque negatio est; aliae vero ex affirmativa negativaque coniunctae sunt, ut si dies est, nox non est; aliae vero ex negativa affirmativaque copulantur, ut si dies non est, nox est: omnes tamen in connexione positae sunt.29 Aut enim affirmatio affirmationem sequitur, aut negatio negationem, eique connexa est, aut affirmationem negatio, aut negationem affirmatio; sed ex connexis repugnantes manifestum est nasci, namque ubi affirmatio sequitur affirmationem, his si media negatio interposita sit, repugnantiam facit hoc modo: si dies est, lux est.30 Hic affirmatio sequitur affirmationem; at cum dico, si dies est, lux non est, repugnant inter se partes propositionis connexae, interposita negatione.31 Item quoties negatio sequitur negationem, si posteriori propositionis parti negativum dematur adverbium, repugnantes fiunt hoc modo, si animal non est, homo non est; haec connexio est ex duabus proposita negativis.32 At si posteriori parti, id est homo non est, negativum detrahatur adverbium, fiet, si animal non est, homo est, quod repugnat; at si affirmatio negationem sequatur, sive posteriori parti negatio iungatur, sive priori auferatur, repugnantes fiunt, hoc modo, si dies non est, nox est.33 Hic igitur affirmatio sequitur negationem.34 Sive igitur posteriori parti, id est, nox est, negatio copuletur, ut sit ita, si dies non est, nox non est, sive priori auferatur, ut sit ita, si dies est, nox non est, repugnantem fieri propositionem necesse est.35 Quod si negatio affirmationem sequatur, et posteriori parti negativum adverbium subtrahatur, propositionis connexae partes in repugnantiam cadunt, hoc modo, si vigilat, non stertit.36 Hic affirmationem sequitur negatio, sed si posteriori parti, id est, non stertit, negatio dematur, fiet, si vigilat stertit, et erit repugnans; sed in connexis atque disiunctis propositionibus illud intelligendum est, quod in earum partibus et vis quaestionis includitur et argumenti.37 Age enim dubitetur an lux sit, idque approbandum sit ex eo quod dies est.38 Si igitur ita fiat propositio, si dies est, lux est, ea quidem pars totius propositionis quae sequitur, id est, lux est, quaestionis est.39 De ea namque quaeritur an lux sit.40 Ea vero quae prior est, id est, dies est, vim continet argumenti.41 Ex eo enim quod dies est, lux esse probabitur, et in caeteris quidem vel connexis, vel disiunctis eadem ratio est.42 In omnibus vero his quoniam syllogismus atque argumentatio ad demonstrandam partem alteram quaestionis accommodatur, quaestio vero omnis dubitabilis est, oportet syllogismos qui accommodantur ambiguae quaestioni, indubitabiles esse atque perspicuos, qui ut tales sint, ex claris atque apertis et in veritate patentibus propositionibus necesse est constent; propositiones vero partim per se notae sunt, partim aliquibus probationibus indigebunt.43 Omnis vero syllogismus enuntiatione proposita habet alicuius partis assumptionem, ut quod est in quaestione concludat, hoc modo: Si dies est, lux est.44 Ut igitur lucem esse demonstrem, assumam unam partem propositionis superius constitutae, dicamque, sed dies est, ac tunc demum id quod est in quaestione concludam, lux est igitur.45 Ergo cum ad syllogismi conclusionem, et tota enuntiatione in proponendo, et in assumendo parte enuntiationis utamur, necesse est ut ea quibus utimur nil habeant dubitabile, siquidem ex his ea quae sunt ambigua capient fidem.46 Quod si propositio aliquoties quidem per se nota est atque perspicua, aliquoties vero probationis indigens invenitur, assumptio quoque aliquoties per se vera esse notabitur, aliquoties approbationis indiget adiumentis.47 Quo fit ut si et propositio et assumptio demonstrandae sint, quinquepartitus (ut Cicero etiam in Rhetoricis auctor est) syllogismus fiat, constans ex propositione eiusque probatione, assumptione, eiusdemque probatione, et conclusione.48 Quod si neutra sit approbanda, tripartitus sit, ex propositione scilicet, assumptione et conclusione.49 Quod si altera earum demonstranda sit, fit quadripartitus, ex propositione scilicet, et assumptione, atque unius earum approbatione et conclusione.50 Conclusionis vero ipsius probatio praedecente propositione atque assumptione perficitur.51 Quae cum ita sint, cumque omnis propositio hypothetica in connexionem disiunctionemque dividatur, in connexis propositionibus aliud dicimus praecedens, aliud consequens.52 Idem autem consequens et connexum vocamus, velut in hac propositione, si dies est, lux est.53 Dies est praecedit, annectitur lux est.54 In disiunctis autem non est eadem ratio, quia cum ea quae proponuntur simul esse non possint, nullo modo dicuntur esse connexa.55 Praecedens autem et subsequens inde iudicatur, quia quod primum ponitur, iure antecedens vocatur, quod posterius, iure subsequens dicitur.56 Ex his igitur propositionibus, quae connexae sunt, fit primus et secundus hypotheticorum syllogismorum modus.57 Addita vero negatione propositioni connexae et ex duabus affirmationibus copulatae, atque insuper denegata, tertius accedit modus.58 Ex disiunctis autem propositionibus diverso modo assumptionibus factis, quartus et quintus.59 Utrisque vero per negationem compositis, sextus et septimus.60 Atque hae septem sunt hypotheticae conclusiones, quarum M. Tullius in Topicis meminit, quarum omnium deinceps ordo atque exempla subdenda sunt.61 Primus igitur modus est, cum in connexa propositione assumpto eo quod praecedit, volumus monstrare quod sequitur, itaque esse oportere, ut est in connexione prolatum.62 In quo si id quod connexum est ac sequitur, assumpserimus, nullus omnino fit syllogismus.63 Huius exemplum tale est, si dies est, lucet; si igitur lucere monstremus, assumamus, necesse est diem esse, hoc modo, atqui dies est; consequitur ergo ex necessitate, lucere.64 Quod si lucere assumamus, itaque dicamus, atqui lucet, non necesse est diem esse, atque ideo nulla necessitas evenit conclusionis; ubi vero nulla necessitas est, ne syllogismus quidem intelligi potest.65 Est igitur primus modus in hanc formam: si dies est lucet, dies autem est, lucet igitur.66 Inveniuntur tamen in quibus aequo modo valet assumptio, sive praecedens, sive subsequens assumatur, ut in homine atque risibili.67 Si enim homo est, risibile est; atqui homo est, risibile igitur est; atqui risibile est, homo igitur est.68 Sed in his haec causa est, quia homo atque risibile aequi sunt termini, atque idcirco uno posito alterum comitari necesse est.69 Sed quia hoc in omnibus non est, idcirco dicimus non esse universale, ut assumpto posteriore, quod praecedebat probetur.70 Secundus vero modus est quoties assumpto posteriore atque consequenti quod antecesserat aufertur, hoc modo, si dies est, lucet; hic si assumamus non lucere, contrario modo atque in propositione prolatum est; assumamus dicentes, atqui non lucet; in eo igitur sequitur non esse diem; quod si diem negemus, id est quod antecedit in assumptione contrario modo atque positum est in propositione proferamus, non tollitur quod est connexum, ut si dicamus, atqui non est dies, non mox sequitur, non lucere, potest enim non esse dies, et tamen lucere.71 Est igitur secundi modi forma huiusmodi: si dies est, lucet; atqui non lucet, non est igitur dies.72 Primus igitur modus assumit quod praecessit, ut approbet quod connexum est; non potest vero assumere quod connexum est, ut approbet quod praecessit.73 Secundus autem assumit econtrario quod sequitur, ut quod praecessit evertat; non potest autem econtrario assumere quod praecessit, ut id quod connexum est auferatur.74 Tertius modus est, cum inter partes connexae atque ex duabus affirmationibus copulatae propositionis negatio interponitur, eaque ipsa negatio denegatur, quae propositio ὑπεραποφαντική Graeco sermone appellatur, ut in hac ipsa quam superius proposuimus, si dies est, lux est; si inter huius propositionis partes negatio interveniat, fiet hoc modo, si dies est, lux non est; hanc si ulterius denegemus, erit ita, non si dies est, lux non est: cuius propositionis ista sententia est, quia si dies est, fieri non potest ut lux non sit.75 Quae propositio superabnegativa appellatur, talesque sunt omnes in quibus negatio proponitur negationi, ut non est dies, et rursus, Nec non Ausonii Troia gens missa coloni.76 In hac igitur si priorem partem, id est diem esse, in assumptione ponamus, consequitur etiam lucem esse hoc modo, non si dies est, lux non est, atqui dies est, lux igitur est.77 Qui modus a superioribus plurimum distat, quod in eo modo qui sit ab antecedentibus, ponitur antecedens, ut id quod sequitur astruatur.78 In modo vero qui sit a consequentibus, perimitur consequens, ut id quod praecesserat, auferatur.79 In hoc vero neutrum est, nam neque antecedens ponitur, ut quod sequitur, confirmetur, nec interimitur subsequens, u id quod praecesserat, evertatur; sed ponitur antecedens, ut id quod sequitur, interimatur.80 Hic autem propositionis modus partes inter se suas continet repugnantes, adversum quippe est ac repugnat, si dies est, non esse lucem.81 Sed idcirco rata positio est, quia consequentium repugnantia facta per mediam negationem alia negatione destruitur, et ad vim affirmationis omnino revocatur.82 Nam quia consequens esse intelligitur, ac verum, si dies est, esse lucem, repugnat ac falsum est, si dies est, non esse lucem, quae denegata rursus vera est ita, non si dies est, lux non est, et sit consimilis affirmationi, si dies est, lux est, quia facit affirmationem geminata negatio.83 Similiter vero fiunt ex repugnantibus propositionis partibus argumenta, vel si duabus negationibus, vel si negatione et affirmatione, vel si affirmatione et negatione iungatur.84 Quomodo vero fiant ex talibus connexis repugnantes, superius dictum est.85 Fit vero ex ea propositione quae duabus iungitur negativis ex repugnantibus argumentum hoc modo: sit propositio, si non est lux, dies non est; fiat repugnans ita, si non est lux, est dies; huic iungamus negationem ut fiat vera ita, non si lux non est, dies est, atqui lux non est, dies igitur non est.86 Item fit ex negatione atque affirmatione propositio haec: si dies non est, nox est; huic additur ex posteriore parte negatio, et fit ita: si dies non est, nox non est; fit repugnans, haec nihilominus abnuatur ut sit vera, non si dies non est, nox non est, assumimusque, atqui dies non est; concludimus, nox igitur est.87 Item ex eadem propositione, quae ex negativa affirmativaque coniungitur et dicit: si dies non est, nox est, si a priori parte negatio subtrahatur, fiet repugnans, hoc modo: si dies est, nox est; huic apponatur negatio, ut vera esse possit, hoc modo: non si dies est, nox est, assumamque, atqui dies est, concluditur, nox igitur non est.88 At si sit ex affirmatione et negatione propositio coniuncta, velut haec: si vigilat non stertit, demitur posteriori parti negatio, ut fiat ita: si vigilat stertit; sed haec repugnat.89 Tota rursus propositio denegetur, ut fiat vera hoc modo: non si vigilat stertit; assumimus, atqui vigilat; concludamus necesse est, non stertit igitur.90 Sed hae quatuor ex repugnantibus conclusiones in tertio modo consistere intelliguntur, quarum quidem Tullius tres commemoravit, unamque praecepto docuit, eam quam propositio talis efficit, quae duabus iungitur affirmativis; duas vero exemplo, scilicet eam quae ex tali propositione nascitur, quam duae copulant negationes, et eam quae ex propositione tali connexa procreatur, quae ex affirmatione negationeque consistit.91 Reliquam vero praeteriit, quod illarum similitudine etiam haec in tertium conclusionis modum videbatur incidere.92 Quartus modus in disiunctione consistit, hoc modo: aut dies est, aut nox est; sed dies est, nox igitur non est.93 Huius haec ratio est, quia disiunctiva enuntiatione proposita, prior pars eius assumitur affirmando, ut subsequens auferatur; ex ea enim propositione quae dicit, aut dies est, aut nox est, assumimus, atqui dies est, scilicet affirmantes esse diem, quam assumptionis affirmationem consequitur non esse noctem.94 Quintus modus est, cum in eadem disiunctiva propositione, id quod primum est, negando assumitur, ut id quod est posterius inferatur, hoc modo: aut dies est, aut nox est, atqui dies non est, per negationem scilicet facta est assumptio, consequitur esse noctem.95 Sextus vero modus ac septimus ex quarti et quinti modi disiunctiva propositione deducuntur, una negatione videlicet adiuncta, et disiunctiva propositione detracta, additaque coniunctiva his propositionibus quae superius in disiunctione sunt positae, hoc modo: non et dies est, et nox est.96 Dudum igitur in disiunctiva ita fuit, ut aut dies est, aut nox est.97 Ex hac igitur propositione sublata, aut coniunctione, quae erat disiunctiva adiecimus, et quae copulativa est, praeposuimusque negationem.98 Itaque fecimus ex partibus disiunctivae propositionis copulatis, addita negatione, propositionem sexti atque septimi modi, quae est, non et dies est et nox est, in qua is assumatur esse diem, noctem non esse consequitur ita, atqui dies est, non est igitur nox.99 Septimus vero modus est, cum prima pars propositionis negando assumitur, ut posterior subsequatur, hoc modo: non et dies est et nox est; atqui dies non est, nox igitur est.100 Atque hic modus propositionum in solis his inveniri potest, quorum alterum esse necesse est, ut diem vel noctem, aegritudinem vel salutem, et quidquid medium non habet.101 Quo autem modo omnium syllogismorum conditionalium veritas sese habeat, his diligentissime explicuimus libris quos de hypotheticis conscripsimus syllogismis.102 Nunc vero, non quod de his perfectior consideratio inveniri potest apposuimus, sed id quod ad explanandum M. Tullii sententiam poterat accommodari.103 Ut igitur cuncta quae diximus breviter colligantur, primus modus est quoties in connexa propositione primum ut in propositione locatur, assumitur, ut consequatur secundum, hoc modo: si dies est, lux est, atqui dies est, lux igitur est.104 Secundus modus est quoties in connexa propositione secundum econtrario assumitur quam in propositione collocatum est, ut id quod primum est auferatur, hoc modo: si dies est, lux est; atqui non est lux, non est igitur dies.105 Tertius modus est cum connexae propositionis partes ex affirmationibus iunctae, negatione dividuntur, totique propositioni negatio rursus adiungitur, assumiturque, quod prius est, sic ut in propositione est enuntiatum, ut econtrario concludatur secundum quod in propositione prolatum est, hoc modo: non si dies est, lux non est, atqui dies est, lux igitur est.106 Hic ergo posito quod praecedebat, id est esse diem, eversum est quod sequebatur, id est, non esse lucem; negationem quippe affirmatio omnis evertit, vel cum connexae propositionis ex negationibus iunctae, secundae parti negatio detrahitur, totaque propositio denegatur, positaque priore propositionis parte, interimitur quod subsequebatur, hoc modo: non si lux non est, dies est, atqui lux non est, dies igitur non est; vel si connexae propositionis ex negatione atque affirmatione compositae, secundae parti negatio iungatur, eaque insuper denegetur, ponaturque quod prius est, ut id quod sequitur auferatur, hoc modo: non si dies non est, nox non est, atqui dies non est, nox igitur est; vel si in eadem propositione, quae ex negatione atque affirmatione copulata est, priori parti negatio subtrahatur, eaque denegetur, ponaturque quod primum est, ut id quod sequitur auferatur, hoc modo: non si dies est, nox est, atqui dies est, nox igitur non est; vel si connexae propositionis ex affirmatione et negatione copulatae, posteriori parti denegatio dematur, totaque insuper denegetur, positoque priore, id quod sequitur interimatur, hoc modo: non si vigilat stertit, atqui vigilat, non stertit igitur.107 Atque haec omnia in tertio modo esse intelliguntur, atque ex repugnantibus fiunt, et semper id quod antecedit, ponitur, ut id quod sequitur, auferatur.108 Nam non sicut in propositione conditionali quia negata repugnantia partium fit vera, prior pars ponitur, sive affirmative, sive negative, ita eam reddit assumptio.109 Sed ut prior pars fuerit assumpta, reliqua contraria enuntiatione concluditur.110 Nam si assumptio fuerit affirmativa, erit negativa conclusio.111 Si assumptio negativa, erit conclusio affirmativa.112 Quartus modus est cum in disiunctiva propositione primum ponitur, ut auferatur secundum, hoc modo: aut dies est, aut nox est; atqui dies est, nox igitur non est.113 Quintus modus est quoties in disiunctiva propositione auferatur quod prius est, ut ponatur secundum, hoc modo: aut dies est, aut nox est, non est autem dies, nox igitur est.114 Sextus modus cum his rebus quae in disiunctionem venire possunt, id est contrariis vel repugnantibus medietate carentibus, negatio praeponitur, et copulativae coniunctiones adiunguntur, poniturque quod primum est, ut id quod est subsequens auferatur, hoc modo: non et dies est et nox est, dies autem est, nox igitur non est.115 Septimus modus est cum in eadem propositione aufertur id quod praecedit, ut ponatur id quod consequitur, hoc modo: non et dies est, et nox est; atqui dies non est, nox igitur est.116 His igitur ita praedictis ad Ciceronis verba veniamus.117 Cum tripartito igitur distribuatur locus hic in consecutionem, antecessionem, repugnantiam, reperiendi argumenti locus est simplex, tractandi triplex: nam quid interest, cum hoc sumpseris, pecuniam numeratam mulieri deberi, cui sit argentum omne legatum, utrum hoc modo concludas argumentum: Si pecunia signata argentum est, legata est mulieri; est autem pecunia signata argentum, legata igitur.118 An illo modo: Si numerata pecunia non est legata, non est numerata pecunia argentum; est autem numerata pecunia argentum, legata igitur est.119 An illo modo: Non et legatum argentum est, et non legata est numerata pecunia; legatum autem argentum est, legata igitur numerata pecunia est. 120 Eum locum qui ex antecedentibus, consequentibus et repugnantibus esset, unum recte videri, eumque in conditione esse positum, sed trina partitione distribui, superius explicatum est; idque M. Tullius evidentius notat dicens, intellectum quidem eius considerationemque in conditione positam unam esse, sed per argumentationis tractationem tripartito dividi.121 Cuius rei per primum ac secundum et tertium hypotheticorum syllogismorum modum, sicut paulo superius diximus, exempla subiecit.122 Quae quoniam implicatiora videntur quam ut primo statim auditu comprehendantur, visum paulisper est apertioribus exemplis animum lectoris imbuere, ut in facilioribus primum exercitata intelligentia, sine magno negotio, quae sunt difficiliora perpendat.123 Ab antecedentibus igitur argumentatio fit, quoties enuntiata propositionis conditione sumitur id quod antecedit, ut id quod sequitur inferatur, hoc modo: sit enim dubium an Tullius animal sit, concedaturque eumdem Ciceronem esse hominem, et sit rata propositio haec: Tullius si homo est, animal est; homo antecedit, animal sequitur; si igitur ex antecedenti velim facere argumentationem, assumam id quod praecedit, hoc modo: sed homo est Cicero, consequitur animal esse Ciceronem; et est hic primus quem supra diximus modus.124 Rursus a consequenti argumentatio fit quoties in conditione proposita id quod consequitur tollit assumptio, ut id quod praecesserat interimatur, hoc modo: si homo est Cicero, animal est.125 Antecedit homo, sequitur animal.126 Si igitur ex consequenti facere argumentum velim, dicam, atqui non est animal, sequitur ne esse hominem quidem, sed id perspicue falsum est, esse enim hominem constat, falsum est igitur animal non esse.127 Tullius igitur animal est; et hic dictorum superius secundus est modus.128 Quod si a repugnantibus fiat, in tertio scilicet modo digestarum superius conclusionum, faciemus ita: non si homo est Tullius, animal non est; repugnat enim esse hominem et animal non esse; hic si assumamus esse hominem, animal quoque esse, recta ratione concludimus, hoc modo: atqui homo est, animal igitur est, atque hic quidem modus ex ea propositione connexa conversus est, quae ex duabus coniuncta est affirmativis.129 His igitur tribus modis Tullius qui homo esset, animal quoque monstratus est esse: nunc quidem dum id quod antecedit assumimus, id est esse hominem; nunc vero dum id quod consequitur, in assumptione denegamus, id est non esse animal; nunc autem repugnantiam denegantes eorum quae sibi sunt consequentia, posito quod praecedebat, id quod sequebatur intulimus.130 Quibus ita praecognitis, nunc M. Tullii tractemus exempla.131 Cum enim dixisset loci in consecutione, antecessione et repugnantia positi, reperiendi quidem argumenti simplicem esse intellectum, tractandi autem triplicem, adiecit: Nam quid interest, cum tibi sumpseris ad demonstrandum, pecuniam numeratam mulieri deberi, cui sit argentum omne legatum, utrum id ab antecedentibus, an a consequentibus, an a repugnantibus probes?132 Namque eadem sententia in conclusione colligitur, et argumentationum diversitas non in re, sed in antecedentium et consequentium et repugnantium tractatu est constituta.133 Primum igitur ponatur quod testamento aliquis omne suum argentum mulieri legaverit, quaeraturque an numerata quoque pecunia mulieri legata sit, concedaturque numeratam etiam pecuniam argentum appellari, argumentum igitur in primo modo ex antecedentibus tali ratione contexitur: proponimus enim sic, si pecunia signata numerataque argentum est, eadem pecunia signata numerataque legata mulieri est; hic igitur praecedit numeratam atque signatam pecuniam argentum esse, sequitur legatam esse mulieri; id igitur quod praecessit assumimus dicentes: at est signata ac numerata pecunia argentum; concludimus numeratam signatamque pecuniam mulieri esse legatam, eritque totius argumentationis hic textus: Si pecunia signata numerataque argentum est, legata mulieri est; at est pecunia signata numerataque argentum, igitur legata est mulieri.134 In quo si ad saepius praemissa plurimisque exemplis superius enodata lectoris animus revertatur, hanc argumentationem in primo modo ab antecedentibus esse compositam non ignorabit; a consequentibus vero hoc modo: Si numerata pecunia non est legata mulieri cui sit argentum omne legatum, numerata pecunia non est argentum.135 Hic igitur praecedit numeratam pecuniam non esse legatam, cum sit argentum omne legatum; sequitur numeratam pecuniam argentum non esse.136 Si igitur id quod est posterius auferamus, id est numeratam pecuniam non esse argentum, dicemus: Atqui est numerata pecunia argentum, affirmatio namque tollit negationem.137 Sequitur igitur ut pars praecedens auferatur, ea quae erat non esse legatam mulieri pecuniam numeratam, cum argentum ei fuisset omne legatum.138 Sed cum sit, omnis negatio affirmatione consumitur, dicimusque in conclusione: Est igitur numerata pecunia mulieri legata, cum ei sit argentum omne legatum; eritque huiusmodi argumentatio: Si non est mulieri legata pecunia numerata, cum ei sit argentum omne legatum, non est argentum numerata pecunia; atqui est argentum numerata pecunia, legata est igitur mulieri numerata pecunia, cum ei fuerit argentum omne legatum.139 Sed quod Tullius brevitatis causa praeteriit, id est, illam partem propositionis quae ait: Cum sit mulieri argentum omne legatum, nos apertioris intelligentiae causa subiunximus; nec perturbare lectorem debet, quod cum in superioribus exemplis in secundo modo per negationem facta fuerit semper assumptio, et per negationem rursus illata conclusio, nunc per affirmationem et assumptio et conclusio facta est.140 Cuius rei evidentissima ratio est.141 Nam cum in superioribus exemplis prima propositio ex affirmationibus fuerit constituta, atque in secundo modo assumptio id quod sequebatur auferret, atque interimeret id quod praecedebat, necessarium erat duplicem affirmationem geminata negatione consumi, hoc modo: Si dies est, lux est, utraeque ex affirmatione sunt constitutae.142 Ut igitur posterior pars, id est, lux est, quae affirmatio est, interimatur, deneganda est Dicam igitur: Atqui non est lux, quo fit ut praecedentem quoque partem, id est, dies est, quam affirmationem esse manifestum est, negatione tollamus, concludentes, dies igitur non est.143 At in hoc Ciceronis exemplo utraque pars primae atque hypotheticae propositionis negationibus enuntiata est, quae in assumptione vel conclusione non ab aliis nisi ab affirmationibus auferuntur, hoc modo.144 Est enim tale Ciceronis exemplum: si legata non est mulieri numerata pecunia, non est numerata pecunia argentum, vides ut sit utraque negatio?145 Nam et non esse legatam mulieri pecuniam numeratam, et non esse numeratam pecuniam argentum, utraeque.146 in negatione sunt positae; quod si auferenda est per assumptionem propositionis consequens pars, quoniam negatio est, non esse numeratam pecuniam argentum, dicendum est argentum esse pecuniam numeratam; quod si in conclusione auferenda est pars praecedens, ea quae negatio est, id est, non esse legatam mulieri pecuniam numeratam, dicendum est: Legata igitur mulieri numerata pecunia est.147 Et secundus quidem modus rite a consequentibus factus huiusmodi est.148 Illud tamen est diligentius adnotandum, quod superius M. Tullius, cum locorum omnium breviter exempla disponeret, loci huius, qui a consequentibus ducitur, inconveniens secundo conditionalium syllogismorum modo subiecit exemplum, potiusque primo convenit modo, quia non a consequentibus conclusionem, sed ab antecedentibus facit.149 Ita quippe posuit a consequentibus, si mulier cum fuisset nupta cum eo quicum connubii ius concessum non esset, nuntium remisit, quoniam qui nati sunt patrem non sequuntur, pro liberis manere nihil oportet.150 Hic igitur cum quaeratur an dotis pars apud virum debeat permanere, id quod praecedit assumitur, ut fiat rata conclusio hoc modo: Sed mulier cum eo nupta est quicum connubii ius non fuit, concluditur: Quoniam igitur qui nati sunt patrem non sequuntur, pro liberis manere nihil oportet, et ita non est a consequentibus argumentum, quia non id quod consequebatur assumptum est, sed id quod praecedebat.151 Erat quippe antecedens, nupta mulier praeter connubii ius; sequebatur, cum filii patrem non sequebantur, pro eis nihil ex dote retineri.152 Sic igitur Tullius pro eo quod est a consequentibus argumentum, ab antecedentibus potius dedit exemplum.153 Potest vero ita fieri a consequentibus argumentum, si id de quo quaeritur prius ponatur, et id quod assumendum; est posterius, hoc modo: Si quid ex dote pro liberis manere oportebit, quia patrem liberi sequuntur, cum eo nupta est mulier quicum connubii ius esset.154 Sumo igitur id quod consequitur per negationem, ita: Sed non est nupta mulier cum eo quicum connubii ius erat, atque ideo qui nati sunt, patrem non sequuntur.155 Perimitur ergo in conclusione id quod in propositione praecesserat.156 Ita pro liberis igitur manere nihil oportet.157 Sed de secundo modo ista sufficiant, nihil namque, ut arbitror, praetermissum est.158 Tertius modus a repugnantibus longe perspicuus hoc modo est: Non et legatum omne argentum est, et non est legata mulieri pecunia enumerata.159 Hic namque consequens erat: Si argentum esset omne legatum, pecuniam quoque numeratam fuisse legatam; ut igitur fieret repugnans, huic consequentiae interposita negatio est, dictumque est, si argentum omne legatum esset, numeratam pecuniam non esse legatam; quod quia pugnat et falsum est, ad veritatem alia negatione sic reducitur: Non si legatum argentum est, non est legata numerata pecunia, ut scilicet ei affirmationi conveniat quae dicit, si legatum argentum est, legatam esse pecuniam numeratam.160 Assumimus igitur huic propositioni argentum omne esse legatum, et consequitur omnem numeratam pecuniam mulieri esse legatam, ut sit forma argumentationis huiusmodi: Non si legatum argentum est, non est legata numerata pecunia, atqui legatum argentum est, legata est igitur numerata pecunia.161 M. vero Tullius propositionem ita formavit: Non et legatum argentum est, et non est legata numerata pecunia.162 Sed nos idcirco casualem coniunctionem apposuimus eam quae est si, ut ex quo esset genere talis propositio monstraremus.163 Namque id ex consequenti connexo negatione addita fit repugnans.164 Connexum vero nulla aeque ut sit coniunctio posset ostendere, quanquam idem efficiat et copulativa coniunctio.165 Nam quae connexa sunt, etiam coniuncta esse intelliguntur, ex hoc quod paulo ante diximus; quod argumentum ex ea propositione profectum est, quae duabus affirmationibus copulabatur, et iuncta negatione insuper denegata est.166 In omnibus igitur illud est approbatum, pecuniam numeratam mulieri deberi, cum sit argentum omne legatum.167 Sed nunc quidem ex supradictis propositionibus, id quod antecedebat, assumpsimus; nunc vero, id quod consequebatur; nunc autem, id quod repugnabat.168 Ac de explanandis Ciceronis exemplis, ut arbitror, satis est.169 Illud autem dubitationem movere potest: nam si quis minus callidus ad Ciceronis exempla respiciat, eumdem locum arbitrabitur esse a genere, quem ab antecedentibus, et consequentibus, et repugnantibus esse diximus; illo falsus errore, quod in utrisque locis eodem Cicero utitur exemplo, argenti videlicet et numeratae pecuniae.170 Sed diligentius intuenti, in eisdem rebus diversus argumentationum videbitur esse tractatus.171 Aliud quippe est dicere, cum argenti species sit numerata pecunia, si genus legatum sit, et speciem esse legatam, quoniam nunquam species a genere separatur; aliud est in conditione enumerationem proponere, et eisdem partibus assumptis argumentationem varia ratiocinatione formare, ut superius demonstratum est, cum praesertim huiusmodi ex consequentibus, antecedentibus et repugnantibus, argumentationes etiam praeter genera ac species fieri possint, velut nos superius indicavimus in die atque luce.172 Nam neque dies lucis, neque lux diei species, aut genus est.173 Sed id tantum in his considerari debet, quia posito altero, alterum necessaria ratione subsequitur.174 Differunt igitur loci a genere vel a specie ab eo loco qui in conditione est constitutus, quoniam illi ex universalitatis speciei ac partis ratione ducuntur, hic autem in consequentiae ac repugnantiae ordine tractatur.175 Post haec igitur Tullius hypotheticorum syllogismorum modos conclusionesque dinumerat hoc modo: Appellant autem dialectici eam conclusionem argumenti, menti, in qua cum primum assumpseris, consequitur id quod annexum est, primum conclusionis modum; cum id quod annexum est negaris, ut id quoque cui fuerit annexum negandum sit, secundus appellatur concludendi modus; cum autem aliqua coniuncta negaris, et his alia negatio rursus adiungitur, et ex his primum sumpseris, ut quod relinquitur tollendum sit, is tertius appellatur conclusionis modus.176 Ex hoc illa rhetorum ex contrariis conclusa, quae ipsi enthymemata appellant, non quod omnis sententia proprio nomine enthymema non dicatur, sed ut Homerus propter excellentiam, commune poetarum nomen efficit apud Graecos suum, sic cum omnis sententia enthymema dicatur, quia videtur ea quae ex contrariis conficiatur, acutissima, sola proprie nomen commune possedit.177 Eius generis haec sunt, hunc metuere, alterum in metu non ponere, eam quam nihil accusas, damnas.178 Bene quam meritam esse dicis, existimas male mereri.179 Id quod scis prodest, nihil id quod nescis, obest.180 Hoc disserendi genus attingit omnino vestras quoque in respondendo disputationes.181 Sed philosophorum magis, quibus cum oratoribus illa ex repugnantibus sententiis communis conclusio, quae a dialecticis tertius modus, a rhetoribus enthymema dicitur.182 Reliqui dialecticorum modi plures sunt, qui ex disiunctionibus constant, ut aut hoc, aut illud, hoc autem non, igitur illud.183 Itemque aut hoc, aut illud, non autem hoc, illud igitur.184 Quae conclusiones idcirco ratae sunt, quod in disiunctione plus uno verum esse non potest, atque ex his conclusionibus quas supra scripsi, prior quartus, posterior quintus, a dialecticis modus appellatur.185 Deinde addunt coniunctionem negativam, sic, non et hoc est et illud, hoc autem est, non igitur illud; hic modus est sextus.186 Septimus autem, non et hoc et illud, non autem hoc, illud igitur.187 Ex his modis conclusiones innumerabiles nascuntur, in quibus est tota fere dialectica.188 Sed ne hae quidem quas exposui sunt ad hanc institutionem necessariae. 189 Etsi multipliciter superius cuncta digessimus, nec expositionis indiget repetita toties disputatio, erit tamen operae pretium, si quam brevissime potero M. Tullii verbis mediocris lucem commentationis interseram.190 Septem igitur modos hypotheticos enumerans ait, cum in connexis propositionibus id quod est primum assumitur, ut ostendatur secundum, primum a dialecticis modum vocari, hoc modo: Si hoc est, illud est; quod dicit hoc, primum est, quod vero ait illud, secundum.191 Assumitur ergo quod primum est, atqui hoc est; concluditur igitur id quod secundum est, illud igitur est, velut in his rursus exemplis: si homo est, animal est, assumitur, atqui homo est, concluditur, animal igitur est.192 Secundum vero modum ait esse Tullius connexis propositionibus textum, in quo si secundum negatur, sequitur ut id etiam quod primum est abnuatur hoc modo: si hoc est, illud est; illud autem non est, igitur ne hoc quidem est.193 In exemplis ita: si homo est, animal est; animal autem non est, homo igitur non est.194 Sed Tullius ita dixit, cum id quod annexum est negaris, ut id quoque cui fuerit annexum negandum sit, secundum esse modum, quasi connexa propositione affirmativis partibus iuncta; universaliter autem rectius diceretur, cum id quod annexum est, id est secundum, perimitur, perimi illud quoque cui annexum est, id est primum, ut si affirmativum est id quod annexum est, negatione perimatur; sin vero negativum, affirmatione; et de eo quoque cui annexum est, id est primum, idem est ut si in connexa propositione affirmetur, in conclusione denegetur, secundum nunc propositum Ciceronis exemplum; si vero negativa sit propositionis prior pars, in conclusione contraria affirmatione tollatur.195 Tertium vero modum ait esse Cicero cum ea quae coniuncta sunt, denegantur, et his alia negatio rursus adiungitur, ut quia animal homini coniunctum est, ita dicamus: Non et homo et non animal est, atque ex his unum ponitur, ut quod relinquitur auferatur, hoc modo: Ponimus hominem esse, dicentes: Atqui homo est; quod ergo relinquitur, non est animal, aufertur, atque concluditur, animal igitur est.196 Fit argumentatio hoc modo: Non et homo est, et non animal, atqui homo est, animal igitur est.197 Ex his nasci dicit enthymemata ex contrariis conclusa, quibus plurimum rhetores uti solent; atque haec enthymemata nuncupantur, non quod eodem nomine omnis inventio nuncupari non possit (enthymema namque est mentis conceptio, quod potest omnibus inventionibus convenire), sed quia haec inventa, quae breviter ex contrariis colliguntur, maxime acuta sunt, propter excellentiam speciemque inventionis commune enthymematis nomen proprium factum est, ut haec a rhetoribus quasi proprio nomine enthymemata vocentur.198 Sicut apud Graecos quoque poeta Homerus tantum dicitur, et quisquis ex Homero aliquid profert, ita dicere consuevit: Hunc versum poeta locutus est, et tunc non alius intelligitur praeter Homerum, non quod caeteri non sint poetae, sed quod excellentia huius commune nomen vertit in proprium.199 Fiunt vero haec enthymemata hoc modo, ex contrariis videlicet texta, hunc metuere, alterum in metu non ponere, velut si de Lentulo et Cethego, caeterisque diceretur: Paucos cives interficere metuis, ne respublica intereat nihil laboras.200 Connexum quippe est ut quicunque noluit interire paucos cives, rempublicam multo magis nolit exstingui.201 Quibus cum interponitur negatio, fit ex repugnantibus argumentum.202 Sed hoc breviter Tullius enuntiavit, nos vero argumentum in syllogismum redigamus, a repugnantibus scilicet, ex quo enthymemata nasci solent, hoc modo: Sit connexum, si quis metuit cives paucos interfici, is metuit interire rempublicam, hic interponitur negatio sic: Si quis metuit cives paucos interfici, is non metuit interire rempublicam, iungitur alia negatio: Non si quis metuit paucos cives interfici, non metuit interire rempublicam.203 Quae duae negationes uni affirmationi partes sunt, quae dicit: Si quis metuit hoc, metuit et illud, cuius quidem assumptio est, at metuit hoc, conclusio sequitur, metuit igitur et illud, quae tantumdem valet, si negando interrogetur ita, hoc metuis, illud non metuis.204 Sed quia non totus (ut supra posuimus) in his argumentationibus ponitur syllogismus, sed propositio, cuius assumptio et conclusio notae sunt, idcirco enthymema dicitur, quasi brevis animi conceptio.205 Et in caeteris exemplis idem modus est.206 Sed haec quidem Ciceronis similitudo non tam ex repugnantibus quam ex contrariis argumentum intelligitur continere.207 Metuere quippe et non metuere contraria sunt, nisi hoc ipsa verborum prolatio a contrariis argumentum ad repugnantiam retrahat.208 Nam quod dicit hunc metuere, alterum in metu non ponere, tale est ut repugnantia videantur.209 Etenim metuere et non metuere contraria sunt.210 In metu autem non ponere, et metuere, prolatione ipsa tam contraria quam repugnantia intelliguntur, licet eadem probetur esse sententia.211 His adiecit alia rursus exempla: Eam quam nihil accusas, damnas.212 Huius enthymematis talis est integer syllogismus: non si nihil accusas damnas, sed nihil accusas, non damnas igitur.213 Venit ergo hoc argumentum ex ea propositione connexa, quae ex duabus componitur negativis, ita: si nihil accusas, non damnas; posteriori vero parti detracta negatio est, et insuper tota est propositio denegata hoc modo, non si nihil accusas, damnas, et ex ea factum est argumentum, quod positum in interrogatione efficit enthymema, hoc modo: quam nihil accusas, damnas, bene quam meritam esse autumas, male mereri.214 Huius quoque enthymematis talis est collectio: non et bene meritam esse autumas, et male mereri, atqui bene meritam esse autumas, non male igitur mereri.215 Quod enthymema ex ea propositione connexa perficitur, quae constat ex affirmatione et negatione, ita: si bene meritam esse autumas, non male mereri.216 Cuius ex posteriore parte dempta negatione, totaque propositione denegata, fiet propositio: non si bene meritam esse autumas, male mereri; quod in interrogationem deductum facit enthymema: bene quam meritam esse autumas, male mereri.217 Item id quod scis prodest, nihil id quod nescis, obest; hoc quoque enthymema tali nectitur syllogismo: non id quod scis prodest, et id quod nescis non obest.218 At id quod scis prodest, obest igitur id quod nescis.219 Hoc argumentum ex ea propositione compositum est, quae duabus affirmationibus iuncta acceperit mediam negationem et insuper denegata est.220 Quod interrogatum fit enthymema hoc modo: id quod scis prodest, nihil id quod nescis obest.221 Omnium vero superius exemplorum ista sententia est.222 Nam quam quisquam nihil accusat, eam damnare recte non potest; et eam quam bene meritam esse autumat, male mereri de ea turpe est; et si id quod scit quisque in causa proderit, oberit, si est contrarium id quod nescit.223 Hunc vero locum communem esse oratoribus ac philosophis dicit, sed apud illos tertium modum, apud rhetores vero enthymema nuncupari.224 Reliqui, inquit, modi plures sunt, nam cum tres superius enumerasset modos, adiungens quatuor, plures dixit.225 Hi sunt in disiunctionibus constituti hoc modo, aut hoc, aut illud, hoc autem, non igitur illud, qui est quartus modus a nobis quoque supra positus ita: aut dies est, aut nox est.226 Dies autem est, non igitur nox est, et semper, quod ait Cicero; hoc ad praecedens spectat; quod vero ait illud, ad consequens, sive in connexis propositionibus, sive disiunctis, item aut hoc, aut illud, non autem hoc, illud igitur.227 Hic quoque quintus modus est, velut in his exemplis, aut dies est, aut nox est, non autem dies, nox igitur est.228 Quarum conclusionum necessitatem ex eo dicit evenire, quia quae in disiunctione posita, medium non videntur admittere, ut esse aliud praeter eorum alterum possit, atque ideo uno sublato alterum esse, unoque posito alterum non esse concluditur.229 Quod si sit medium, quod praeter alterutrum esse possit, nec vera propositio, nec rata est conclusio, velut in his, aut album est, aut nigrum, id falsum est.230 Esse enim praeter ea rubrum potest.231 Sed si ponamus esse album vel auferamus, non necesse erit non esse vel esse nigrum, quia quod rubrum est, medium esse potest.232 Deinde, inquit Tullius, addunt coniunctionum negantiam, in disiunctivis scilicet propositionibus, hoc modo: non et hoc et illud, hoc autem, non igitur illud; idem est, non et nox et dies est, nox autem est, non igitur dies est: hic igitur sextus modus esse praedictus est.233 Septimus autem est ex eadem veniens propositione, hoc modo: non et hoc et illud, non autem hoc, illud igitur, velut si ita dicamus, non et nox et dies est, nox non autem est, dies igitur est.234 Quae propositiones nisi in disiunctis medioque carentibus rebus ratam conclusionem habere non poterunt.235 Age enim ita dicamus, non et album, et nigrum, ponamusque non esse album, non consequitur.236 ut sit nigrum, potest enim esse quod medium est.237 Huiusmodi igitur per negationem coniunctionum (ut Tullius ait) propositio si ratas factura est conclusiones in disiunctis rebus, medioque carentibus accommodetur, alias non erit rata conclusio.238 Distat vero propositio tertii modi a propositione sexti et septimi, quod tertii modi propositio ex coniunctis nascitur.239 Haec vero sexti et septimi ex disiunctis terminis existit, ut in superioribus patet exemplis.240 Ex his igitur, inquit, modis conclusiones innumerabiles nascuntur, unus enim quilibet eorum modus infinitis conclusionibus aptari potest, veluti primus ac secundus in omnibus quae sibi connexa sunt, quorum nullus est numerus, si quis persequi velit, itemque repugnantium infinita est multitudo, in quibus tertius modus est utilis; item plura disiuncta sunt in quibus quartus, et quintus, et sextus, et septimus plurimum valent.241 Atque in his, inquit, omnis fere est dialectica, sed ad topicos locos tres primi modi sunt necessarii, qui antecessionem, consecutionem et repugnantiam tenent.242 Reliqui vero complendae disputationis magis gratia quam quod ad hanc institutionem necessarii fuerint videntur adiecti.243 Proximus est locus rerum efficientium, quae causae appellantur, deinde rerum effectarum ab efficientibus causis; harum exempla ut reliquorum locorum paulo ante posui, et quidem ex iure civili.244 Sed haec patent latius: causarum enim genera duo sunt: unum quod vi sua id quod sub ea subiectum est, certe efficit, ut ignis accendit; alterum quod naturam efficiendi non habet, sed sine quo effici non possit, ut si quis aes causam statuae velit dicere, quod sine eo non possit effici.245 Huius generis causarum sine quo non efficitur, alia sunt quieta nihil agentia, stolida quodammodo, ut locus, tempus, materia, ferramenta, et caetera generis eiusdem; alia autem praecursionem quamdam adhibent ad efficiendum, et quaedam afferunt per se adiumenta, etsi non necessaria, ut amori congressio causam attulerat, amor flagitio.246 Ex hoc genere causarum ex aeternitate pendentium fatum a Stoicis nectitur, atque ut earum causarum sine quibus effici non potest, genera dividi, sic etiam efficientium dividi possunt.247 Sunt enim aliae causae quae plane efficiant nulla re adiuvante, aliae quae adiuvari velint, ut sapientia efficit sapientes: an sola per se beatos efficiat, necne sola per se, quaestio est. 248 Post eum locum qui in conditione est constitutus, consequens erat is qui considerabatur ex causis; post hunc is enumeratus locus est qui, in effectis causarum positus, argumenta praestabat.249 Quorum quidem superius M. Tullius exempla proposuit, nunc rationem latius tractat.250 Cum igitur Aristoteles quatuor posuerit causas, quibus unumquodque conficitur: primam, quae movendi principium est; secundam, ex qua fit aliquid, quam materiam vocat; tertiam rationem ac speciem, qua unumquodque formatur; quartam, finem propter quem quodlibet efficitur, at vero M. Tullius principalem causarum divisionem facit in ea quae efficiant aliquid et in ea sine quibus effici nequeant, ut id quod efficit, ad eam causam referatur in qua motus principium constitutum est, id vero sine quo non fit aliquid, tum ad intellectum materiae transferatur, vel eorum quae coniuncta materiae efficientis adiuvant facultatem, tum ad reliquas causas ducatur, ut paulo posterius apparebit.251 Eius igitur causae, quae vi sua id quod subiectum est efficit, tale proponit exemplum, ut ignis accendit: nam accensionis ipsius causa ignis est, et id efficere potest, atque illud quod accenditur, movet atque permutat.252 Eam vero causam, sine qua id quod faciendum est fieri nequit, ab una eius parte designat, veluti cum dicit aes causam esse statuae, quod sine eo statua non possit existere: hoc enim, ut per faciendam divisionem clarescet, non ea ipsa est causa sine qua non efficitur, sed pars eius esse monstrabitur.253 Eam vero causam sine qua id quod faciendum est, effici non potest, dividit hoc modo: alia enim sunt quieta, nihil agentia, sed stolida quodammodo, ac per se, nisi agendi extra motus accesserit, immobilia: horum exempla, ut locus, tempus, materia, instrumentum.254 Omne enim quod fit, locum necesse est habere subiectum, in quo nisi aliquid fiat, locus ipse immobilis est, ad aliquid explicandum.255 Itemque materia et instrumenta, nisi manu moveantur artificis, ipsa naturaliter nihil egerint.256 Tempus quoque operationi subiectum est, quae si desit, nihil ipsum propriae naturae ratione perfecerit.257 Atque haec quidem sunt quae nihil agentia, tamen causae sunt, si his efficiens operatio superveniet.258 Alia vero quae in motu posita praecursionem quamdam ad efficientiam ac praeparationem videntur afferre, velut amoris causa est congressio, quae praecessit, et amor flagitii.259 Ex his, inquit, causis Stoica disputatio fatum connectit.260 Fatum enim dicunt esse praecedentium causarum subsequentiumque perplexionem quamdam, et catenae more continentiam, hoc modo: Ideo profectus est peregre, quoniam parentum iracundiam ferre non poterat; idcirco parentum iracundiam successione non ferebat, quia amicae amore detinebatur, idcirco amabat, quod saepe fuerat ante congressus; ideo congressus est, quia aliquid ut congrederetur praecessit.261 Itaque ordine praecedentium consequentiumque rerum fatum (ut dicit) a Stoicis nectitur.262 Item dividit eam causam quae vi sua efficit aliquid in eam quae ad efficiendum sibi sufficiat, eamque quae extrinsecus adminiculationis indigeat.263 Sufficit igitur sibi ad efficiendum causa, ut sapientia efficere sapientes per se nullo penitus adiuta solet.264 Sed haec an sola beatos efficere possit, quaeritur an ei sint extrinsecus addenda quae iuvent, vel fortunae bona, vel corporis, itaque ea causa quae vi sua efficit aliquid, aut talis est, ut ei nulla sint extrinsecus adiumenta quaerenda, veluti artifici instrumenta quaedam, quibus id quod efficiendum est explicet atque conformet.265 Earum vero omnium quae Tullius statuit in alterutra divisione causarum, illa quidem quae vi sua explicant ea quorum causae sunt, omnia tam per se ad efficiendum valentia, quam quaesiti extrinsecus iuvaminis indigentia, in ea Aristotelicae divisionis causa locabuntur, quae est principium motus.266 Quanquam de sapientia tali causae non convenit exemplum, sed potius ad rationem formamque contendit.267 Namque sapientia ratione quadam atque forma efficit sapientes.268 Eius vero causae quam Tullius refert, sine qua non fit aliquid, materia quidem, tempus et locus, id est, ex quo fit, vel in quo fit, quae sunt efficienti substantia naturae; ut uno intellectu comprehendantur, vel materia sunt, vel materiae vice supposita; instrumenta vero ei causae sunt quae ad finem spectant, sed non ipsa finis, quia non finis instrumenta respicit, sed haec finem.269 Instrumenta namque propter aliquem finem parantur.270 Sed mirum videri potest cur congressionem amoris causam non interea enumeravit, quae habent efficiendi vim, sed inter eas posuerit causas, sine quibus effici non potest, cum tamen agat aliquid atque moveat.271 Nam ipsa congressio aliquid videtur efficere, similisque est ei causae quae ipsa quidem habet efficiendi vim, sed sine adminiculo non potest, veluti cum quaeritur de sapientia an sola beatum possit efficere.272 Sed Merobaudes rhetor ita disseruit, earum causarum, quae efficiendi vim haberent, eam esse facultatem, ut etiamsi adiumentis extrinsecus indigeant, effectus tamen earum ad id spectet quod efficiendum est.273 At in his causis quae sunt praecursoriae, etiamsi eis antecedentibus aliquid existit, non tamen id quod existere intelligitur praecursio principaliter operatur.274 Sed ista quidem veluti sub quadam occasione praecurrit, illa vero res quae existere dicitur, aliis operantibus nascitur, velut in congressione solum [an solitum?] est fieri.275 Fortasse enim non propter amorem quisque congreditur, sed praecedente congressione amor existit, quem non congressio principaliter appetebat.276 Itaque quoniam praeter congressionem amor existere non potuit, recte inter eas causas congressio locata videtur sine quibus non efficitur; quoniam vero non efficit vi sua, quandoquidem nec principaliter ut efficiat, spectat, sed tantum ea ante aliquid existit, recte inter praecursorias, ac non inter efficientes causas est collocata.277 Quare cum in disputationem inciderit causa efficiens, aliquid necessario sine dubitatione licebit, quod efficitur ab ea causa concludere.278 Cum autem talis causa erit, ut in ea non sit efficiendi necessitas, necessaria conclusio non sequitur.279 Atque illud quidem genus causarum, quod habet vim efficiendi necessariam, errorem afferre non fere solet.280 Hoc autem sine quo non efficitur, saepe conturbat.281 Non enim si sine parentibus filii esse non possunt, propterea causa fuit in parentibus gignendi necessaria; hoc igitur sine quo non fit, ab eo in quo certe fit, diligenter est separandum.282 Illud enim est tanquam: Utinam ne in nemore Pelio cecidissent abiegnae ad terram trabes!283 nisi enimc ecidissent abiegnae ad terram trabes, Argo illa facta non esset, nec tamen fuit in hic trabibus efficiendi vis necessaria.284 At cum in Aiacis navem crispisulcans igneum fulmen iniectum est, inflammatur navis necessario. 285 Prima quidem causarum divisio, secundum Tullium, fuit in ea quae efficerent aliquid, et ea sine quibus effici non posset, atque illud quidem quod efficeret, in gemina item partitus est, scilicet in id quod ad efficiendum aliquid necessariam vim possideret, neque ullius indigeret extrinsecus adiumenti, et in id quod nisi aliis adiuvantibus operari atque efficere non posset.286 Ac primum de ea loquitur causa quae efficiendi vim tenet, eius enim ea pars cui efficiendi necessitas adest, statim secum conclusionem comitem trahit; dicta enim causa, quae necessario aliquid efficit, effectus etiam necesse est consequatur, veluti si solem adfuisse quis dixerit, lucem quoque adfuisse monstrabit, aut cum alicui adesse sapientiam dixerimus, sapientem necesse est fateamur.287 At in his causis efficientibus quae extrapositis indigent adiumentis, non eadem ratio est; neque enim ut quaeque huiusmodi causa dicitur, ita necesse est effectum sequi.288 Non enim huiusmodi causa necessario efficit quod vult, nisi extrapositis auxiliis adiuvetur; idem est etiam in ea causa quae ipsa quidem efficiendi vim non habet, sed sine ea non provenit effectus.289 Nam, ut Tullius quoque commemorat, nullam in efficiendis rebus adhibet necessitatem, atque ideo dicta causa non statim sequitur effectus.290 Neque enim si congressus est, mox amavit, nec si fuit aes, statuam quoque fuisse necesse est, ex quo aliarum causarum partitio nascitur.291 Aliae namque causae sunt necessariae, aliae minime.292 Non necessariarum aliae sunt efficientes, aliae sine quibus non efficitur.293 Necessariarum vero causarum conclusio non solet conturbare; ut enim haec causa fuerit dicta, statim in conclusione sequuntur effectus.294 Non necessariarum vero, quae sunt partim efficientes, quod nunc tacuit, sed paulo ante praedixit, non habent subsequentem effectae rei conclusionem.295 Neque enim si liberi sine parentibus non sunt, idcirco in parentibus efficiendi causa necessaria fuit, cum videamus in hominum esse potestate ne gignant.296 Ea vero causa quae ipsa quidem non efficit, sed sine ipsa effici non potest, huiusmodi est quemadmodum Enniano versu declaratur.297 Nisi enim cecidissent abiegnae trabes ad terram, Argo illa facta non esset.298 Ex trabibus namque Argo facta est, sed nulla inerat trabibus necessitas, ut ex eis fieret navis; at vero ea causa quae est efficiens, et quae in se suam continet necessitatem, talis est.299 Quale cum in Aiacis navem igneum crispisulcans fulmen iniectum est, statim enim accendi necesse est navim, quia ignis accendendi necessaria causa est; et sensus quidem est huiusmodi, ordo autem paulo confusior est, ait enim hoc modo: Atque illud quidem genus causarum, quod habet vim efficiendi necessariam, errorem afferre non fere solet; hoc autem sine quo non efficitur, saepe conturbat.300 Quod cum dixisset, cumque vel utriusque vel alterius exemplum ponere debuisset, neutro conveniens exemplum similitudine dedit.301 Namque cum vel necessariam causam efficientem, vel eam sine qua non efficitur, proposuisset, eius causae posuit exemplum, quae efficiat quidem aliquid, sed non sine extrapositis adiumentis, hoc modo: Non enim si sine parentibus filii esse non possunt, propterea causa fuit in parentibus gignendi necessaria.302 Parentes enim et maxime masculini sexus efficiens causa est, sed non sine femina, id est non sine materia quadam, et ea causa sine qua fieri non possit, cum ipsa vim efficiendi non habeat.303 Itaque nec causae necessariae et efficientis posuit exemplum, nec eius sine qua fieri nihil possit, sed efficientis quidem, non tamen necessariae; sed videtur tacuisse in propositione id cuius posuit exemplum; ita enim apertius dici potuisset: Atque illud quidem genus causarum, quod habet vim efficiendi necessariam, errorem afferre non fere solet; hoc autem quod non habet efficiendi vim necessariam, vel hoc sine quo non efficitur, saepe conturbat.304 Itaque sic intelligendum est, quasi ita sit dictum; nam de necessaria causa nullum posuit exemplum.305 Quod vero subiecit, utrisque causis convenit posterius enumeratis, tam efficienti non necessariae, quam eius sine qua nihil efficitur.306 Parentes namque tam masculini sexus quam feminini esse dicuntur, quorum quidem masculini sexus ea causa est quae efficiat, sed non necessaria.307 Feminini vero ea quae non efficiat, sed sine qua effici non possit.308 Quae cum ita sint, discernendae sunt causae et pervidenda necessitas, nec omnis causa praemittenda ut subsequatur effectus, sed ea tantum in qua est efficiendi necessitas, etiamsi extrinsecus adiumenta defuerint.309 Atque etiam est causarum dissimilitudo, quod aliae sunt ut sine ulla appetitione animi, sine voluntate, sine opinione, suum quasi opus efficiant, velut omne intereat quod ortum est.310 Aliae autem aut voluntate efficiunt, aut perturbatione animi, aut habitu, aut natura, aut arte, aut casu.311 Voluntate, ut tu cum hunc libellum legis.312 Perturbatione, ut si quis eventum horum temporum timeat.313 Habitu, ut qui facile et cito irascatur.314 Natura, ut vitium in dies crescat.315 Arte, ut bene pingat.316 Casu, ut prospere naviget.317 Nihil horum sine causa.318 Nec quidquam omnino, sed huiusmodi causae non necessariae. 319 Facit aliam rursus causarum divisionem ita: Causarum enim aliae sunt quae sua quadam vi, sine appetitione, sine voluntate, sine opinione, unum atque eumdem in efficiendis rebus ordinem tenent, ut est interire omnia quae orta sunt.320 Nam quia ortum est, idcirco etiam necesse interire, nec tamen ipse ortus, ut caetera intereant, vel appetitu aliquo, vel voluntate, vel opinione efficit; sed ita est ab aeterno rerum statu, ut quidquid ortum est, quia accepit esse, aliquando etiam esse desistat.321 Item aliae sunt causae quae aut in voluntate, aut in perturbatione animi, aut in habitu, aut in natura, aut in arte casuve consistunt.322 Voluntate, ut si quaerat aliquis cur Trebatius librum legat, respondebitur, quia legendi voluntas est.323 Perturbatione animi, ut si quis timore pallescat, aut urbem fugiat, bellis civilibus conturbatus.324 Habitu, ut si idcirco Trebatius facile de iuris ratione responderit, quoniam multo usu constantem civilis scientiae habitum tenet, vel si quis idcirco irascatur facile, quia eius animus per iracundiae habitum efferatus est.325 Natura, ut si quis idcirco dicatur irasci, quia naturaliter iracundus est, idque ei in dies vitium crescat.326 Arte, ut si idcirco bene quisque pingat, quia eius artis peritus esse proponatur.327 Casu, ut quae in nostra potestate nullo modo sunt, fiunt tamen, velut in certo praesertim tempore, prosperitas navigandi.328 Atque horum omnium nihil a causa vacuum est, nec quidquam est in rebus quod non aliqua causa perficiat.329 Omnia enim quae fiunt habent aliquam rationem cur facta sint, quam si quis reddere possit, causam quoque reddiderit.330 Id est enim causa propter quam unumquodque fit.331 Omnes vero causae quae vel ex voluntate, vel perturbatione animi intelliguntur, ad eam causam pertinent, quae est movendi principium, ut in Aristotelica diximus divisione.332 Haec enim ut aliquid efficiatur, movendi principium sunt, at in arte, vel habitu, vel natura, illa causa est, quae in ratione consistit.333 Species enim ac ratio uniuscuiusque efficiendae rei in arte et habitu et natura posita est.334 Casus vero exterior causa, nec inter principales annumeratur, secundum Aristotelem.335 Secundum vero M. Tullium casus est latens effectae rei causa; quod quale sit paulo posterius designabitur.336 Omnium autem causarum in aliis inest constantia, in aliis non inest.337 In natura et arte constantia est, in caeteris nulla.338 Sed tamen earum causarum quae non sunt constantes, aliae sunt perspicuae, aliae latent.339 Perspicuae sunt quae appetitionem animi iudiciumque tangunt; latent quae subiectae sunt fortunae.340 Cum enim nihil sine causa fiat, hoc ipsum fortunae eventus obscura causa et latenter efficitur.341 Atque etiam ea quae fiunt partim sunt ignorata, partim voluntaria: ignorata quae necessitate fiunt, voluntaria quae consilio; quae autem fortuna, vel ignorata, vel voluntaria.342 Nam iacere telum voluntatis est; ferire quem volueris, fortunae.343 Ex quo aries ille subiicitur in vestris actionibus, si telum manu fugit, magis quam iecit.344 Cadunt etiam in ignorationem atque imprudentiam perturbationes animi, quanquam sunt voluntariae, obiurgatione enim et admonitione deiiciuntur; tamen habent tantos motus, ut ea quae voluntaria sunt, aut necessaria interdum, aut certe ignorata videantur. 345 Rursus causarum divisionem aliam claram ac perspicuam prodit.346 Causarum namque aliae sunt constantes, aliae vero inconstantes.347 Constantes sunt, quarum non fere variatur effectus; inconstantes vero, quae huc atque illuc facilioribus mutationibus transferuntur.348 Omnia igitur quae ex natura atque arte descendunt, constantia sunt.349 Natura quippe atque ars suum semper opus efficiunt, nisi subiectae materiae obstet incertum.350 Nam quod unus idemque artifex ex eadem saepe materia non admodum similes statuas format, non est haec in arte varietas, sed tum in artificis manu, quae integritatem artis assequi non potest, tum in ipsa materia, quae efficientiae atque formae non aequaliter cedit.351 Idem est in natura, servat namque constantiam suam, cum hominem format ex homine.352 Itaque similia in caeteris ex similibus gignit: at cum monstrosum aliquid effertur, non naturae vitio, sed materiae potius applicatur, ex qua id quod efficere contendebat, non ita potuit natura explicare, sed inter constantes causas habitus quoque debuit adiungi; nam quod ex habitu cuiusque fit, id constans, nec mutabile esse solet; quandoquidem idcirco habitus dicitur, quia diuturnitate habendi in naturae similitudinem vertitur.353 Sed forsan Tullius vidit quod natura atque ars, non tam in effectibus constantes quam in propria ratione esse intelliguntur, intantum ut quod ars ac natura delinquit, materiae saepius imputetur, habitus vero ipse consuetudine quadam collectus est, qui non ratione aliquid et propria constantia, sed usu facit, atque idcirco forsitan habitum, qui inter caetera praeter artem et naturam videbatur esse constantior, a causis constantibus segregavit.354 Ea vero quae non sunt constantia, in ea dividit quae sunt perspicua, et in ea quae latent.355 Perspicua sunt quae ab animi quolibet motu vel appetitione, vel iudicii ratione profecta sunt; latent vero quae fortunae subiacent.356 Nam quia non ignorat animus in quam partem declinet, qui tametsi boni aliquando habet iudicium, nunquam tamen eius rei quam efficit notionem relinquit, praeter eos qui funditus mente capiuntur, et in quibus iam nulla voluntas est, necesse est nota esse, quae ex voluntate vel animi iudicio fiunt.357 Fortuna vero atque casus semper ignotus est.358 Cuius quidem natura aeque incerta est, atque ea quae casibus ipsis fiunt.359 Sed M. Tullius diffinit esse casum, eventum causis latentibus effectum; quae non videtur integra diffinitio: quid enim, si adhuc lateret quibus causis solis defectus lunaeve contingeret, num idcirco casu atque fortuna fierent, quae constantibus coeli motibus administratur?360 An casus quidem putaretur ab his qui defectus rationem reperire non possent, per se autem consideratus, nullo quidem modo esset casus.361 Sed M. Tullius non quod videretur esse casus, his qui eius naturam minime perspexissent, sed quid omnino fortunae eventus esset diffinitionis rationem monstrabat.362 Eventum vero latentibus causis Cicero casum esse ita concludit: Cum omnia certis de causis fiant, quorum ratio cognoscitur, eorum eventus casu fieri non posse monstrantur, sed putantur aliqua fieri casu eorum quorum causa nulla ratione cognoscitur.363 Ex quo evenit ut fortunae sit eventus, qui latentibus causis efficitur.364 Hic igitur in rebus quidem ipsis constantiam ponit, casum vero non re, sed opinione metitur.365 Quo fit ut si aliter effectae rei noverit causam, id quod accidit fortunae non sit eventus; idem tamen sit alteri fortunae eventus, si rationem alter ignoret.366 Quod vero omnium rerum causas esse dicit, non determinat quales, atque ideo nec de fortuna ipsa, quorum eventum causa sit, monstrat.367 Nec me saevae hominum mentes arrogantiae notent, quod velut affectata auctoritate Tullianis sententiis pugnem, cum adversus eas si quid videbitur non nostra, sed ab antiquissimis tractata compensem.368 Quod si nostra quoque diceremus, oporteret tamen eos non personarum vetustatem, sed eorum quae opponuntur considerare rationem, nec odisse potius quae adversus magni nominis viros dicuntur, quam contraria, si possent, argumentatione revincere.369 Nam si eis M. Tullius in diffinitione rerum nimium placet, quaenam est invidia nos quoque Aristotelicam rationem probare?370 Quod si intemperanter molestissimi esse pergunt, audiant M. Tullium secundo Tusculanarum disputationum libro adhortantem potius, atque ad certamen vocantem, hoc modo: Sed tamen tantum abest ut scribi contra nos nolimus, ut id etiam maxime optemus.371 Ipsa enim Graeciae philosophia nunquam in honore tantum fuisset, nisi doctissimorum contentionibus, dissensionibusque crevisset; quamobrem hortor omnes, qui facere id possunt, ut eius quoque generis laudem iam languenti Graeciae eripiant, et transferant in hanc urbem, sicut reliquas omnes, quae quidem erant expetendae studio atque industria sua maiores nostri transtulere.372 Et rursus, nos qui sequimur probabilia, nec ultra quam quod verisimile occurrit, progredi possumus, et refelli sine pertinacia et refellere sine iracundia parati sumus.373 Quocirca quae malum ratio est ipsius M. Tullii voluntatem iudiciumque convellere, cum eiusdem contra nos sententiis atque auctoritate nitantur?374 Sed si cui commentarios nostros inspicere vacuum fuerit, sciat haec nos ex Aristotelis secundo Physicorum volumine advertisse, quae tametsi altioris philosophiae disputationes tangunt, non est tamen studiis invidendum, si rhetoricis quoque ac dialecticis disputationibus admisceamus, quae sunt profundiora naturae, neque pigrescere ac dilassari animos dignum est, quos intentiores ac vegetos ipsa rerum ambiguitas et variarum cognitio speculationum deberet efficere, cum praesertim ea librorum natura sit, ut ad legendum studiosos teneat, nullum cogat ignavum.375 Dicamus igitur quid eventus sit fortunae, vel quarum rerum sors causa esse dicatur.376 Omnia igitur fiunt vel immutabiliter ac semper, ut quod sol oritur; vel saepius, ut quod equus quadrupes nascitur; vel raro, ut si equus cum quinque vel tribus pedibus procreetur; vel aeque, ut in quibus faciendarum rerum nihil interest, quo potius voluntatem vergamus.377 Atque illud quidem quod semper fit, nihil habet oppositum, quod ullo modo aliter fiat; id vero quod saepe contingit habet adversum, id quod rarius evenit, neque enim saepius fieret, ac non semper, nisi diversum raro quidem, sed aliquando contingeret.378 Quod igitur ex fortuna fit, in sempiternis non est; quis enim casu solem dicat oriri?379 Ne in his quidem quae frequentius fiunt; nullus enim casu equum dixerit esse quadrupedem.380 Nec vero in his quae fieri aequaliter solent; nam quae voluntaria sunt non videntur esse fortuita.381 Restat igitur ut in his fortunae eventus sit, quae rarius fiunt.382 Eorum vero quae fiunt, partim finem aliquem spectant, partim minime.383 Quis enim finis esse potest, si manum extendam, si genua complicem, atque aliquid iacens humi tollam, quod nullis usibus applicem?384 At vero ea quae aliquem finem spectant partim voluntatis sunt, partim naturae.385 Voluntatis, ut si quis idcirco domo egrediatur, ut videat amicum.386 Naturae, ut quod est in animalibus.387 Omnia quae ab ea fiunt certam animalis respiciunt utilitatem, atque ad eius salutem conservationemque omnium membrorum momenta sunt constituta.388 Casum igitur ac fortuitos eventus in his esse ponimus, quae cum rarius fiant, in his tamen per accidens eveniunt, quae propter aliquid fiunt: veluti si quis egressus domo ut amicum videret, praeteriens cadente desuper lapide ictus est; id igitur quod evenit, in rariore causa ponendum est; accessit vero ei voluntati, quae certum respiciebat finem.389 Ea vero fuit domo egrediendi causa, ut amicum videret.390 Rursus, quoniam lapis naturaliter gravis est, gravitas vero terram petit, casus quidem lapidis propter aliquid naturaliter factus est; ad id enim lapidis natura tendebat, ut in suum locum pondus veniens conquiesceret.391 Sed huic naturali intentioni accidit id quod rarius evenit, scilicet ut percuteret caput; quo fit ut sit secundum Aristotelem fortuna vel casus, causa per accidens rarius evenientium in his rebus quae propter aliquid fiunt.392 Quae cum ita sint, cumque diffinitio Aristotelica a Tulliana plurimum discrepet, illud tamen in utrisque constat, id quod fortunae subiectum est, incertis casibus semper esse suppositum.393 Nam licet in his rebus saepe fortuna suos experiatur actus, quae voluntate sunt, et ad aliquem finem referuntur, extra tamen accidit quod fortunae est, nec ab eo fine venit, quem sibi animus ante perspexerat.394 Sed cum Cicero divisisset causas in eas quae perspicuae sunt, et in eas quae laterent, cumque eas quae perspicuae sint diceret esse quae appetitionem animi iudiciumque tangerent, manifestum est eum vel artem, vel voluntatem, vel perturbationem, vel habitum in his causis ponere quae perspicuae sunt; voluntas quippe atque animi perturbatio in appetitione ponitur, saepe enim ex perturbatione aliquid appetimus, artem vero vel habitum in iudicio; arte namque iudicamus, habitus vero ad utrumque pertinet: nam et voluntates consuetudo ministrat, et multo usu peritiaque fit quaedam constantia iudicandi.395 Casum in non perspicuis posuit.396 De natura incertum est utrum inter perspicuas an inter latentes ipsam collocet: nam si inter latentes causas, ipsam naturam casum videretur putare: cuius opinionis nulla ratio est.397 Quod si inter perspicuas, quaenam appetitio animi vel iudicium in natura est?398 Neque enim appetendo aliquid vel iudicando facit natura, nisi forte quoniam ex ipsa saepe habilitas quaedam mentis et corporis existit, quae habilitas ad unamquamque rem adiuvat voluntatem; id enim maxime volumus ad quod habiles sumus.399 Sed natura inter perspicuas causas ponitur, quae iudicio quoque coniuncta est, ut si naturaliter sano quisque iudicio compositus est: appetitioni etiam, ut si naturaliter aliquid animus petat.400 His adiungit aliam causarum divisionem; ait enim alias causas esse voluntarias, alias ignoratas: voluntarias, eas quaecunque ex iudicio veniunt animi; ignoratas in quibus necessitas domina est, id est in quibus aut omnino non volumus, aut ne si velimus quidem aliter facere possumus, ut in natura atque casu.401 Necessitate enim quadam naturae gravia deorsum feruntur, necessitate item factum dicimus, ut aliquis ignorans iacto trans parietem lapide praetereuntem hominem peremerit.402 Eaque necessitas talis est, non quod aliter fieri non potuisset, nisi ut lapide iacto percuteret, sed quia voluntas defuit, et non idcirco, quia voluit, fecit.403 Prior vero ne essitas iam talis est, in qua nulla voluntas est, vel ea quae est, ne id quod cupit efficiat, validiore necessitate constringitur.404 Nam cum lapis deorsum propria gravitate deponitur, nulla voluntas est, sed tantum naturae necessitas; at si homo deorsum cadat, est quidem non cadendi voluntas, sed ferri quo non vult, validior naturae causa compellit.405 Voluntatem vero a fortuitis eventibus uno eodemque aptissimo secrevit exemplo, veluti si tetum manu iaciat, nolensque feriat praetereuntem.406 Nam iecisse ex voluntatis principio nascitur.407 Idcirco enim iecit, quia voluit.408 Ignoravit vero quod percuteret; neque enim iecisset, si se percussurum praevidere potuisset.409 Neque iecit, quia voluit percutere.410 Si autem non ignorasset, non percutere potuisset.411 Unde etiam machinamentum quoddam atque defensio in iurisperitorum responsionibus invenitur, hoc modo: Si telum manu fugit magis quam iecit; nam si quis caedis accusetur, optima solet esse defensio, si alia non suppetit, fugisse manu telum, magis quam voluerit iecisse, ut non voluntati, quae condemnatur in culpis, sed ignorantiae factum tribuatur.412 De perturbationibus autem animorum paulo confusius iudicium est.413 Dubitari enim potest utrum ex voluntate, an necessitate, an ex ignoratione venerit, quod perturbatione peccatur: videntur enim voluntaria esse peccata, quoniam qui perturbatus est appetit aliquid, aut fugit.414 Sed in hoc perturbatio eius apparet, quod non fugienda vitat, et non appetenda nimis exoptat.415 Porro autem quoniam in perturbationibus sunt confusa iudicia (neque enim aliter id quod fugiendum est saepe appetunt perturbati, nisi obcaecato obscuratoque iudicio), quod vero fit animi confusione, saepe tale est ut nollet admisisse qui fecit, et evenit ut non inter voluntarias, sed inter ignoratas vel necessarias causas animorum perturbatio sit; intantum vero qui perturbatus est, a vera discretione discedit, ut in eam possit recta bene consulentium admonitione reduci.416 Quo fit ut animorum perturbatio iure a causis voluntariis segregetur, et aut in ignoratione, aut in necessitate ponatur.417 Nam quod ait: Tamen habent tantos motus, ut ea quae voluntaria sunt, aut necessaria interdum, aut certe ignorata videantur, ita intelligendum est: quoniam omnis animi passio iudicium conturbat, confundit vero rectam discretionem, si acrior fuerit quam ut rationis retinaculis temperetur, et fit quaedam ex perturbationibus veluti violenta necessitas, ut dubium sit utrum is qui aliquid perturbatus animo facit, ignorans faciat; veluti cum casu ignorans delinquit, cum futurum non providet casum, an sciens faciat, vel necessitate ducatur.418 Quod igitur dixit: Aut necessaria esse, aut ignorata, et divisit a necessariis ignorata, non pugnat contra id quod superius dixit, ea quae ignorata sunt esse necessaria.419 Nam id quod est ignoratum ita quodammodo dividit: ignoratorum alia quadam necessitate fiunt, dum aut nulla voluntas est, aut ea quae est, necessitati nequit obsistere; alia casu, cum in his faciendis, quae ignorantur, nulla voluntas est.420 Quod igitur dixit, perturbationes animi, aut in necessariis causis poni, aut in ignoratis, id sine dubio sensisse intelligitur, perturbationes animi, aut in his esse ignoratis in quibus ea necessitas est, ut voluntas obsistere non possit, aut in his in quibus nulla voluntas est, sed sit delictum caecitate iudicii, velut in his qui immoderatius amoris cupiditati deserviunt: aut enim confuso iudicio ab honestate discedunt, et dum quasi bonum appetunt, in malum decidunt ignorantes, atque ita in casu quodam atque errore ponitur amor immodicus; aut novit quidem quod appetit esse vitandum, sed maioris actu cupiditatis impellitur, atque ita inter ea necessaria ponitur, quae aut non habent voluntatem, aut eam ita infirmam ac debilem, ut nullo modo validioribus passionibus obnitatur.
Boethius HOME

bmv406.71 bnf7711.40 bnf7712.51 bnf12957.98 bnf12958.61 bnf14699.52 bsb46540.147 csg831.117 csg854.157 sbe324.199

Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, LIBER QUARTUS. <<<     >>> LIBER SEXTUS.
monumenta.ch > Boethius > 5

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik