monumenta.ch > Boethius > 2 1 > . . . > DE ACCIDENTI.
Boethius, Commentaria in Porphyrium, 4, DE PROPRIO. <<<    

Boethius, Commentaria in Porphyrium, 4, DE ACCIDENTI.

1 Accidens est quod adest et abest, praeter subiecti corruptionem.2 Dividitur autem in duo, in separabile et in inseparabile.3 Separabile enim accidens est dormire: nigrum vero esse, inseparabiliter corvo et Aethiopi accidit: potest autem intelligi, et corvus albus, et Aethiops nitens candore praeter subiecti corruptionem.4 Diffinitur autem sic quoque: accidens est quod contingit eidem inesse vel non inesse, et quod neque genus est, neque species, neque differentia, neque proprium, semper autem est in subiecto subsistens.5 Omnibus igitur determinatis quae proposita sunt: dico autem genere, specie, differentia, proprio, et accidente, dicendum est quae sint ipsis communia, et quae propria. 6 Quoniam, ut superius dictum est, omnia quae de aliquo praedicantur, vel substantialiter vel accidentaliter dicuntur.7 Cumque ea quae substantialiter praedicantur, eius de quo dicuntur substantiam diffinitionemque contineant, et sint eo antiquiora atque maiora quod ex substantialibus praedicatis efficitur: cumque ea quae substantialiter dicuntur pereunt, necesse est ut simul etiam ea interimantur, quorum naturam, substantiamque formabant: quae cum ita sint, necesse est ut quae accidentaliter dicuntur, quoniam substantiam minime informant, et adesse et abesse possint praeter subiecti corruptionem.8 Ea enim tantum cum absunt subiectum corrumpere possunt, quae efficiunt atque conformant quae sunt substantialia: quae vero non efficiunt substantiam, ut accidentia, ea cum adsunt, vel absunt, nec informant substantiam nec corrumpunt.9 Est igitur accidens quod adest et abest praeter subiecti corruptionem.10 Id autem dividitur in duas partes.11 Accidens enim aliud est separabile, aliud inseparabile.12 Separabile quidem, ut dormire, sedere.13 Inseparabile vero Aethiopi atque corvo, color niger.14 In qua re talis oritur dubitatio, ita enim est diffinitum: accidens est quod adest et abest praeter subiecti corruptionem.15 Idem tamen accidens aliquando inseparabile dicitur: quod si inseparabile est, abesse non poterit.16 Frustra igitur positum est accidens esse quod adesse, et abesse possit, cum sint quaedam accidentia, quae a subiecto non valeant separari.17 Sed fit saepe ut quae actu disiungi non valeant, mente et cogitatione separentur.18 Sed si animi ratione disiunctae qualitates a subiectis non ea perimunt, sed in sua substantia permanent, atque perdurant, accidentes esse intelliguntur.19 Age igitur quoniam Aethiopi color niger auferri non potest, animo eum et cogitatione separemus, erit igitur color albus Aethiopi.20 Num idcirco species consumptae sunt?21 Minime.22 Item etiam corvus, si ab eo colorem nigrum imaginatione separemus, permanet tamen avis, nec interiit species: ergo quod dictum est adesse et abesse, non re, sed animo intelligendum est, alioqui et substantialia quae omnino separari non possunt, saepe animo et cogitatione disiungimus, ut si ab homine rationabilitatem auferamus, quam licet actu separare non possumus, tamen si animi imaginatione disiungimus, statim perit hominis species, quod idem in accidentibus non fit.23 Sublato enim accidenti cogitatione, species manet.24 Est quoque alia accidentis diffinitio caeterorum omnium privatione, ut id dicatur accidens quod neque genus sit, neque species, neque differentia, neque proprium, quae diffinitio plurimum vaga est valdeque communis.25 Sic enim etiam genus diffiniri potest, quod neque species, neque differentia, neque proprium sit, nec accidens: eodem quoque modo species ac differentia atque proprium.26 Cum autem eadem similitudine definitionis plurima definiri queunt, non est terminans et circumclusa descriptio, praesertim cum longe sit ab definitionis integritate seiunctum, quod cuiuslibet rei formam aliarum rerum negatione demonstrat.27 Quibus omnibus expeditis, id est genere, specie, differentia, proprio atque accidenti, descriptisque eorum terminis quantum postulabat institutionis brevitas, ea ipsa communiter pertractanda persequitur, ut quas inter se habeant differentias haec quinque, de quibus superius disputatum est, quasve communiones mediocri consideratione demonstret, ut non solum quae ipsa sint, verum etiam quemadmodum ipsa inter se comparentur, appareat.
Boethius HOME

bnf6637.59 bnf11129.92 bnf12958.48 sbe315.111

Boethius, Commentaria in Porphyrium, 4, DE PROPRIO. <<<    
monumenta.ch > Boethius > 2 1 > . . . > DE ACCIDENTI.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik