monumenta.ch > Boethius > . . .
>>> Boethius, Commentaria in Porphyrium, 4, DE DIFFERENTIA.

Boethius, Commentaria in Porphyrium, 4, . . .

1 De differentia disputanti non aeque illud debet occurrere, quod in generis specieique tractatu de collocationis ordine quaerebatur.2 Illic enim meminimus inquisitum, cur esset omnibus praepositum genus, ut id primum ad disputationem veniret, cur post genus species esset iniecta; nunc vero supervacuum est dicere cur post speciem differentia sumpta sit, cum illud iam fuerit inquisitum cur non ante speciem collocata sit.3 Quod si mirum videbatur speciem differentiae in disputationis loco fuisse praepositam, eo quod differentia continentior ac magis amplior esset specie, quid est quod possit quisque mirari, si eamdem differentiam ante proprium atque accidens collocaverit.4 Cum proprium unius semper sit speciei, ut posterius demonstrabitur, accidens vero exteriorem quamdam ostendat naturam, nec omnino in substantia praedicetur, differentia vero utrumque contineat, et de pluribus speciebus et in substantia praedicetur.5 Sed haec hactenus, nunc ad ipsa Porphyrii verba redeamus.
Boethius HOME

bnf6637.45 bnf11129.82 bnf12958.48 sbe315.78

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik