monumenta.ch > Boethius > 2
Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, LIBER PRIMUS. <<< >>> LIBER TERTIUS.
Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, LIBER SECUNDUS.
1 In tam difficillimi operis cursu non sum nescius, mi Patrici, quin labor hic noster quem te adhortante suscepimus, dum iudicio multitudinis imperitae aut elevatur, aut premitur, facile variis reprehensionibus mordeatur.2 Nam et illi quibus hoc totum disserendi displicet genus, velut supervacaneum studium, familiari pravis mentibus cavillatione despiciunt, et qui maximum huius scientiae fructum putant, sua caeteros segnitie mentientes, tanto nos operam pares esse non existimant, quorum quidem priores si non invidia laboris alieni aestimationem premunt, sed reprehensioni iudicioque consentiunt, nullo modo ferendos esse puto.3 Multo quoque in me libentius detorserim pravae opinionis invidiam, ac nostris eos diffidere viribus facillime patiar, potius quam tantae disciplinae calcare rationem.4 Sed proh divinam atque humanam fidem, quae est haec hominum pravitas, quae tantae est imprudentia caecitatis, ut pene sua sese ipsi confessione condemnent!5 Nullus est enim qui sese videri nolit peritissimum disserendi, quinetiam obiectare ipsi aliquid, et resolvere obiecta conantur, et si facile id factu esset, cuncti ad scientiam logicae disciplinae velut ad communia quaedam sapientiae lucra concurrerent.6 Iam vero quid absurdius fingi potest, quam quod probabilibus, ut ipsi existimant, argumentis inutile studium dialecticae nituntur astruere?7 Quid enim convenit disserendi artem disserendo pervertere, ut cuius opinionem affectes, eiusdem despicias veritatem?8 Sed ut cantor ille discipulum sibi ac Musis canere iubebat, ita et ego quoque mihi ac tibi, non Musae, sed tanquam Musarum praesidi cecinerim, atque id quod multo labore studioque collegi, non rhetorica tantum facultate, verum etiam dialectica subtilitate deponam.9 Quae vero sequuntur huiusmodi sunt: Ducuntur etiam argumenta ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur.10 Sed hoc genus in plures partes distributum est.11 Nam alia coniugata appellamus, alia ex genere, alia ex forma, alia ex similitudine, alia ex differentia, alia ex contrario, alia ex coniunctis, alia ex antecedentibus, alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis, alia ex effectis, alia ex comparatione maiorum, aut parium, aut minorum. 12 Postquam locos eos ex quibus argumenta ducuntur gemina partitione distribuit, alios in ipso de quo agitur haerere dicendo, alios extrinsecus assumi, cumque locum qui in ipso de quo agitur haeret in quatuor species secuit, id est a toto, a partibus, a nota, ab affectis, superioribus quidem tribus exempla subiecit, quae nos primo volumine quantum diligenter fieri potuit explicavimus.13 Restat is locus quem posuit quartum, id est ab affectis, huius cum multae sint species, integri atque indivisi proponere non potuit exemplum.14 Nam quorum facienda partitio est, melius per singula membra dispositis aperiuntur exemplis.15 Hunc igitur locum dividit hoc modo: Locus qui ex affectis est, partim ex coniugatis, partim ex genere, partim ex forma descendit, ex similitudine etiam, vel ex differentia, vel ex contrario, necnon etiam ex coniunctis, ex antecedentibus, et consequentibus, et repugnantibus, ex causis etiam atque ex effectis causarum, et comparatione maiorum, aut parium, vel minorum, quae omnia Tullius paulo post convenientibus rerum similitudinibus illustrat.16 Nunc illud nobis dicendum est quae sit affectorum natura, et quid habeant proprietatis.17 Sunt enim affecta quae quodammodo aliquid referri possunt, ad id ad quod referuntur.18 Omnia vero quae se aliqua relatione respiciunt, aut amica inter se, aut dissidentia conferuntur.19 Si amica, vel substantialiter, ut genus, forma, antecedentia, consequentia, causa, effectus; vel in qualitate, ut coniugatum, simile, coniunctum; vel in quantitate, ut paria.20 Quae vero sibi dissidentia conferuntur, partim a se differentia sunt tantum, partim adversa; sed adversa, partim in qualitate, ut contraria, vel repugnantia, partim in quantitate, ut maius ac minus.21 Quae cum ita sint, manifestum est, et amica sibi cognationis relatione coniungi, et dissidentia hoc ipso quo sibi adversa sint, ad se invicem comparari.22 Nam quae amica sunt, amicis amica sunt, et dissidentia a dissidentibus dissident.23 Ita igitur et genus formae genus est, et forma generis forma, et antecedentia consequentium, et consequentia antecedentium, et causa effectuum causa, et effectus causarum effectus, et coniugata coniugatis coniugata sunt, et simile simili simile, et coniunctum coniuncto coniunctum, et paria paribus paria, et differentia differentibus differentia, et maiora minoribus maiora, et minora maioribus minora sunt, et contraria contrariis contraria, et repugnantia repugnantibus repugnantia sunt.24 Affecta igitur sunt quae cum a se invicem diversa sint, ad se invicem tamen referuntur.25 Sed quo ordine Tullius superius descripsit locos, nos diffinitiones omnibus apponemus.26 Eorum igitur quae ad se invicem affecta dicuntur, in M. Tullii disputatione prima sunt coniugata: coniugata voco quaecunque ab uno nomine varia prolatione flectuntur, ut a iustitia iustus, iustum, iuste.27 Haec inter se cum ipsa iustitia, unde eorum vocabulum fluxit, coniugata dicuntur.28 Genus vero [est] quod de multis specie differentibus in eo quod quid est praedicatur, velut animal dicitur de homine atque equo, quae specie differunt, et in eo quod quid sit praedicatur.29 Interrogantibus enim nobis quid sit homo vel equus, respondetur animal.30 Quod genus licet necesse sit ab eo esse diversum cuius genus est, cognatum tamen est ei, quia ad id substantiae relatione coniungitur.31 Species etiam est, de qua genus superius praedicatur, quam Cicero formam vocavit, velut homo animalis.32 Similitudo est unitas qualitatis.33 Nam duo quae sibi similia sunt, eamdem necesse est habere qualitatem, et quoniam ipsum sibi simile esse non potest, aliud necesse est simile consideretur.34 Sed aliud esse non poterit, nisi fuerit in aliqua parte diversum.35 Ergo similia, a se in alia quidem re diversa sunt, in alia vero congruunt.36 In ea vero re quae secundum qualitatem congruunt, in ea esse similia intelliguntur, quae ad se similitudinis illius copulatione referuntur.37 Differentia est qua unumquodque differt ab alio, ut homo ab equo rationabilitatis differentia discrepat.38 Haec igitur praedicatione quidem propriae naturae ad ea refertur quorum est differentia, ut rationabilitas ad hominem; dissimilitudinis vero ratione ad ea a quibus discrepat id cuius est differentia, ut rationabilitas ad bovem.39 Contraria vero sunt quae in eodem posita genere longissime a se discrepant, ut album atque nigrum, quae licet in uno qualitatis genere ponantur, a se tamen quam longissime recedunt, ea quoque ad se referri nullus ignorat.40 Aliud est enim quod sunt, aliud quod contraria sunt.41 Quod enim nigrum est, quale est.42 Quod vero contrarium est, ab albo plurimum discrepans est.43 Coniuncta vero sunt quae unicuique rei finitimam naturam tenent, velut timori pallor adiunctus est.44 Haec talia sunt ut saepius quidem adiunctis sibi cohaerescant, neque tamen ex necessitate his quibus vicina sunt, adesse cogantur.45 Nam saepe timori pallor assistit, non tamen semper, veluti cum dissimulatione premitur metus, atque ideo verisimilia ex adiunctis argumenta nascuntur.46 Nam quaecunque coniuncta sunt ex his quibus adhaerent, indicio esse solent.47 Sed de his in posteriore disputatione diligentius disseram.48 Antecedentia vero sunt quibus positis aliud necesse est consequatur, ut quia bellum est, esse inimicitias necesse est.49 Haec ordinis necessitatem tenent.50 Consequentia enim ab antecedentibus separari nequeunt; consequens vero est quidquid id quod antecedit insequitur, ut inimicitiae bellum consequuntur.51 Nam si bellum est, inimicitias esse necesse est, habetque locus hic illud notabile et spectandum, quod saepe quae naturaliter priora sunt, tamen ipsa sunt consequentia.52 Saepe quae naturaliter antecedunt, et in propositione priora sunt; namque inimicitiae prius existere quam bella solent.53 Sed non possumus proponere inimicitias, ut bellum sequatur.54 Non enim possumus vere dicere, si inimicitiae sunt, bellum est, sed praeponimus bellum, et inimicitiae quae natura priores sunt, subsequuntur, ita, si bellum est, inimicitiae sunt.55 Nunc igitur inimicitiae quae naturaliter bellum praecedunt, hae eadem bella in propositione comitantur; at si dicam: Si superbus est, odiosus est, superbia et naturaliter et in propositione odium praecedit; prius enim superbia consuevit existere, post vero atque ex eadem superbia veniens odium sequi.56 Nec interest utrum naturaliter quaelibet antecedat res aliquando, an vero consequetur, dum id in propositione adnotemus, eam esse rem antecedentem, quae sive naturaliter prior sit, sive posterior, alteram tamen rem secum necessario trahat.57 Repugnantia vero intelliguntur quoties id quod alicui contrariorum naturaliter iunctum est, reliquo contrario comparatur, ut quoniam amicitiae atque inimicitiae contraria sunt.58 Inimicitias vero consequitur nocendi voluntas, amicitia et nocendi voluntas, repugnantia sunt, haec quoque ad se contrarietatis similitudine referuntur.59 Causa est qua praecedente aliquid efficitur, ut causa diei est solis ortus.60 Effectum est quod praecedens causa perficit, ut dies quem solis ortus emittit.61 Maiorum vero comparatio est quoties ei quod minus est, id quod maius est comparatur, ut si nemo innocens pelli in exsilium debet, multo magis ne Tullius quidem, qui non innocens solum, verum etiam patriae fuit liberator; plus est enim patriae esse liberatorem quam innocentem.62 Parium vero quoties inter se paria comparantur, ut si hic civis innocens pelli in exsilium non debet, quia innocens est, nec ille quidem qui est innocens carere patria iuste potest.63 Minorum vero quoties minora maioribus conferuntur, ut si Ciceronem liberatorem patriae praemio nemo dignum putavit, nemo eum putet praemio dignum qui cum tantum innocens fuerit, nulla in rempublicam contulit merita.64 Haec itaque omnia cognata sibi esse, et ad se referri invicem, et se velut e regione conspicere nullus ignorat.65 Nam ut de coniugatis primum loquamur, et iustitia ad id quod iustum est, vel id quod iuste fieri potest, spectat, et eum qui iustus est perficit.66 Caetera quoque habent ad se non modo vocabuli cognationem, verum etiam cuiusdam naturae congruentiam, ita tamen ut a se diversa sint.67 Neque idem est iustitia, quod iustus.68 Omne enim quidquid ab aliquo inflectitur, ab eo a quo inflectitur est diversum, eidemque cognatum, a quo etiam probatur inflexum.69 Genus etiam cognatum esse rei cuius genus est, id est speciei, quam Cicero formam vocavit, dubium non est.70 Genus enim speciei genus est, et species generis species: itaque ad se invicem referuntur, licet idem genus ac species non sint.71 Illud sane videndum est, quoniam quas nos species nuncupamus, eas Cicero formas vocat.72 Cui quidem, dum quod dicit intelligam, concedam libenter quibus voluerit uti nominibus, mihi vero non idem concedi potest.73 Nam qui explanationis lucem professus est, in his verbis debet quae sunt in usu posita versari.74 Id autem quod supponitur generi ut species, quam forma potius nuncupetur, usus obtinuit.75 Iam vero simile nisi simili simile esse non potest, et quod differt nisi a dissimili differre non potest.76 Contraria etiam contrariis intelliguntur esse contraria, coniuncta etiam coniunctis adhaerescunt.77 Et quae sunt antecedentia, aliquid quod potest consequi antecedunt.78 Id etiam quod est consequens illud quod antecessit insequitur.79 Omne etiam repugnans repugnanti sibimet intelligitur inimicum.80 Causa etiam effectus sui causa est.81 Quod enim quaevis causa efficit, eius rei quam efficit causa est; effectus quoque causae alicuius effectus est.82 Comparatio vero maiorum minora respicit, minorum vero maiora, parium paria, atque in omnibus ea natura esse deprehenditur, ut cum per se res quaedam sint diversae ab his ad quae referuntur, affecta tamen esse dum comparantur, appareant; diversa vero esse ab his ad quae referantur, illa res approbat, quoniam nihil ad se ipsum referri potest.83 Quae cum ita sint, iure affecta sunt nuncupata.84 Quae omnia eius loci qui ex affectis ducitur, species vel formae sunt, ipso etiam testante Cicerone, qui ait: Sed hoc genus in plures partes distributum est.85 Cum enim genus dixit, quas scindit a genere species esse signavit.86 Praeterea omnia haec et nomen generis suscipiunt et diffinitionem.87 Affecta enim sunt ad aliquid, quae ad id ad quod affecta sunt, referri queunt; coniugata vero et genus, et forma, et caetera, ad ea semper ad quae sunt affecta, referuntur.88 Sed, ut in superioribus locis dictum est, qui in ipso de quo agitur haerebant, id est ex toto, ex partibus, ex nota, ut ex toto eo intelligatur termino qui fuisset in quaestione propositus, itemque ex eius partibus atque ex eius nota.89 Eodem modo etiam in iis quae affecta sunt dicemus ad eum terminum affecta considerari, qui subiecti vel praedicati loco positus continet quaestionem.90 Superest nunc illud dicere, cur quae affecta sunt in ipso, de quo agitur esse dicantur.91 Etenim in ipso de quo agitur termino, quatuor locos esse significavit Cicero, id est ex toto, ex partibus, ex nota, ex affectis.92 Quorum tria quidem superiora manifestum est in eo haerere de quo agitur termino.93 Diffinitio enim cuiuslibet rei quod totum est, in illo ipso est quod diffinit.94 Partes etiam in ipso illo sunt, quod collectione coniungunt.95 Nota etiam in illo est quod appellatione significat; affecta vero extrinsecus posita videntur, quippe quae referuntur ad id ad quod affecta sunt, ad id de quo agitur quae non referuntur, nisi extrinsecus posita intelligerentur.96 Cur igitur ea etiam quae affecta sunt, ad id de quo agitur, inter nos numeravit locos, qui ipsi de quo quaeritur termino cohaerent, dicendum est.97 Quoniam id quod adhaerere dicitur, non idem est ei cui adhaerere praedicatur.98 Quae cum diversa sint, cognatione tamen quadam intelliguntur esse coniuncta, veluti non idem est diffinitio quod ipsa res quae diffinitione describitur.99 Si enim diffinitio clarius efficit id quod diffinit, nihil vero ipsum e sese [F. esse] clarius quam est efficere potest, manifestum est id quod diffinitur a diffinitione esse diversum.100 Sed idcirco haerere diffinitionem in eo quod diffinitur dicimus, quia est ei cognata atque coniuncta, quippe quae dum eius proprietatem significet, ab eius substantia non recedit.101 Partes etiam ac notae diversa sunt ab eo quod vel copulant, vel designant.102 Sed quia illae propositum terminum iungunt, illae significant, habentes aliquam cum proposito termino cognationem, in ipso de quo agitur haerere perhibentur.103 Ita etiam in affectis, licet extrinsecus sint, neque enim idem sunt quod ea sunt ad quae intelliguntur affecta, necessario tamen, quia aliquam cognationem cum his habere considerantur, in ipsis haerere dicuntur ad quae ad affecta sunt.104 Qui vero eorum naturalis ordo sit, vel quae differentia, vel quae sit alia locorum partitio, licet in topicis differentiis opportunius expediendum sit, tamen cum exempla Ciceronis quae in his explicandis attulit exposuero, subiungam.105 Coniugata dicuntur, quae sunt ex verbis generis eiusdem.106 Eiusdem autem generis verba sunt quae orta ab uno varie commutantur, ut sapiens, sapienter, sapientia; haec verborum coniugatio συζυγία dicitur, ex qua huiusmodi est argumentum: Si compascuus ager est, ius est compascere. 107 Diffinitio coniugatorum a Cicerone prolata talis est.108 Coniugata dicuntur quae sunt ex verbis generis eiusdem, id est quae ab uno verbo variis inflectuntur modis.109 Ex eodem quippe genere verba sunt, iustitia, iustus, iuste, iustum, et quaecunque alia in diversas possunt vocabulorum species inflecti.110 Quaecunque enim ab uno quolibet orta varie commutantur, haec a Graecis quidem συζυγία dicuntur, apud Latinos vero coniugata: nam quod Graeci συζυγία dicunt, nos coniugationem appellamus.111 Haec autem sunt, ut sapiens, sapienter, sapientia, et quaecunque in varias partes orationis, variasque inflexiones, ab uno quodam ducta cernuntur.112 Ex coniugatis igitur argumenti nascentis hoc exemplum est: sit enim dubitabile an in aliquo agro mihi atque vicino simul pascere liceat pecus, id est an ius sit compascere: subiectum igitur est ager, compascere vero praedicatum.113 Faciemus itaque argumentum hoc modo: Hic de quo quaeritur ager compascuus est, in compascuo autem licet compascere, in hoc igitur agro licet compascere.114 Hic igitur compascendi iuris argumentum ex compascuo sumptum est, ex coniugato videlicet.115 Compascere enim et compascuum coniugata sunt.116 Sumptum vero est argumentum, ius esse compascere, quoniam sit ager compascuus, sed coniugatum est compascuum ei quod compascere.117 A coniugatis igitur sumptum est argumentum, quod coniugatum in ipso est de quo agitur, id est in compascendo; omnia enim ex eodem fluunt, et sui sunt continentia atque se respicientia.118 Factum est igitur argumentum ex eo quod est in ipso, ab affectis, id est a coniugatis.119 Maxima vero propositio est, coniugatorum in eo quod coniugata sunt, unam atque eamdem esse naturam, vel sic, cui convenit aliquid, huic etiam coniugatum eius posse sociari.120 A genere sic ducitur: Quoniam argentum omne mulieri legatum est, non potest ea pecunia quae numerata domi relicta est, non esse legata; forma enim a genere quoad suum nomen retinet, nunquam seiungitur, numerata autem pecunia nomen argenti retinet; legata igitur videtur. 121 Genus est quod de qualibet specie in eo quod quid est praedicatur.122 In eo quod quid est praedicari dicitur, quod de qualibet specie interrogantibus quid sit, responderi convenit, et eius de qua respondetur speciei substantiam monstrat.123 Semper vero genus propria specie maius est, eamque intra ambitum suae praedicationis includit.124 Quo fit ut, quamvis in alia quoque dispartiri genus possit, speciem tamen suam nullo modo derelinquat, velut animal quidem praedicatur de homine, et hominis substantiam monstrat; interrogantibus enim nobis quid est homo, animal respondetur.125 Idem tamen deduci in alia potest, velut in equum atque bovem, quae animalia nuncupantur.126 Sed ita deducitur in diversa, ut unamquamque earum specierum quas continet, non relinquat.127 Ubicunque enim fuerit homo, necesse est ut sit animal, homo enim animal est.128 Idemque de bove ac de caeteris.129 Ergo liquido demonstratum est nomen generis a specie nullo modo separari.130 Quod si aliquando generis vocabulum universaliter enuntietur, necesse est omnes species designari, ut si quis dicat omne animal, et hominem designabit et bovem, et caeteras omnes species sub animalis nomine collocatas.131 Quae cum ita sint, quidam testamento mulien argentum omne legaverat.132 Quaeritur an ei etiam numerata pecunia sit legata: numerata igitur pecunia in hac quaestione subiectum est, legata vero praedicatum.133 Considero igitur in alterutro eorum quidnam insit, ut ex eo quod in ipso est aliquod argumentum requiram.134 Video subiectum terminum, qui est numerata pecunia, habere argentum genus, quod affectum est, scilicet ad speciem suam ad quam refertur.135 Quae enim ad se invicem referuntur, affecta sunt; ergo quoniam argentum omne legatum est, et genus speciem propriam non relinquit, necesse est ut numerata quoque pecunia sit legata.136 Nam cum omne nomen generis legatum sit, nihil de speciebus videtur exceptum, velut si quis dicat, omne animal vivere, non ut arbitror tantum hominem vel bovem, vel equum, vel sigillatim caetera, vel unum, vel plura vivere dicit, ut tamen aliqua cum sint animalia, vitae munere carere contendat, sed omne prorsus quidquid fuerit animal, vivere proponit.137 Cum igitur omne genus, id est omne argentum legatum sit, nulla species excipitur.138 At numerata pecunia argentum est, fit igitur ut numerata quoque pecunia legati vocabulo possit includi.139 Est igitur quaestio quidem, ut dictum est, an numerata pecunia legata sit; argumentum ab eo quod in ipso est, id est a genere quod inest propriae speciei, id est ab affectis, quod est ita ut ad id referatur; hoc autem est argentum, ab affectis, id est a genere.140 Praedicatur enim ut genus argentum de numerata pecunia.141 Interrogantibus enim nobis quid sit numerata pecunia, iure respondemus, argentum.142 Maxima propositio est, cui convenit omne genus, eidem unamquamque speciem convenire.143 Quam Marcus quoque Tullius diversis quidem verbis, sed eadem significatione proposuit dicens: Forma enim a genere quoad suum nomen retinet, nunquam seiungitur, numerata autem pecunia nomen argenti retinet; legata igitur videtur.144 A forma generis, quam interdum, quo planius accipiatur, partem licet nominare, hoc modo: Si ita Fabiae pecunia legata est a viro, si ei viro materfamilias esset.145 Si ea in manum non convenerat, nihil debetur.146 Genus enim est uxor, eius duae formae: una matrumfamilias, hae sunt quae in manum convenere; altera earum quae tantummodo uxores habentur, qua in parte cum fuerit Fabia, legatum ei non videtur. 147 Species est, quae propriis differentiis informata sub praedicatione generis collocatur.148 Differentiae vero propriae a caeteris eam speciebus separant atque seiungunt, velut homo cum sit animalis species, differentiis informatur rationabilitatis atque mortalitatis, et seiungitur ab his animalibus quae aeterna sunt, velut sol a Platonicis creditur, et ab iis animalibus quae sunt rationis expertia.149 Cum igitur omnes species inter se propriis differentiis distent, necesse est quod de altera specie dicitur, id in aliam non posse transferri, velut quod de homine dicitur specialiter, idem de equo atque bove non possit intelligi.150 Ducitur autem a specie quoties genus ipsum veluti in quamdam contrabitur portionem.151 Velut si quis dicat illud animal sibi adduci debere, quod sit rationale et mortale, non utique de equo, vel bove, aut de caeteris, nisi tantum de homine dictum esse intelligitur.152 Ut igitur generaliter dictum genus omnes species claudit, cum quis dicit omne animal, sic quodlibet animal designatum speciem facit; quae cum ita sint, a forma generis, id est a specie generis tale fit argumentum, quam formam generis Cicero partem saepe nominat, quo id quod dicitur planius fiat.153 Notius enim nomen partis est quam formae; quo autem distet forma a partibus, et nos strictim superius diximus, et paulo post a Cicerone ipso latius explicabitur.154 Nunc de proposito videamus exemplo.155 Uxoris species sunt duae, una matrumfamilias, altera usu; sed communi generis nomine uxores vocantur.156 Fit vero id saepe, ut species iisdem nominibus nuncupentur, quibus et genera; mater vero familias esse non poterat, nisi quae convenisset in manum; haec autem certa erat species nuptiarum.157 Tribus enim modis uxor habebatur, usu, farreatione, coemptione; sed confarreatio solis pontificibus conveniebat.158 Quae autem in manum per coemptionem convenerant, hae matresfamilias vocabantur.159 Quae vero usu vel farreatione, minime.160 Coemptio vero certis solemnitatibus peragebatur, et sese in coemendo invicem interrogabant, vir ita, an mulier sibi materfamilias esse vellet.161 Illa respondebat velle.162 Item mulier interrogabat an vir sibi paterfamilias esse vellet, ille respondebat velle.163 Itaque mulier, viri conveniebat in manum, et vocabantur hae nuptiae per coemptionem, et erat mulier materfamilias viro, loco filiae.164 Quam solemnitatem in suis Institutis Ulpianus exponit.165 Quidam igitur extremo iudicio omne Fabiae uxori legavit argentum, si quidem Fabia ei non tantum uxor, verum etiam certa species uxoris, id est materfamilias esset, quaeritur an uxori Fabiae legatum sit argentum.166 Uxor Fabia, subiectum est; legatum argentum, praedicatum.167 Quaero igitur quodnam ex his argumentum sumere possim, quae in quaestione sunt posita, ac video uxori duas inesse formas, quarum una tantum uxor est, altera materfamilias, quae in manum conventione perficitur.168 Quod si Fabia in manum non convenit, nec materfamilias fuit, id est, non fuit ea species uxoris, cui argentum omne legatum est.169 Quocirca quoniam id quod de alia specie dicitur, in aliam dici non convenit, cumque Fabia praeter eam speciem sit, quae in manum convenerit, id est quae materfamilias sit, et vir matrifamilias legaverit argentum, non videtur Fabiae esse legatum.170 Quaestio igitur, ut dictum est, an uxori Fabiae omne argentum legatum sit: subiectum, uxor Fabia; praedicatum vero, legatum argentum.171 Argumentum ab eo quod est in ipso de quo quaeritur, id est ab eo quod est in uxore de qua quaeritur.172 Est autem in uxore de qua quaeritur species uxoris, ea scilicet quae in manum non convenit quae ad eam affecta est.173 Omnis enim species ad suum genus refertur, id est forma; factum est igitur argumentum ab eo quod est in ipso, ab affectis, a forma generis.174 Maxima propositio est, quod de una specie dicitur, id in alteram non convenire.175 A similitudine, hoc modo: Si aedes exesae corruerunt vitiumve fecerunt, quarum ususfructus legatus est, haeres restituere non debet, nec reficere, non magis quam servum restituere, si is cuius ususfructus legatus est deperisset. 176 Similia dicuntur, quae eiusdem sunt qualitatis, ex quibus hoc modo sumitur argumentum: Quidam testamento aedium usumfructum legavit, id est concessit aedes, ut his alius dum viveret uteretur; hae coeperunt vel vitium facere, id est ruinam minari, vel etiam corruerunt.177 Petit igitur ab haerede is cui aedium ususfructus legatus est, ut earum sibi aedium quae a testatore legata sunt damna compenset, et aedes quae vitium fecerunt vel corruerunt restituat.178 Quaeritur an earum aedium quarum ususfructus legatus sit, vitium vel ruinam haeres restituere cogatur.179 Hic igitur subiecta quidem oratio est, veluti quidam terminus, aedium quarum ususfructus legatus sit, ruinam vel vitium.180 Praedicata vero oratio, loco termini constituta, ab haerede restitutio.181 Sumo igitur a simili argumentum, hoc modo: Quoniam si quis servi usumfructum legaverit, isque servus aliquo modo deperierit, non cogitur restituere haeres servum, ne nunc quidem cogetur haeres restituere aedes, quae in usumfructum legatae, ruinam vitiumve fecerunt.182 Similes est enim servi ususfructus legatio aedium ususfructus legationi.183 Simile est etiam servum in usumfructum legatum si deperierit, ab haerede non restitui, et aedium in usumfructum legatarum vitium ruinamve ab haerede non refici.184 Est igitur quaestio quidem an aedium in usumfructum legatarum vitium vel ruinam haeres restituere cogatur.185 Terminus vero subiectus quidem, aedium in usumfructum legatarum vitium vel ruinam, praedicatus autem ab haerede restitutio.186 Argumentum vero ab eo quod in ipso est, id est ab eo quod inest, vel ruinae, vel vitio aedium in usumfructum legatarum.187 Id autem est affectum, id est similitudo.188 Omnis enim similitudo ei inesse perpenditur quod est simile, similitudo vero est servi ususfructus legati pereuntis, quem restituere haeres non cogitur.189 Maxima vero propositio, similibus rebus eadem convenire.190 A differentia.191 Non si uxori vir legavit argentum omne quod suum esset, idcirco quae in nominibus fuerunt, legata sunt.192 Multum enim differt in arca ne positum sit argentum, an in tabulis debeatur. 193 In rebus plurimum differentibus quod de altera earum dicitur non videtur in alteram convenire.194 Id cum ita sit, quidam argentum suum omne legavit uxori.195 Illa pecuniam quoque quae in nominibus debebatur, suam esse dicebat, quod omnis pecunia nomine vocaretur argenti.196 Quaeritur an id quoque argentum quod in nominibus debebatur, legatum sit.197 Hic igitur subiectus est terminus, argentum quod in nominibus debebatur, legatum vero praedicatur.198 A differentia igitur faciemus argumentationem hoc modo: Idem de plurimum differentibus rebus intelligi non potest.199 Plurimum vero differt argentum in arca ne sit positum, an in nominibus debeatur.200 Nam quae posita in arca pecunia est iuris est nostri, in nominibus vero debita non est nostra; nam quod mutuum datur, ex meo fit accipientis, atque ideo non cogitur eamdem ipsam pecuniam debitor restituere creditori, sed aliam tantam.201 In arca vero posita pecunia, et in nominibus debita, non sunt argenti vel pecuniae species, sed differentiae; nam argenti species, signatum ac non signatum esse dictae sunt.202 Qualitas vero pecuniae in possessione positae vel non positae, sed non modis omnibus alienae, in his differentiis constat, ut alia sit in arca posita, reliqua in nominibus debeatur; atque hoc idcirco dictum est ne quis non a differentiis, sed a specie argumentationem ductam putaret.203 Qualitas enim substantialis non speciebus, sed differentiis annumeratur.204 Cum igitur suum omne quod fuerit argentum vir uxori legaverit, cumque manifestum sit id ad eam pertinere quod fuerit suum legantis, id est quod in arca fuerit conditum, non potest idem intelligi de eo quod in nominibus debebatur, quoniam, sicut dictum est, id quod in nominibus debetur ab eo quod in arca positum est plurimum differet.205 Facta est igitur argumentatio ab eo quod inerat, de quo quaerebatur.206 Quaerebatur vero de argento in nominibus debito.207 In hoc vero inerat propria differentia, qua ab alio differebat argento, eo scilicet quod in arca positum fuerit.208 Id vero est affectum, id est differentia.209 Maxima vero propositio, de rebus plurimum differentibus, idem intelligi non posse.210 Ex contrario autem sic: Non debet ea mulier cui vir bonorum suorum ususfructus legavit, cellis vinariis et oleariis plenis relictis, putare id ad se pertinere.211 Usus enim non abusus legatus est: ea sunt inter se contraria. 212 Quod de aliqua re dicitur, id in eius contrarium non potest convenire.213 Idem enim de duobus contrariis intelligi nullo modo potest.214 Quidam igitur supremae voluntatis arbitrio uxori bonorum suorum usumfructum legavit, mulier cellas vinarias oleasque plenas ad usumfructum proprium devocabat.215 Quaeritur an penus quoque ususfructus legatus sit; penus igitur ususfructus est subiectum, legatus praedicatum.216 A contrario igitur sumitur argumentum hoc modo: Utimur his quae nobis utentibus permanent, his vero abutimur quae nobis utentibus pereunt; ergo, cum permanere ac perire contraria sint, usus quoque et abusus contraria necesse est iudicentur.217 Quod si caetera quidem utendo permanent, cellae autem vinariae atque oleariae utendo consumuntur, aliarum quidem rerum ususfructus esse potest; penus vero non potest usus esse, sed potius abusus.218 Ergo cum vir uxori usumfructum bonorum suorum legaverit, non potuit legare contrarium, quod est abusus; est vero abusus vini atque olei, vinum igitur atque oleum ad usumfructum mulieris non potest pertinere.219 Argumentum ab eo quod in ipso est de quo agitur, id est ab ususfructus legatione, atque ab affecto, id est contrario; contraria vero in contrariis non ita sunt, tanquam definitio in eo quod definitur, sed tanquam relatio.220 Omnis enim relatio in relativis, omniaque contraria non id quod sunt, id est qualitates, sed hoc ipsum quod contraria sunt, in contrariis esse dicuntur, quia non secundum qualitatem propriam, sed secundum distantiam plurimam sibi invicem conferuntur.221 Maxima propositio est, quod alicui convenit, id eius contrario non convenire.222 Ab adiunctis.223 Si ea mulier testamentum fecit, quae se capite nunquam diminuit, non videtur ex edicto praetoris secundum eas tabulas possessio dari; adiungitur enim ut secundum servorum, secundum exsulum, secundum puerulorum tabulas possessio videatur ex edicto dari. 224 Adiuncta sunt, quae proximum ac finitimum locum tenent, ut si unum eorum quolibet exstiterit modo, alterum quoque vel exstitisse, vel exstare, vel exstaturum esse videatur; haec enim sibi quasi vicina sunt.225 Quae vero in existendo sibi sunt proxima, haec vel antecedere rem volunt, ut amor saepe concubitum, vel simul esse, ut pallor et timor, vel evenire posterius, ut post iracundiam caedes.226 Eaque est adiunctorum natura, ut separari quidem possint, tamen sese invicem monstrent.227 Nam neque qui amavit, necessario potitus est, et saepe qui potitus est, non amavit.228 Nec qui pallet, necessario timet, et saepe non timens pallet.229 Nec ex necessitate iratus occidet, et occidit saepe aliquis non iratus.230 Sed tamen si de singulis inquiratur, eum concubuisse qui amavit, et pallere qui timet, et occidisse qui fuerit iratus, verisimile est, non quod ita necesse sit, sed quia ex vicinis vicina colligimus.231 Nam quod ad exemplum attinet huius argumenti, haec similitudo est.232 Capitis diminutio est prioris status permutatio.233 Id multis fieri modis solet, vel maxima, vel media, vel minima.234 Maxima est, cum et libertas et civitas amittitur, ut deportatio.235 Media vero, in qua civitas amittitur, retinetur libertas, ut in Latinas colonias transmigratio.236 Minima, cum nec civitas nec libertas amittitur, sed status prioris qualitatis imminuitur, velut adoptatio, aut quibuslibet aliis modis prior status, retenta civitate, potuerit immutari.237 Mulieres vero antiquo iure tutela perpetua continebat.238 Recedebant vero a tutoris potestate quae in manum viri convenissent, itaque fiebat eis prioris status permutatio, et erat capite diminuta, quae viri convenisset in manum.239 Quaedam igitur quae se nunquam capite diminuisset, id est quae in manum viri minime convenisset, sine tutoris auctoritate testamentum fecit.240 Quaeritur an secundum eius tabulas ex edicto praetoris debeat dari possessio.241 Hic subiectus quidem terminus, mulieris nunquam capite diminutae tabulae, praedicatus vero possessionis concessio.242 Sumitur ergo ab adiunctis argumentum, hoc modo.243 Nam si secundum mulieris tabulas nunquam capite diminutae possessio detur, nihil causae est cur non secundum puerulorum quoque et servorum tabulas ex edicto praetoris possessio permittatur.244 Quid enim officere potest, ne secundum mulieris nunquam capite diminutae tabulas possessio deferatur?245 Id scilicet quod ea quae testamentum confeceret, sui non fuit iuris, quod idem et de pueris et de servis dici potest.246 Illorum enim aetas, illorum conditio, in alterius sita est potestate.247 Adiungitur ergo: Si secundum mulieris, quae in suo iure non esset, tabulas, possessio detur, secundum puerulorum quoque et servorum tabulas possessionem dari, qui sui iuris minime sint, quoniam quidem illi sub tutoris, illi sunt sub domini potestate.248 Proxima namque est rei de qua quaeritur, quod eius est consequens, et postea existens, ut secundum servorum puerorumque tabulas bonorum possessio detur, si illud quod est in quaestione conceditur.249 Quaeritur enim an secundum mulieris tabulas nunquam capite diminutae possessio detur.250 Quam rem consequitur ut, si id fiat, secundum servorum quoque puerorumque tabulas deferatur, quod quia fieri non oportet, ne rei quidem praecedentis existere debebit exemplum.251 Nec tamen necessaria est consecutio, sed vicina.252 Nam fieri potest ut id recipiatur solum secundum mulieris tabulas possessionem dari, non vero id ut secundum tabulas servorum vel puerorum possessio concedatur.253 Sed proximum est ut qui nunc hoc recepit, posterius illud admittat.254 Est igitur argumentum ab adiunctis, id est ab eo quod in ipso haeret de quo quaeritur.255 Est autem quaestio de mulieris nunquam diminutae tabulis, ab affectis scilicet ab abiunctis.256 Maxima propositio, ex adiunctis adiuncta perpendi.257 Ab antecedentibus autem, et consequentibus, et repugnantibus, hoc modo: Ab antecedentibus, si viri culpa factum est divortium, et si mulier nuntium remisit, tamen pro liberis manere nihil oportet. 258 Antecedentia sunt, quibus positis, aliud necessario consequatur, licet illud quod antecedit, minus sit atque posterius.259 Minus quidem, ut si homo est, animal est; homo enim minus est animali, et tamen posito homine, consequitur ut animal sit.260 Posterius vero, ut si peperit, cum viro concubuit; posterius enim est peperisse quam cum viro concubuisse.261 Aliquoties vero et quod aequale, et quod simul, et quod prius est ponitur ut antecedens.262 Aequale quidem, ut si homo est, risibilis est.263 Simul vero, ut si terra obiecta est, luna deficit.264 Et haec sibi convertuntur, ut consequentia fiant antecedentia, ut si risibilis est, homo est, et si luna defecerit, terrae adsit obiectio.265 Antecedens vero prius est, ut si arrogans est, odiosus est.266 Prius enim est arrogans, posterius odiosus.267 Illud tamen in omnibus manet, positis antecedentibus necessario consequentia trahi.268 Exempli vero talis est explanatio: Civitatis Romanae iure, liberi retinentur in patrum arbitrio, usque dum tertia emancipatione solvantur; ergo si quando divortium intercessisset culpa mulieris, parte quadam dotis pro liberorum numero multabatur.269 De qua re Paulus, Institutionum libri secundi titulo de Dotibus, ita disseruit: Si divortium est matrimonii, et hoc sine culpa mulieris factum est, dos integra repetetur; quod si culpa mulieris factum est divortium, in singulos liberos sexta pars dotis a marito retinetur, usque ad mediam partem duntaxat dotis.270 Quare quoniam quod ex dote conquiritur liberorum est, qui liberi in patris potestate sunt, id apud virum necesse est permanere.271 Facto igitur divortio, contenditur an dotis pars pro liberis apud virum debeat permanere.272 Hic subiectum quidem est, factum divortium a muliere nuntiatum; praedicatum vero, apud virum sextae partis dotis post divortium permansio.273 Quaestio an post divortium factum, muliere nuntium remittente, sextam dotis partem apud virum manere oporteat.274 Quaero igitur, si ab antecedentibus argumentum faciendum est, quid antecedat, quid consequatur.275 At si viri culpa factum est divortium, video, mulierem dotis parte non posse multari, etiam si prima repudii nuntium misit.276 Quod enim antecessit, ut viri culpa fieret divortium, id non permittit ut dotis pars mulieri pereat, quamvis prima repudii nuntium mittat.277 Non enim quia prius libellum repudii nuntiavit dotis parte multanda est, sed absolvenda potius damno, quod non sua factum est, sed viri culpa divortium.278 Igitur antecedens est viri culpa factum divortium, consequens vero dotis partem non retineri.279 Nam si hoc est, illud est.280 Argumentationem vero faciam hoc modo: Si viri culpa factum est divortium, etiamsi mulier repudii nuntium misit, nullo modo tamen dotis parte multabitur.281 Sed viri culpa divortium factum est.282 Non igitur iure mulier dotis parte multabitur.283 Quod si non multabitur dotis parte, nihil in viri domo liberorum causa, dotis nomine relinquetur, sed non multabitur dotis parte; nihil igitur apud virum dotis relinquetur pro liberis.284 Utriusque vero conclusio syllogismi haec est: Si igitur viri culpa factum est divortium, pro liberis manere nihil oportet.285 Argumentum, ab eo quod in ipso est de quo agitur: versatur quippe intentio de dotis parte, eiusque apud virum, post divortium quod prima nuntiaverit, retentione; hoc vero antecessit, viri culpa, quod quia praecedens est, affectum est, omne enim quod praecedit, ad id quod sequitur necesse est ut referatur.286 Maxima propositio est: Ubi est antecedens, ibi erit et consequens; at in hac quaestione est antecedens, id est viri culpa factum divortium; ibi igitur consequens erit, sextas non retineri.287 Cur autem ita superius argumentum conclusionibus intexuerim, cum de his, M. Tullio latius exsequente, tractavero, evidentius apparebit.288 A consequentibus: Si mulier cum fuisset nupta cum eo cui connubii ius non esset, nuntium remisit, quoniam qui nati sunt patrem non sequuntur, pro liberis manere nihil oportet Consequentia sunt, quae cum fuerint antecedentia posita, consequuntur, veluti si dicamus: Si homo est, animal est, animal est consequens.289 Sed in proposito exemplo non satis apparet a consequentibus argumentum, sed ab antecedentibus potius, quod paulo post liquebit.290 Filii non iure suscepti in patrum non erant potestate, sed matres potius sequebantur.291 Non autem omnibus erat connubium cum Romanis, nec erant nuptiae iure contractae, quae aut non inter civem romanum civemque romanam inibantur, aut cui princeps populusve civitatem vel connubium non permisisset, eo scilicet modo ut in potestatem parentum liberi redigerentur.292 Illud quoque videndum, quod ex impari matrimonio suscepti, non patrem, sed matrem sequuntur.293 Ergo quaedam Romana vel cum Latino, vel cum peregrino, vel cum servo, cum quo connubii ius non erat, nuptias fecit, dotem contulit, factoque inter eos divortio, contenditur an nuptae mulieris cum eo cum quo connubii ius non erat, apud virum dotis pars post divortium debeat permanere.294 Hic subiectum quidem est, nupta mulier cum quo connubium non erat, praedicatum vero dotis partis apud virum post divortium retentionis iure permansio.295 Sumitur ergo a consequentibus argumentum hoc modo.296 Nam quia nuptias fecit cum eo cum quo connubii ius nullum est, id consequitur ut liberi patrem non sequantur.297 Si autem liberi patrem non sequuntur, ne in patris quidem sunt potestate; at si in patris potestate non sunt, matrique applicantur, apud virum dotis pars non poterit permanere.298 Hic igitur antecedens est, cum quo connubii ius non erat, nuptiae; consequens vero, nihil pro liberis dotis nomine manere oportere.299 Concludatur argumentatio: Quoniam, non permisso connubio, liberi qui procreantur patrem non sequuntur, ne dotis quidem pars apud patrem pro liberis manere debet, quandoquidem non patrem filii, sed matrem sequuntur.300 Probatum est igitur pro liberis manere nihil oportere, ex hoc quod cum eo mulier nuptias fecit cum quo connubii ius non erat: hoc vero erat antecedens.301 Non ergo a consequenti, sed ab antecedenti potius factum deprehenditur argumentum.302 Quod si per quod nihil dotis nomine manere oporteret, probaretur eam nuptias cum eo fecisse quicum connubii ius non esset, recte a consequentibus argumentum factum esse diceretur.303 Fieret vero a consequentibus argumentum, si ita poneretur: Si quid ex dote pro liberis manere oporteret, probatur, quia patrem liberi sequuntur, cum eo nupta esse mulier, cum quo connubii ius erat.304 Assumo quod est consequens: Sed mulier cum eo nupta non est cum quo connubii ius erat.305 Concludo antecedens: Nihil igitur dotis pro liberis manere oportebit, quia patrem liberi non sequuntur.306 Argumentum, ab eo quod in ipso est de quo quaeritur.307 Quaeritur enim de his nuptiis, quarum nullum fuerit iure connubium.308 Ex affectis: omne enim consequens ad id quod praecedit refertur.309 Maxima propositio est: Ubi consequens non est, ibi ne antecedens quidem esse potest.310 Ac de his erit alius uberius disserendi locus.311 A repugnantibus: Si paterfamilias uxori ancillarum usum fructum legavit a filio, neque a secundo haerede legavit, mortuo filio, mulier usumfructum non amittet.312 Quod enim semel testamento alicui datum est, id ab eo invito cui datum est auferri non potest; repugnat enim recte accipere et invitum reddere. 313 Secundus haeres dicitur qui haeredi instituto substituitur, veluti si quis filium instituat haeredem, scribatque, si is filius intra pubertatem decesserit, nepotem vel quemlibet alium haeredem esse oportere; nepos igitur vel quilibet alius, secundus haeres dicitur. Repugnantia sunt quae (ut dictum est) contraria sequuntur, si ipsis contrariis comparentur.314 Quidam igitur haeredem testamento scripsit filium, eique secundum substituit haeredem, uxorique suae ancillarum usumfructum legavit a filio, dixitque ut uxori filius eius usumfructum ancillarum permitteret, neque illud adiecit, ut etiam secundus haeres eumdem usumfructum mulieri concederet.315 Successit filius, ac mulieri ancillarum contulit usumfructum.316 Illo mortuo intra pubertatem, agit secundus haeres, et usumfructum ancillarum mulieri extorquere conatur, dicens usumfructum ei a filio legatum, a se vero minime.317 Quaeritur utrum ea mulier legatum quod testamento acceperat invita possit amittere.318 Hic igitur subiectum est legatum quod testamenti iure recte accepit.319 Praedicatum vero, invitam posse amittere.320 Sumo igitur argumentum a repugnantibus.321 Repugnans vero est, si id quod contrario consequens est alteri contrario comparetur, velut in hoc ipso quod tractamus exemplo, recte accipere, et non recte accipere, contraria sunt, sed non recte accipere comitatur invitum reddere.322 Iure enim invitus reddit, quod non recte accepit.323 Repugnat igitur invitum reddere ei quod est recte accipere.324 Faciemus igitur argumentum sic: Qui testamento accepit, recte accepit; quod autem recte accipitur, invito eo qui semel recte accepit, auferri non potest; at mulier testamento usumfructum ancillarum accepit; id igitur ei invitae non poterit auferri.325 Argumentum, ab eo quod in ipso est de quo agitur, id est de eo quod recte acceptum est.326 In ipso vero est velut affectum contrarietatis modo, ut superius dictum est.327 Est autem argumentum a repugnanti.328 Maxima propositio, repugnantia convenire non posse.329 Ab efficientibus causis, hoc modo: Omnibus est ius parietem directum ad parietem communem adiungere, vel solidum, vel fornicatum.330 At si quis in pariete communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit praestare quod fornix vitii fecerit.331 Non enim eius vitio qui demolitus est damnum factum est, sed eius operis vitio quod ita aedificatum est, ut suspendi non possit. 332 Causarum quidem multa sunt genera quae Cicero paulo posterius dividit.333 Sed nunc de efficientium causarum disserit argumento.334 Efficiens vero causa est qua praecedente aliquod effectum est, non tempore, sed proprietate naturae, velut in hoc quod nunc declaramus exemplo.335 Damni infecti promissio est quoties quis promittit, si quod damnum eius opera contigerit, sua restitutione esse pensandum.336 Ius autem est parieti communi parietem alium vel fornicatum, id est arcum habentem, vel directum continuumque, coniungere.337 Quidam igitur ad parietem communem alium extrinsecus parietem iunxit, deditque satis damni infecti.338 Communis autem paries fornicatus fuit, id est, arcum habens vel signinam fabricam sustinens; adiungente igitur eo qui satis dederat, et ut adiungeret demoliente partem parietis, quo iunctura cohaeresceret, vitium communis paries fecit; quaeritur an damni infecti promissio cogat eum qui promiserit damnum restituere.339 Subiectus terminus damni infecti, promissio; praedicatus vero vitii, restitutio.340 Sumimus igitur argumentum a causis hoc modo.341 Si enim is qui damni promisit infecti restitutionem eius vitii causa fuit, restituere debet vitium quod eius accidit culpa; quod si ea natura parietis fuit ut suspendi sustinerique non posset (fornicati enim parietis non ea natura est ut suspendi queat), parietis potius forma quam demolientis culpa vitium fecisse videbitur, atque ita non cogitur restaurare vitium qui se damni infecti promissione obstrinxerit.342 Fiet igitur argumentatio hoc modo: Si penes parietis formam constitit ut eo adiungente parietem qui damni infecti promiserat, vitium fieret, id vitium, qui promisit, praestare non cogitur.343 Fuit autem causa paries ut vitium fieret, qui ea fuit natura ut suspendi sustinerique non posset.344 Non igitur quod fornix vitium fecerit, praestare debet qui damni promisit infecti.345 Argumentum ab eo quod in ipso est de quo agitur, id est in vitii restitutione, ex effecto, id est ex causa.346 Causa enim vitii forma est parietis, non culpa coniungentis parietem.347 Itaque factum est ut fornix vitium faceret, quae causa vitii, cum absit ab eo qui parietem iunxit, abest etiam eiusdem vitii restitutio.348 Maxima propositio, unamquamque rem ex causis spectari oportere.349 Ab effectis rebus, hoc modo: Cum mulier viro in manum convenit, omnia quae mulieris fuerunt viri fiunt dotis nomine. 350 Effecta sunt quae aliquibus efficiuntur causis, non tempore praecedentibus, sed natura, velut si quaerat, uxore defuncta quae in manum viri convenit, an eius bona ad virum pertineant.351 In qua quaestione, bona uxoris defunctae quae in manum viri convenerit, subiectum est, ad virum autem pertinere, praedicatum.352 Quaero igitur argumentum ab effecto, dispicioque quid perfecerit ipsa in manum conventio, atque ex eo argumentum traho; id autem est, omnia viri dotis nomine fieri, quaecunque mulieris fuere.353 Ipsa igitur in manus viri conventio, omnia quae mulieris fuere, viri fecit dotis nomine, non praecedens tempore, sed statim propria vi naturae.354 Nam ut in manum quaecunque convenerit, mox eius bona dotis nomine virum sequuntur.355 Facio igitur argumentum sic: Si mulier quae defuncta est in manum convenit, in manum vero convenientis mulieris bona viri fiunt dotis nomine, haec quoque bona de quibus agitur, viri sunt.356 Argumentum ex eo quod in ipso est, de quo agitur, continetur.357 Agitur enim de bonis eius quae in manum convenerit, scilicet ab effectis, id est a causae effectis.358 Effectum namque est, in manum conventione omnia quae mulieris sunt viri fieri dotis nomine, quanquam hic quoque non ab effectis, sed a causa factum argumentum esse monstretur.359 Ostensum est enim fieri viri dotis nomine, quidquid mulieris fuerit, ex eo quod mulier in manum convenerit.360 Sed haec causa est ut quae mulieris erant viri fiant dotis nomine.361 Sed dicat quis, ex eo quod ea quae mulieris fuerant, viri fiunt dotis nomine, id est approbare quod defunctae bona ad virum debeant pertinere.362 Sed quae mulieris sunt, ea viri fieri dotis nomine, et bona ad virum pertinere, vel idem est, vel neutrum alteri causa est; vel si quis dicat eam esse causam, ut bona mulieris viro debeant cedere, quod per in manus conventionem viri facta sunt dotis nomine, a causa rursus, ac non ab effectis factum esse argumentum putabit, id est a dote; ab effectis vero non oportet aliud nisi causam probari.363 Esset vero ex effectis argumentum, ut ex eo causa probaretur hoc modo: Si quaestio esset an mulier in manum viri convenisset, et indubitatum haberetur, omnia quae fuissent mulieris, viri facta dotis nomine, diceretur ita: Si omnia quae fuere mulieris, viri facta sunt dotis nomine, mulier in manum viri convenit; sed omnia quae fuere mulieris, viri facta sunt dotis nomine, mulier igitur in manum viri convenit.364 Maxima propositio, causas ab effectis suis non separari.365 Ex comparatione autem omnia valent, quae sunt huiusmodi.366 Quod in re maiore valet, valeat in minore, ut si in urbe fines non reguntur, nec aqua in urbe arceatur.367 Item contra.368 Quod in re minori valet, valeat in maiore, licet idem exemplum convertere, item.369 Quod in re pari valet, valeat in hac, quae par est, ut quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit etiam aedium.370 At in lege aedes non appellantur, et sunt caeterarum omnium quarum annuus est usus, valeat aequitas, quae paribus in causis paria iura desiderat. 371 A comparatione locus qui dicitur, tripartito scinditur; aut enim a comparatione maiorum, aut a comparatione minorum, aut a comparatione parium nascitur.372 A comparatione igitur maiorum est, quoties maiora minoribus comparantur, hoc modo, ut quod in re maiore valet, valeat in minore.373 Sit enim quaestio an in urbe aquam liceat arceri.374 In hac igitur subiectus est terminus, in urbe aqua, praedicatus vero, ius arcendi.375 Regi fines dicuntur quoties unusquisque ager propriis finibus terminatur.376 Arcet vero aquam qui eam per sua spatia meare non patitur.377 Faciamus igitur argumentum sic.378 Quoniam plus est regi fines, minus vero arceri aquam, si in civitate fines non reguntur, quod maius est, ne id quidem quod minus est, fiet, ut aqua in civitate arceatur.379 Hic igitur sumptum est argumentum ab eo quod in ipso haeret de quo quaeritur.380 Quaeritur vero de arcendae aquae iure, ab affecto scilicet, id est a maiori, quod refertur ad id quod minus est.381 Notandum vero quod Tullius maximam propositionem argumentationi inclusit hoc modo: Quod in re maiori valet, valeat in minori, et deinceps ea nixus, argumentationem expedivit, ut manifestius appareat id quod in primo volumine commemoratum est, has maximas propositiones aliquoties quidem argumentationibus includi, ut in praesenti monstratur exemplo, alias vero vires argumentationibus dare, ut in superioribus exemplis locorum.382 Quod si idem convertamus exemplum, dicemus: Quod in re minori valet, valeat etiam in maiori.383 At in urbe aqua arcetur, regantur igitur fines.384 Hic tamen quaestio permutatur hoc modo: Quaeritur enim an in urbe fines oporteat regi.385 Sed a minore sumitur argumentum, id est ab arcenda aqua, ut sit hic quoque argumentum ab eo quod in ipso est, id est ab eo quod est in regendis finibus, ab affecto scilicet, id est a minori.386 Id enim quod minus est affectum est, illud namque respicit ad id quod comparatur.387 Hic quoque maxima propositio a Tullio posita est, eaque est: Quod enim in re minori valet, valet etiam in maiori.388 A paribus vero fit similiter comparatio.389 Necesse est enim ut valeat aequitas, quae paribus in rebus paria iura desiderat.390 Plurimarum igitur rerum usucapio annua est, ut si quis eis anno continuo fuerit usus, eas firma iuris auctoritate possideat, velut rem mobilem.391 Fundi vero usucapio, biennii temporis spatio continetur, de aedibus in lege nihil ascriptum est.392 Quaeritur ergo, usus aedium unone anno, an biennio capiatur.393 Faciemus a paribus argumentationem, et quoniam immobilium aequa possessio est, aedes vero immobiles sunt, ut biennio fundus usucapiatur, ita etiam oportet aedes usucapere biennio possidentem.394 Aequitas enim paribus in rebus paria iura desiderat.395 Quae etiam maxima propositio a Tullio clarissime posita est, sed exemplum restrictius positum est, nec promptissime ad intelligendum.396 Ita namque ait, ut quoniam usus auctoritas fundi per biennium est, sit etiam aedium.397 Hic igitur aedium usus auctoritatem biennio fieri sentit, sed adiungit: At in lege aedes non appellantur, et sunt caeterarum omnium quarum annuus est usus.398 Hic rursus aedes in his videtur ponere quae annuo usucapiuntur, et concludit nihil definiens, nisi valeat aequitas, quae paribus in causis paria iura desiderat.399 Sed videtur ita dictum, quoniam immobiles sunt aedes ut fundus, biennio vero fundus usucapitur, aedes quoque biennio usucapiantur, et sibi ipse rursus opponit, sed in lege duodecim tabularum, de aedibus nihil ascriptum est, et inter eas relictae sunt res, taciturnitate legis, quarum est usus annuus.400 Nam cum de fundo praescriberet lex biennii usucapionem, tacuit aedes, et iis potius hac taciturnitate eas iunxit quarum annuus est usus.401 Sed solvit obiectionem ita, sed aequitas paribus in rebus paria iura desiderat.402 Itaque quoniam aeque fundus atque aedes immobiles sunt, aeque biennio usucapientur.403 Factum est igitur hic quoque argumentum ab eo quod in ipso est de quo quaeritur, id est ab affecto, id est pari.404 Nam cum agatur de aedium possessione, argumentum sumptum est ab usucapione fundorum.405 Expeditis igitur his locis qui in ipso de quo agitur inhaerebant, nunc iam loci eius quem dixit esse extrinsecus, ponit exemplum.406 Hic vero est qui sumitur ab auctoritate iudicii locus valde probabilis, etiamsi non maximae necessitatis.407 Quae enim necessaria sunt, haec ex propria considerantur natura.408 Quae vero probabilia sunt, plurimorum iudicium exspectant.409 Ea namque sunt probabilia, quae videntur vel omnibus, vel pluribus, vel maxime famosis atque praecipuis, vel secundum unamquamque artem scientiamque eruditis, ut quod medico in medicina, geometrae in geometria, caeterisque in propria studiorum facultate veritatis.410 De quo extrinsecus loco sic loquitur: Quae autem assumuntur extrinsecus, ea maxime ex auctoritate dicuntur.411 Itaque Graeci tales argumentationes ἀτέχνους vocant, id est artis expertes. 412 Alia quippe argumenta sunt, quae ipse elicit orator, atque ipse quodammodo ex designatis locis sibi comparat, et propria facultate conquirit.413 Alia quae extrinsecus posita non ipse invenit, sed praesentibus utitur et paratis, veluti testimonia, tabulae, fama, caeteraque de quibus M. Tullius latius tractaturus est.414 Non enim sibi ipse testimonia parat orator, sed paratis utitur, nec ipse iudicium facit, sed iam posito ac spontaneo rumore veniente utitur ad causam.415 Atque idcirco hos locos Graeci ἀτέχνους vocant, id est inartificiales, atque, ut Tullius dixit, artis expertes.416 Quae enim non proprio oratoris artificio comparantur, sed se extrinsecus venientia subministrant, haec iure artis expertia sunt appellata.417 Huius exemplum est: Ut si ita respondeas: Quoniam P. Scaevola id solum esse ambitus aedium dixerit, quantum parietis communis tegendi causa tectum proiiceretur, ex quo in tectum eius aedes qui protexisset aqua deflueret, id tibi ius videri. 418 Solum ambitus aedium est, quantum soli aedium ambitus claudit.419 Scaevola igitur dixit id esse ambitus aedium solum, quod tecti diffusione tegeretur.420 Manifestum est enim tecta latius fundi, nec parietibus adaequari, ut stillicidium longius cadat.421 Quae cum ita sint, quidam parietem communem tegere nitebatur, quaeritur an sit aliquod ius tegendi.422 Respondeas tu, inquit, Trebati, id ius esse angendi parietis communis, ut in eius qui tegit non aliud quodlibet tectum stillicidii aqua fundatur, alias non esse iuris ut tegat quis parietem, stillicidio in vicini tecta defluente.423 Haec enim stillicidii servitus nova, nisi consentiente vicino, nihil iuris habet.424 Sed si huic responso opponatur, ne sic quidem ut tegat esse iuris, quandoquidem aedium solum tantum est, quantum cuiusque parietes claudunt, qui vero tegit, tectum longius mittit, tu, inquit, responsum tuum Scaevolae auctoritate firmabis, dicens Scaevolam respondisse hoc esse solum ambitus aedium, quantum tectum proiiceretur, non quantum parietes ambirent.425 Ius est igitur proiicere tectum, qui intra ambitum adhuc suarum aedium tegit, sed ita ut in suum tectum aqua defluat, nec vicino nova noceat servitute.426 In qua quaestione neque a subiecto neque a praedicato termino ductum est argumentum, quod in his locis considerari moris est, qui in ipsis haerent de quibus agitur terminis, ut in omnibus exemplis est diligentissime declaratum.427 Sed quia sumitur argumentum extrinsecus, dubitationi iudicium cuiuslibet opponitur, ut nunc Scaevolae, cuius auctoritate responsum est, atque ideo ex loco qui vocatur extrinsecus sumptum dicitur argumentum.428 His igitur locis qui sunt expositi, ad omne argumentum reperiendum tanquam elementis quibusdam significatio et demonstratio datur.429 Utrum igitur hactenus satis est, tibi quidem tam acuto et tam occupato?430 puto; sed quoniam avidum hominem ad has discendi epulas recepi, sic accipiam, ut reliquiarum sit potius aliquid, quam te hinc patiar non satiatum discedere. 431 Omne elementum principium est eius rei cuius elementum esse perpenditur.432 Nam eius quod ex elementis fit, ipsa elementa necesse est loco esse principii; ergo quoniam hi loci superius designati argumentorum quasi quaedam principia sunt (ipsi enim sunt qui continent argumenta; omne autem quod continet, eius quod continetur principium est), idcirco ait Cicero veluti quaedam elementa argumentorum videri locos hos quos superius posuit.433 Cautissimeque adiecit, quasi quaedam elementa; non enim integre elementa, sed quasi in similitudine elementorum sunt hi loci qui in argumentis efficiendis sumuntur.434 Idcirco quoniam argumentorum quaedam videntur esse principia, alioqui elementum omne, minima pars eius est cuius elementum est, et id quod ex elementis efficitur, partes invicem coniungit, ut litterae orationem.435 At vero locus, non pars argumenti, sed totum est.436 Est enim significatio quaedam, et demonstratio ad reperiendum argumentum data, ut si locum respexeris, noveris ubi conditur, unde duci debeat argumentum.437 Sed reliqua ad Trebatium expeditissime dicta sunt, blanditurque ei etiam brevia posse sufficere acuminis praerogativa, praesertim cum sit iuris occupatione districtus, et tempus legendi plura non habeat.438 Sed quoniam, ut inquit, avidissimum studii ad has doctrinarum epulas recepit, non vult degustatum, sed satiatum relinquere, ut non desit aliquid, sed de pleno etiam relinquatur, factaque est a convivando translatio iucundissima.439 Declaratis igitur locis omnibus, eorumque exemplis diligenter expositis, pauca quaedam de locorum vi atque ordine disputabo, quibus plenissima disputatione expeditis, ad ea quae restant explananda transgrediar.440 Sed id tertio iam volumine faciendum est, quoniam secundus liber habet proprium modum.
Boethius HOME
bmv406.22 bnf7711.19 bnf7712.21 bnf12957.86 bnf12958.61 bnf14699.16 bsb46540.79 csg831.27 csg854.61 sbe324.118
Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, LIBER PRIMUS. <<< >>> LIBER TERTIUS.
monumenta.ch > Boethius > 2
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik