monumenta.ch > Boethius > 7 2 > 5 1 > . . . > DE SPECIE.
Boethius, Commentaria in Porphyrium, 3, . . . <<<
Boethius, Commentaria in Porphyrium, 3, DE SPECIE.
1 Species autem dicitur quidem et de uniuscuiusque forma, secundum quam dictum est: primum quidem species digna est imperio: dicitur autem species, et ea quae est sub assignato genere, secundum quam solemus dicere hominem quidem speciem animalis, cum sit genus animal; album autem coloris speciem, triangulum vero figurae speciem. 2 Sicut generis supra significationes distinxit aequivocas, ita idem in specie facit dicens non esse speciei simplicem significationem, et ponit quidem duas: longae autem plures esse manifestum est, quas idcirco praeteriit ne lectoris animum prolixitate confunderet.3 Dicit autem primum quidem speciem figuram uniuscuiusque vocari, quae ex accidentium congregatione perficitur.4 Cautissime autem dictum est uniuscuiusque, haec enim secundum accidens dicitur, quae cuique individuo forma est; ea enim non ex substantiali quadam forma species, sed ex accidentibus evenit.5 Alia est enim substantialis formae species, quae humanitas nuncupatur, ea quae non est quasi supposita animali, sed est tanquam ipsa qualitas substantiam monstrans; haec enim et ab hac diversa est quae uniuscuiusque corpori accidentaliter insita est, et ab ea quae genus deducit in partes; postremumque plura sunt quae cum eadem sint, diversis tamen modis ad aliud atque ad aliud relata intelliguntur, ut hanc ipsam humanitatem in eo quod ipsa est si perspexeris.6 Species est ea quae substantialem determinat qualitatem: si sub animali eam intelligendo locaveris, deducit animalis in se participationem, separaturque a caeteris animalibus, ac fit species generis; quod si uniuscuiusque proprietatem consideres, id est quam virilis vultus, quam firmus incessus, caeteraque quibus individua conformantur, et quodammodo depinguntur, haec est accidentis species secundum quam dicimus quemlibet illum imperio esse aptum propter formae eximiam dignitatem; huic aliam adiungit speciei significationem, id est eam quam supponimus generi.7 Nos vero triplicem speciei significationem esse subiicimus, unam quidem substantialem qualitatem, aliam cuiuslibet propriam formam individui, tertiam de qua nunc loquitur, quae sub genere collocatur.8 Credendum vero est propter obsecuritatem eius quam nos adiecimus, quia nimirum altiorem atque eruditiorem quaereret intellectum, ea tacita praetermissaque caeteras edidisse: cuius quidem speciei haec exempla subiecit, ut hominem quidem animalis speciem, album autem coloris, triangulum vero figurae; haec enim omnia species nuncupantur eorum quae sunt genera, animal quidem hominis, color autem albi, figura vero trianguli.9 Quod si etiam genus assignantes speciei meminimus, dicentes quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid praedicatur, et speciem dicimus id quod sub assignato genere ponitur. 10 Dudum cum generis descriptionem assignaret, in generis diffinitione speciei nomen iniecit dicens id esse genus quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit praedicaretur, ut scilicet per speciei nomen diffiniret genus; nunc vero cum speciem diffinire contendat, generis utitur nuncupatione dicens speciem esse quae sub genere ponatur, cui quidem dicto illa quaestio iure videtur opponi.11 Omnis enim diffinitio rem debet declarare quam concludit, eamque apertiorem reddere quam suo nomine monstrabat.12 Ex notioribus igitur fieri oportet diffinitionem quam res illa sit quae diffinitur.13 Cum igitur per speciei nomen describeret vel diffiniret genus, abusus est vocabulo speciei velut notiore quam generis, atque ita ex notioribus descripsit genus: nunc vero cum speciem vellet termino descriptionis includere, generis utitur nomine, rerumque convertit notionem, ut in generis quidem descriptione sit notius speciei vocabulum, in speciei autem descriptione sit notius generis, quod fieri nequit: si enim generis vocabulum notius est quam speciei, in diffinitione generis speciei nomine uti non debuit.14 Quod si speciei nomen facilius intelligitur quam generis, in diffinitione speciei nomen generis non fuit apponendum, cui quaestioni occurrit dicens: Nosse oportet quod quoniam genus alicuius est genus, et species alicuius est species, idcirco necesse est et in utrorumque rationibus utrisque uti. 15 Omnia quaecunque ad aliquid praedicantur, ex his de quibus praedicantur substantiam sortiuntur; quod si diffinitio uniuscuiusque substantiae proprietatem debet ostendere, iure ex alterutro fit descriptio in his quae ad se invicem referuntur.16 Ergo quoniam genus speciei genus est, et substantiam suam et vocabulum genus a specie sumit, in diffinitione generis speciei nomen fuit advocandum.17 Quoniam vero species id quod est sumit ex genere, nomen generis in descriptione speciei non fuit relinquendum: quoniam vero diversae sunt specierum qualitates; aliae enim sunt species, quae et genera esse possunt; aliae quae in sola speciei proprietate permanent, neque in naturam generis transeunt, idcirco multiplicem speciei diffinitionem dedit dicens: Assignant ergo et sic speciem: Species est quae sub assignato genere ponitur, et de qua genus in eo quod quid sit praedicatur.18 Amplius autem sic quoque: species est quae de pluribus et differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur; sed haec quidem assignatio specialissima est, et eius quae solum species est, non etiam genus; aliae vero et non specialissimarum esse possunt. 19 Tribus speciem diffinitionibus informavit, quarum quidem duae omni speciei conveniunt, omnesque quae quolibet modo species appellantur sua conclusione determinant.20 Tertia vero non ita: cum enim duae sint specierum formae, una quidem cum species alicuius aliquando etiam alterius genus esse potest; altera cum tantum species est, neque in formam generis transit.21 Priores duae, illa scilicet in qua dictum est id esse speciem quod sub genere ponitur, et rursus in qua dictum est id esse speciem de qua genus in eo quod quid sit praedicetur, omni speciei conveniunt.22 Id enim tantum hae diffinitiones monstrant, quod sub genere ponitur: nam et ea quae dicit, id esse speciem quod sub genere ponitur, eam vim significat speciei, qua refertur ad genus; et ea quae dicit, id esse speciem de qua genus in eo quod quid sit praedicatur, eam rursus significat speciei formam quam retinet ex generis praedicatione.23 Idem est autem et poni sub genere, et de eo praedicari genus, sicut idem est supponi generi, et ei genus praeponi.24 Quod si omnes species collocantur sub genere, manifestum est omnem speciem hoc ambitu descriptionis includi.25 Sed tertia diffinitio de ea tantum specie loquitur, quae nunquam genus est, et quae solum species restat: haec autem species est ea quae de differentibus specie minime praedicatur.26 Nam si id habet genus plus a specie, quod de differentibus specie praedicatur, si qua species quidem praedicetur de subiectis, sed non de specie differentibus, ea solum erit species superioris generis, subiectorum vero non erit genus.27 Igitur praedicatio ea quam species habet ad subiecta, si talis sit ut de differentibus specie non praedicetur, distinguit eam ab his speciebus quae genera esse possunt, et monstrat eam solum speciem esse, nec generis praedicationem tenere.28 Illa igitur tertia descriptio speciei quae magis species ac specialissima dicitur, diffinitur hoc modo: Species est quod de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicatur, ut homo: praedicatur enim de Cicerone ac Demosthene et caeteris qui a se (ut dictum est) non specie, sed numero discrepant.29 Ex tribus igitur diffinitionibus duas quidem et specialissimas et non specialissimas species claudit, haec vero tertia solum ultimam speciem: ut autem apertius id liqueat, rem paulo altius orditur, eamque congruis illustrat exemplis: Planum autem erit quod dicitur hoc modo.30 In unoquoque praedicamento sunt quaedam generalissima, et rursus alia specialissima, et inter generalissima et specialissima sunt alia quae et genera et species eadem dicuntur.31 Est autem generalissimum quidem supra quod non est aliud aliquod superveniens genus.32 Specialissimum autem post quod non est alia aliqua inferior species.33 Inter generalissimum autem et specialissimum, alia sunt quae et genera et species sunt eadem, ad aliud tamen et ad aliud sumpta.34 Sit autem manifestum in uno praedicamento quod dicitur substantia: est quidem et ipsa genus, sub hac autem est corpus, et sub corpore animatum corpus, sub quo animal; sub animali vero, rationale animal, sub quo, homo; sub homine vero, Socrates et Plato, et qui sunt particulares homines.35 Sed horum substantia quidem generalissimum est et genus solum; homo vero specialissimum et solum species; corpus vero species quidem est substantiae, genus vero corporis animati; sed et animatum corpus, species quidem est corporis, genus vero animalis.36 Rursus animal species quidem est corporis animati, genus vero animalis rationalis; sed rationale animal species quidem est animalis, genus autem hominis; homo vero species est rationalis animalis, non autem etiam genus particularium hominum, sed solum species.37 Ac omne quod est ante individua, proximeque de ipsis praedicatur, species erit solum, non etiam genus. 38 Praediximus ab Aristotele decem praedicamenta esse disposita, quae idcirco praedicamenta vocaverit, quoniam de caeteris omnibus praedicantur: quidquid vero de alio praedicatur, si non potuerit praedicatio converti, maior est res illa quae praedicatur ab ea de qua praedicatur.39 Itaque haec praedicamenta maxima rerum omnium, quoniam de omnibus praedicantur, ostensa sunt.40 In uno quoque igitur horum praedicamentorum quaedam generalissima sunt genera, et est longa series specierum, atque a maximo decursus ad minima.41 Et illa quidem quae de caeteris praedicantur ut genera, neque ullis aliis supponuntur ut species, generalissima genera nuncupantur, idcirco, quia his nullum aliud superponitur genus.42 Infima vero quae de nullis speciebus dicuntur, specialissimae species appellantur, idcirco quoniam integrum cuiuslibet rei vocabulum illa suscipiunt, quae pura immistaque in ea de qua quaeritur proprietate sunt constituta: at quoniam species id quod species est ex eo habet nomen, quia supponitur generi, ipsa erit simplex species, si ita generi supponatur, ut nullis aliis speciebus praeponatur ut genus.43 Species enim quae sic generi supponitur alii, ut alii praeponatur, non est simplex species, sed habet quamdam generis admixtionem: illa vero species quae ita supponitur generi, ut minime speciebus aliis praeponatur, illa solum simplexque species est atque idcirco et maxime species est, et specialissima nuncupatur.44 Inter genera igitur quae sunt generalissima, et species quae sunt specialissimae, in medio sunt quaedam quae superioribus quidem collatae sunt species; inferioribus vero genera.45 Haec subalterna genera nuncupantur, quod ita sunt genera, ut alterum sub altero collocetur.46 Quod igitur solum genus est, id dicitur generalissimum genus; quae vero ita sunt genera ut esse species possint, vel ita species ut sint genera nonnunquam, subalterna genera vel species appellantur.47 Quod vero ita est species, ut alii genus esse non possit, specialissima species dicitur.48 His ergo cognitis, sumamus unius praedicamenti exemplum, ut ab eo in caeteris quoque praedicamentis atque in caeteris generibus et speciebus filo atque ordine quid eveniat possit agnosci.49 Substantia igitur generalissimum genus est; hoc enim de cunctis aliis praedicatur, ac primum huius species duae sunt, corporeum et incorporeum, nam et quod corporeum est substantia dicitur, et item quod incorporeum est substantia praedicatur; sub corporeo vero animatum atque inanimatum corpus ponitur; sub animato corpore, animal ponitur: nam si sensibile adiicias animato corpori, animal facis, reliqua vero pars, id est, species, continet inanimatum et sensibile corpus; sub animali autem rationale atque irrationale; sub rationali Deus et homo, nam si rationali mortale subieceris, hominem constitues; si immortale, Deum; Deum vero dico corporeum, hunc enim mundum veteres Deum vocabant, et Iovis eum appellatione dignati sunt, Deumque, solem, caeteraque coelestia corpora, quae animata esse cum Plato, tum plurimus doctorum chorus arbitratus est, sub homine vero individui singularesque homines sunt, ut Plato, Cato, Cicero, quorum numerum pluralitas infinita non recipit, cuius rei subiecta descriptio sub oculis ponat exemplum.50 Superius posita descriptio ordinem a generalissimo usque ad individua praedicationis ostendit, in qua quidem substantia generalissimum dicitur genus, quoniam praeposita est omnibus, nulli vero ipsa supponitur, et solum genus propter eamdem scilicet dicitur causam, homo autem species solum, quoniam Plato, Cato, Cicero, quibus est ipsa praeposita non differunt specie, sed numero tantum; corporeum vero quod secundum a substantia collocatur, et species esse probatur, et genus, substantiae species, genus animati; at vero animatum, genus est animalis, corporei species.51 Est autem animatum genus sensibilis, animatum vero sensibile animal est; igitur ipsum animatum, propter propriam differentiam quae est sensibile, recte genus dicitur esse animalis.52 Animal vero rationalis genus est, et rationale genus est mortalis; cumque rationale et mortale nihil aliud sit quam homo, rationale fit animalis species, hominis vero genus; homo vero ipse Catonis, Platonis, Ciceronis non erit (ut dictum est) genus, sed solum species; nec solum differentiae rationalis species est homo, verum etiam Catonis et Platonis caeterorumque species appellatur, propter diversam scilicet causam.53 Nam rationalis idcirco est species, quoniam rationale per mortale atque immortale dividitur, cum sit homo mortale; idem vero homo species est Platonis atque caeterorum, in forma enim eorum omnium homo erit substantialis atque ultima similitudo.54 Est autem communis et omnium regula, esse eas species specialissimas quae supra sola individua collocantur, ut homo, equus, corvus; sed non avis, avium namque multae sunt species, sed hae tantum species dicuntur esse, quorum subiecta ita sibi sunt consimilia, ut substantialem differentiam habere non possint.55 In omni autem hac dispositione priora genera cum inferioribus coniunguntur, ut posteriores efficiant species: nam ut sit corpus substantia, cum corporalitate coniungitur, et est substantia corporea corpus.56 Item ut sit animatum, corporeum atque substantia animato copulatur, et est animatum substantia corporea habens animam.57 Item ut sit sensibile, eidem tria illa superiora iunguntur.58 Nam quod est sensibile, tantum est, quantum substantia corporea animata retinens sensum, quod totum animal est.59 Item superiora omnia rationali iuncta rationale efficiunt, postremumque hominem superiora omnia nihilominus terminant, id est substantiam hominis addito tantum rationali mortali; est enim homo substantia corporea, animata, sensibilis, rationalis, mortalis.60 Nos vero diffinitionem hominis reddimus dicentes, animal rationale mortale, in animali scilicet includentes et substantiam et corporeum et animatum atque sensibile; et in caeteris quidem speciebus atque generibus ad hunc modum vel dividuntur genera, vel species describuntur.61 Quemadmodum igitur substantia cum suprema sit, eo quod nihil supra eam sit, genus est generalissimum, sic et homo, cum sit species post quam non est alia species, neque aliud eorum quae possunt dividi in species, sed solum individua (individuum enim est Socrates et Plato, et hoc album) species erit solum, et ultima species (et ut dictum est) specialissima: quae vero in medio sunt, eorum quidem quae supra se sunt species erunt, eorum vero quae post genera sunt, quare haec quidem duas habent habitudines, illam quae est ad superiora, secundum quam species dicuntur esse ipsorum, et eam quae est ad posteriora, secundum quam genera ipsorum esse dicuntur.62 Extrema vero habent unam habitudinem, nam et generalissimum ad ea quae posteriora sunt, habet habitudinem, cum genus sit omnium supremum: eam vero quae est ad superiora non habet, cum sit supremum, et primum principium, et (ut diximus) supra quod non est aliud superveniens genus: et specialissimum etiam unam habet habitudinem, ea quae est ad superiora, quorum est species: eam vero quae est ad posteriora non diversam habet sed eamdem, nam et individuorum species dicitur.63 Sed species quidem dicitur individuorum, velut ea continens, species vero superiorum, ut quae ab illis contincatur. 64 Ex proportione speciei nomen etiam generis ostenditur, nam ut genus, quoniam non habet genus supra se generalissimum genus dicitur, ut substantia: ita species, quoniam non habet sub se speciem, sed individua, specialissima species dicitur, ut homo; quod autem est species non habere sub se, id est his praeesse, quae neque in dissimilia dividi possunt, ut genera dividuntur, neque in similia secantur, ut species.65 Illa vero quae inter genera generalissima, speciesque specialissimas constituta sunt, species et genera nuncupantur, quae et ipsa aliis supponuntur, et his alia subiiciuntur, quorum in dissimilia vel in similia possunt esse partitiones.66 Cumque duae sint habitudines et quasi comparationes oppositae, quae in omnibus generibus speciebusque versantur, una quidem quae ad superiora respiciat, ut specierum quae suis generibus supponuntur: alia vero quae ad inferiora, ut generum cum speciebus propriis praeponuntur: generalissima quidem genera unam tantum retinent habitudinem, eam scilicet quae inferiora amplectitur, illam vero quae ad praeposita comparatur non habent.67 Generalissimum enim genus nulli supponitur.68 Item species specialissima unam possidet habitudinem, per quam scilicet ad sola genera comparatur.69 Illam vero quae ad inferiora committitur, non habet, nullis enim speciebus ipsa praeponitur; at vero quae subalterna sunt genera utraque habitudine funguntur, nam et illam possident, quae ad superiora respicit, quoniam quae subalterna sunt habent superpositum genus, et illam quae de inferioribus praedicatur: habent enim subalterna genera suppositas species, ut corporeum ad substantiam quidem eam retinet habitudinem qua potest poni sub genere: ad animatum vero eam qua potest de specie praedicari.70 Specialissimae vero species licet ipsae individuis praeponantur, tamen praepositi habitudinem non habent, idcirco quoniam illa quae speciei ultimae supponuntur talia sunt, ut quantum substantia unum quiddam sunt non habentia substantialem differentiam sed accidentalem, efficitur ergo, ut numero saltem distare videantur, ut pene dici possint, et pluribus praeesse speciebus, et quodammodo nulli omnino esse praepositae: nam cum species substantiam monstret, unaque sit omnium individuorum sub specie positorum substantia, quodammodo nulli praeposita est, si ad substantiam quis velit aspicere: at si accidentia quis consideret, plures de quibus praedicatur species fiunt, non substantiae diversitate, sed accidentium multitudine; itaque fit ut genus quidem semper plurimas sub se species habeat: de differentibus enim specie praedicatur, differentia vero nisi pluralitati non convenit: at vero species etiam uni aliquando individuo praeesse potest: si enim unus (ut perhibetur) est phoenix, phoenicis species de uno tantum individuo praedicatur.71 Solis etiam species unum solum intelligitur habere subiectum: ita nullam multitudinem species per se continet, cum etiam si unum sit tantum individuum, speciei tamen non pereat intellectus, quibusdam enim suis quasi similibus partibus praeest: ut si aeris virgulam dividas, secundum id quod aes dicitur, idem et partes esse intelligitur, et totum.72 Idcirco dictum est speciem, licet sit individuis praeposita, unam tantum habitudinem possidere, illam unam scilicet qua species est; quando enim praepositis subditur species nuncupatur, et est superiorum species tanquam subiecta, inferiorumque species, idcirco quoniam eorum substantia monstratur.73 Nec ita est species individuorum, quemadmodum speciei genus: illud enim pars est substantiae, ut animal hominis.74 Reliquae enim partes rationale atque mortale adduntur animali ad diffiniendam substantiam hominis: homo vero Socratis atque Ciceronis tota substantia est: nulla enim additur differentia substantialis ad hominem, ut Socrates fiat aut Cicero, sicut additur animali rationale atque mortale, ut homo integra diffinitione claudatur.75 Idcirco igitur species specialissima tantum est species, atque hanc solam possidet habitudinem ad superiora quidem, quoniam ab his continetur: ad inferiora vero, quoniam substantiam eorum format et continet.76 Determinant ergo generalissimum ita, quod cum genus sit non est species: et rursus, supra quod non est aliud supraveniens genus: specialissimum vero, quod cum sit species, non est genus, et quod cum sit species, non amplius in species dividere possumus, et hoc modo quod de pluribus et differentibus numero, in eo quod quid sit, praedicatur.77 Ea vero quae sunt in medio extremorum, subalterna vocantur genera et species, et unumquodque eorum species esse potest et genus, ad aliud quidem, et ad aliud sumpta.78 Ea vero quae sunt supra specialissima usque ad generalissimum ascendentia, vicissim genera dicuntur et species, ut Agamemnon, Atrides, Pelopides, Tantalides, et ultimo Iovis.79 Sed in familiis quidem plerumque reducuntur ad unum principium, verbi gratia, ad Iovem. 80 Postquam naturam generum ac specierum diversitatemque monstravit, eorum ordinem diffinitionis descriptionisque commemorat, ac primum quidem generalissimi generis terminum inducit dicens generalissimum genus esse quod cum ipsum sit genus non habet superpositum genus, hoc est speciem non esse, et rursus supra quod non erit aliud genus supraveniens.81 Si enim haberet aliud genus superveniens minime ipsum generalissimum vocaretur.82 Specialissima vero species hoc modo describitur, quod cum sit species non est genus, scilicet ex opposito, quoniam opposita ex oppositis describuntur interdum, nam quoniam praepositio opposita est suppositioni: genus autem praeponitur, species vero supponitur.83 Si idcirco erit primum genus, quia ita superponitur ut minime supponatur, idcirco erit ultima species, quia ita supponitur, ut praeponi non possit: igitur recte oppositorum ex oppositis facta est diffinitio.84 Est alia rursus descriptio speciei, quod cum sit species, nunquam dividitur in species, id est genus esse non potest.85 Si enim omne genus specierum genus est, si quid non dividitur in species, genus esse non potest.86 Est rursus alia diffinitio, quod de pluribus differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur, de qua diffinitione saepe est superius demonstratum: nunc illud attendendum est (sicut paulo supra dictum est) speciei unum individuum potest subiectum esse, ut phoenici atomus sua, ut soli corpus hoc lucidum, ut mundo vel lunae, quorum species singulis suis individuis superponuntur: quod si ita est ut species de uno quolibet individuo praedicetur, ut de phoenice, quomodo convenit dicere speciem esse quae de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicetur?87 Sunt enim quaedam quae de numero differentibus minime dicuntur, ut phoenix, sol, luna, sed de his illa ratio est de qua etiam superius pauca reddidimus, quae paululum implexa commodissime nodum quaestionis absolvet.88 Omnia enim quae sub specialissimis speciebus sunt, sive infinita sint, sive finito numero constituta, sive ad singularitatem deducantur, dum est aliquod individuum semper species manebit, neque individuorum diminutione si quodlibet unum maneat, species consumitur, quoniam, ut dictum est, tamen si plura sint individua substantiales differentias non habebunt: id ergo in genere dici non convenit, quod his praeest, quae substantiali a se differentia disgregata sunt, praeest enim speciebus quae diversis differentiis informantur.89 Si igitur una eorum perierit, et ad unitatem speciei redacta fuerit, ratio generis genus esse non poterit, quia de differentibus specie praedicatur, non ita in speciebus.90 Nam si omnium individuorum natura consumpta sit, et ad unius singularitatem individui suppositae speciei praedicatio venerit, est tamen species ac permanet.91 Talia enim sunt illa quae pereunt ac desunt, quale est id quod permansit et subiacet.92 Quod vero dicimus de pluribus numero differentibus speciem praedicari, duobus id recte excusatur modis: uno quidem, quia multo plures sunt species quae de numerosis individuis praedicantur, quam hae quibus unum tantum individuum videtur esse suppositum: deinde hoc modo, quia multa secundum potestatem dicuntur, cum actu non semper ita sint, ut risibilis homo dicitur, etiamsi minime rideat, quoniam ridere potest.93 Ita etiam species de numero differentibus praedicatur: nihil enim minus phoenix de pluribus praedicaretur, si plures essent quam nunc quando unus esse perhibetur.94 Item solis species de hoc uno sole quem novimus, nunc dicitur: at si in animo plures soles et in cogitatione fingantur, nihilominus de pluribus solibus individuis nomen solis quam de hoc uno praedicabitur.95 Idcirco igitur species de pluribus numero differentibus dicitur praedicari, cum sint aliquae quae de singulis individuis appellentur.96 Illa vero quae subalterna vocantur ita diffiniri queunt: Subalternum genus est quod esse genus et species poterit ad eum modum qui est in familiis quae procreant et procreantur, ut etiam subiectum monstrat exemplum, ut Agamemnon, Atrides, et Pelopides, et Tantalides, et ultimum Iovis.97 Atreus enim Pelopis filius tanquam eiusdem species quasi Agamemnonis genus est.98 Item Agamemnon Pelopides et Tantalides, cum Pelops ad Tantalum comparatur, Tantalusque ad Iovem quasi species, itemque Tantalus ad Pelopem, Pelops ad Atreum quasi genera esse videantur, cum Iupiter sit horum velut generalissimum genus.99 Sed in familiis quidem plerumque reducuntur ad unum principium, verbi gratia, ad Iovem.100 In generibus autem et speciebus non sic se habet.101 Neque enim unum commune genus omnium est ens, nec omnia eiusdem generis sunt secundum unum supremum genus, quemadmodum dicit Aristoteles, sed sint posita, quemadmodum dictum est in praedicamentis, prima decem genera, quasi decem prima principia.102 Et si omnia quis entia vocet, aequivoce, inquit, nuncupabit, non univoce: si enim ens unum esset commune omnium genus, univoce omnia entia dicerentur: cum vero sint decem prima, commune est ens secundum nomen solum, non etiam secundum rationem, quae secundum entis nomen est. 103 Quoniam cum de subalternis generibus diceret, familiae cuiusdam posuit exemplum, quae ab Agamemnone pervenit ad Iovem, quem pro numinis quidem reverentia, ultimum posuit.104 Quantum enim ad veteres theologos, refertur Iupiter ad Saturnum, Saturnus ad Coelum, Coelus vero ad antiquissimum Ophionem ducitur, cuius Ophionis nullum principium est.105 Ne igitur quod in familiis est, id in rebus quoque esse credatur, ut res omnes possint ad unum sui nominis redire principium, idcirco determinat hoc in generibus ac speciebus esse non posse; neque enim sicut familiae cuiuslibet, ita etiam omnium rerum unum esse principium potest.106 Fuerunt enim qui hac opinione tenerentur, ut rerum omnium quae sunt unum putarent esse genus quod ens nuncupatur, tractum ab eo quod dicimus est: omnia enim sunt et de omnibus esse praedicatur.107 Itaque substantia est, et qualitas est, item quantitas est, caeteraque esse dicuntur: nec de his aliquid tractaretur, nisi haec quae praedicamenta dicuntur, esse constaret.108 Quae cum ita sint, ultimum omnium genus ens posuerunt, scilicet quod de omnibus praedicaretur.109 Ab eo enim quod dicimus est, participium inflectentes, Graeco quidem sermone ὄν Latine ens appellaverunt.110 Sed Aristoteles sapientissimus principiorum cognitor reclamat huic sententiae, nec ad unum res omnes putat duci posse primordium, sed decem esse genera in rebus; quae cum a semetipsis diversa sunt, tum ad nullum commune principium educuntur: haec autem decem genera statuit, substantiam, quantitatem, qualitatem, ad aliquid, ubi, quando, situm, habere, facere, pati quod vero occurrebat, quoniam de his omnibus esse praedicaretur.111 Omnia enim quae superius commemorata sunt genera esse dicuntur: ita discussit ac repulit dicens, non omne commune nomen communem etiam formare substantiam, nec ex eo debere genus esse commune arbitrari, quod de aliquibus commune nomen praedicaretur.112 Quibus enim diffinitio communis nominis convenit, illa communis nominis iure species iudicabuntur, et communi illo vocabulo univoce praedicantur: quibus vero non convenit, vox his communis tantum est, nulla vero substantia.113 Id autem manifestius declaratur exemplis hoc modo: Animal hominis atque equi genus esse praedicamus; demus igitur animalis diffinitionem quae est substantia animata sensibilis, hanc si ad hominem reducamus, erit homo substantia animata sensibilis, nec ulla falsitate diffinitio maculatur.114 Rursus si ad equum, erit equus substantia animata sensibilis, id quoque verum est.115 Convenit igitur haec diffinitio et animali, quod commune est homini atque equo, et eadem equo atque homini quae species ponuntur animalis: ex quo fit, ut homo atque equus utraque animalia univoce praedicentur.116 At si quis hominem pictum hominemque verum communi animalis nomine nuncupaverit, diffiniat (si libet) animal hoc modo, substantiam animatam esse atque sensibilem.117 Sed haec diffinitio ei quidem homini qui vivus est convenit, ei vero qui pictus est, minime: neque enim est animata substantia; igitur homini vivo atque picto quibus communis nominis diffinitio, id est animalis non potest convenire.118 Non est animal commune genus, sed tamen commune vocabulum dicitur, quod hoc nomen animal in vivo homine atque picto non ut genus, sed ut vox plura significans: vox enim plura significans aequivoca nuncupatur, sicut ea vox quae genus ostendit, univoca dicitur.119 Itaque id quod dicitur ens, et si de omnibus dicitur praedicamentis: quoniam tamen nulla eius diffinitio inveniri potest, quae omnibus praedicamentis possit aptari, idcirco non dicitur univoce de praedicamentis, id est ut genus, sed aequivoce, id est ut vox plura significans.120 Convincitur hac quoque ratione id quod dicimus ens, praedicamentorum genus esse non posse: unius enim rei duo genera esse non possunt, nisi alterum alteri subiiciatur, ut hominis genus est animal atque animatum cum animal animato velut species supponatur.121 At si duo sibimet ita aequalia sint, ut nunquam alteri alterum supponatur, haec utraque eidem speciei genera esse non possunt.122 Ens igitur atque unum neutrum alteri supponitur; neque enim unius dicere possumus genus ens, nec eius, quod dicimus ens, unum.123 Nam quod dicimus ens, unum est, et quod unum dicimus, ens est: genus autem et species sibi invicem minime convertuntur.124 Si igitur praedicatur, ens de omnibus praedicamentis, praedicatur etiam unum.125 Nam substantia unum est, qualitas unum est, quantitas unum est, caeteraque ad hunc modum.126 Si igitur quoniam esse de omnibus his praedicatur, omnium genus erit ens: et unum, quoniam de omnibus praedicatur, erit omnium genus, sed unum atque ens (ut demonstratum est) minime alterum alteri praeponitur; duo igitur aequalia singulorum praedicamentorum genera sunt, quod fieri nequit: cum hoc igitur ita sit, id Porphyrius determinavit dicens: non ita in rebus, ut in familiis omnia ad unum principium posse deduci, nec omnium rerum commune esse genus posse, ut Aristoteli placet, sed sunt praeposita, inquit, quemadmodum in praedicamentis dictum est, prima decem genera quasi decem prima principia, scilicet ut nulla interim ratio perquiratur, sed Aristotelis auctoritati concedentes, haec decem genera nulli alii generi credamus esse subiecta, quae si quis entia vocet aequivoce nuncupabit, non univoce, neque enim una eorum omnium secundum commune nomen diffinitio poterit adhiberi, quae res facit, ut non univoce de his aliquid praedicetur.127 Si enim univoce praedicaretur, genus esset eorum commune nomen quod de omnibus praedicaretur; at si genus esset diffinitio generis conveniret in species, quod quia non fit, commune his id quod dicimus ens, vocabulum est vocis significatione, non ratione substantiae.128 Decem quidem igitur generalissima sunt, specialissima vero in numero quidem quodam sunt, non tamen infinito.129 Individua autem quae sunt post specialissima, infinita sunt quapropter usque ac specialissima a generalissimis descendentes iubebat Plato quiescere.130 Descendere autem per media dividendo specificis differentiis, infinita vero relinquenda suadet, neque enim eorum posse fieri disciplinam. 131 Quoniam specierum nosse naturam ad sectionem generis pertinet, quoniamque scientia infinita esse non potest (nullus enim intellectus infinita circumdat), idcirco de multitudine generum, specierum atque individuorum rectissima ratione persequitur dicens: Supremorum generum numerum notum, esse decem enim praedicamenta ab Aristotele esse reperta quae rebus omnibus generis loco praeferenda sunt.132 Species vero multo plures esse quam genera, nam cum decem suprema sint rerum genera, cumque uni generi non una sed multae species supponantur, proximaeque species supremis generibus subalterna sint genera usque dum ad ultimas species descendant, ut nimirum unius generis multas species necesse est esse utrobique diffusas.133 Specialissimas vero multo plures esse quam subalterna, quoniam per multitudinem generum subalternorum ad specialissimas descenditur species quas multo plures esse quam genera subalterna; hoc maxime ostenditur, quod inferiores sunt, et semper subalterna genera in plura subiecta dividuntur.134 Decem vero generum species multo plures quam unius existere manifestum est, verumtamen et si plures sunt, certo tamen numero continentur, quem facile si quis discutiat omniumque generum species prosequatur possit agnoscere.135 Individua vero quae sub unaquaque specie sunt infinita sunt, vel eo quod tam multa sunt diversisque locis posita, ut scientia numeroque in unum concludi comprehendique non possit vel quod in generatione et corruptione posita nunc quidem incipiunt esse, nunc desinunt, atque idcirco suprema quidem genera et subalterna et species easque specialissime nuncupantur; quoniam finitae sunt numero potest terminus scientiae includere, individua vero nullo modo.136 Idcirco igitur Plato magis a generibus quam a speciebus idem specialissimis praecipiebat facere sectionem, per ea enim quae finita essent numero iubebat descendere dividentem, ubi autem ad individua veniretur, standum esse suadebat, ne quod natura non ferret, infinita colligeret, ita vero genera in species dividi comprobat, ut in specificis differentiis solverentur.137 De specificis vero differentiis melius in eo titulo ubi de differentia disputatur ac largius disseremus.138 Hic enim hoc tantum dixisse sufficiat eas esse specificas differentias, quibus species informantur, ut rationale mortale hominis.139 Cum igitur dividimus animal rationale atque irrationale, mortale immortaleque separamus, caeteraque genera talibus differentiis, quae subiectas species informent.140 Plato censuit esse dividenda usque dum ad specialissima veniretur, dehinc consistere nec infinita sequi, quoniam individuorum nunquam esset nec disciplina nec numerus.141 Descendentibus igitur ad specialissima necesse est, dividendo per multitudinem ire.142 Ascendentibus vero ad generalissima necesse est colligere multitudinem in unum: collectivum enim multorum in unam naturam species est, et magis etiam genus.143 Particularia vero et singularia e contrario, in multitudinem semper dividunt id quod unum est, participatione enim speciei, plures homines, sunt unus homo, in particularibus autem et singularibus, unus et communis, plures; divisivum enim est semper quod singulare est, collectivum autem et adunativum quod commune est. 144 Dividere enim est in multitudinem quod unum ante fuerat dissolvere.145 Omnisque divisio econtrario compositionem coniunctionemque meditatur.146 Quod enim cum sit unum dispartiendo dividitur, idipsum ex pluribus rursus partibus adunando componitur.147 Ut igitur superius dictum est, individuorum quidem similitudinem species colligit.148 Specierum vero genus similitudo autem nihil est aliud nisi quaedam unitas qualitatis, ergo substantialem similitudinem individuorum species colligere manifestum est.149 Substantialem vero similitudinem specierum genera contrahunt, et ad seipsa reducunt.150 Rursus generis adunationem differentiae distribuunt in species, specieique adunationem in singulares individuasque personas accidentia partiuntur.151 Cum igitur hoc ita sit, necesse est semper cum a genere descendis ad species, dividendo, semper facere multitudinem.152 Cum vero a speciebus ascendis ad genera, componendo, colligere et plures in specierum differentiis quae diversae fuerant similitudinum qualitates adunare in speciebus: etiam idem considerari potest, ut enim ipsa individua quae sunt infinita unam similitudinem substantialem colligunt, ita individua speciem propriam infinite distribuunt.153 Omnia enim individua disgregativa sunt et divisiva.154 Species vero et genera collectiva, species quidem individuorum collectiva atque adunativa.155 Specierum vero genera, ut ita dicendum sit, genus quidem species distribuunt, et species ab individuis in multitudinem deducuntur: rursus autem genus quidem multas species colligit.156 Species autem singularem particularemque multitudinem ad singularitatis deducit unitatem, igitur plus genus adunativum est quam species.157 Species namque sola individua colligit.158 Genus vero tam species quam ipsarum quoque specierum individuas contrahit singularesque personas, sed in hoc convenienti utitur exemplo dicens, participatione speciei, id est hominis Cato, Plato, Cicero pluresque reliqui homines: unus, id est millia hominum in eo quod sunt homines, unus homo est.159 At vero est unus homo, qui specialis est, si ad hominum multitudinem qui sub ipso sunt consideretur, plures fiunt, ita et plures homines in speciali homine unus est.160 Et specialis, unus est in pluribus infinitus.161 Sic igitur quod singulare quidem est divisivum est, quod commune vero quoniam multorum unum est, ut genus ac species, collectivum atque adunativum.162 Assignato autem genere, specie quid sit utrumque, et genere quidem uno existente, speciebus vero pluribus: semper enim divisio generis in species plures est, genus quidem semper de speciebus praedicatur, et omnia superiora de inferioribus, species autem neque de proximo sibi genere, neque de superioribus, neque enim convertitur.163 Oportet enim aut aequa de aequis praedicari, ut hinnibile de equo, aut maiora de minoribus, ut animal de homine, minora vero de maioribus, minime: nec enim animal dicis esse hominem, quemadmodum dicis hominem animal, de quibus autem species praedicatur, de his necessario et speciei genus praedicatur et generis genus, usque ad generalissimum.164 Si enim verum est dicere: Socratem hominem, hominem autem animal, animal vero substantiam, verum est Socratem animal dicere atque substantiam: semper igitur cum superiora de inferioribus praedicentur, species quidem de individuo praedicabitur, genus autem et de specie et de individuo; generalissimum autem et de genere, et de generibus, si plura sunt media et subalterna, et de specie, et de individuo: dicitur enim generalissimum quidem de omnibus sub se positis generibus et speciebus et individuis; genus autem quod ante specialissimum est, de omnibus specialissimis et de individuis, solum autem species de omnibus individuis, individuum autem praedicatur de uno solo particulari.165 Individuum autem dicitur Socrates, et hoc album, et hic veniens Sophronisci, filius, si solus sit ei Socrates filius. 166 Breviter quaecunque superius dicta sunt commemorat hoc modo: Cum, inquit, assignaverimus quid sit genus, et quid species: cumque suis etiam ea diffinitionibus comprehenderimus docuerimusque genus semper in plurimas species solvi, illud, inquit, adiungimus, quoniam omnia superiora de inferioribus praedicantur, inferiora de superioribus minime.167 Et ea quae sunt utilia de praedicationis modo rite pertractat.168 Ostendit autem unum genus in plurimas species solvi semper assignata generis diffinitione.169 Quod enim de pluribus rebus specie differentibus in eo quod quid sit praedicaretur, esse diffinivit genus.170 Nihil autem sunt plurimae res specie differentes, nisi plurimae species; de quibus autem praedicatur genus, in ea ipsa dissolvitur.171 Ostensum est igitur ex diffinitionis assignatione, unius generis semper esse species plures, quae cum ita sint, genus quidem de specie praedicatur, species vero de individuis, omniaque superiora de inferioribus, inferiora de superioribus nullo modo.172 Id quare eveniat paucis absolvam.173 Quae superiora sunt, substantialia ea genera esse praediximus: qua vero genera sunt, ampliora sunt quam unaquaeque species.174 Neque enim in plurima divideretur genus, nisi ab unaquaque specie maius existeret.175 Id cum ita sit, nomen generis toti convenit speciei: non enim coaequatur solum speciei generis magnitudo, verumetiam speciem ipsam supervadit.176 Idcirco igitur omnis homo animal est, quoniam intra animalis vocabulum et homo et caetera animalia continentur.177 At vero nullus dixerit, omne animal homo est; non enim pervenit ad totum animal hominis nomen, quia cum sit minus, nullo modo generis vocabulo coaequatur.178 Itaque quae maiora sunt de minoribus praedicantur, quae vero minora sunt, non convertuntur ut de maioribus praedicentur.179 At vero si qua sint aequalia, ea secundum naturae parilitatem converti necesse est, ut hinnibile atque equus, quoniam ita sibimet coaequantur, ut neque equus sit nisi hinnibile, neque quid sit hinnibile, nisi equus.180 Fit ergo ut omne hinnibile equus sit, et omnis equus hinnibile, quae cum ita sint ea quae superiora sunt non modo de sibi proximis inferioribus praedicantur, verumetiam de inferiorum inferioribus: nam si illud recipitur, ut ea quae superiora sunt de inferioribus praedicentur, inferiorum inferiora superioribus multo magis inferiora sunt, velut substantia praedicatur de animali quod est inferius; sed animali inferius est homo, praedicatur igitur etiam substantia de homine.181 Rursus Socrates inferius est homine, praedicabitur igitur substantia de Socrate.182 Itaque species quidem de individuis praedicantur: genera vero et de speciebus et de individuis, quod converti non potest: nam neque individua de speciebus, et de generibus praedicantur, nec species de generibus.183 Itaque fit ut genus quidem generalissimum de omnibus subalternis generibus praedicari, et de speciebus et de individuis possit, de ipso vero nihil.184 Ultimum vero genus id autem est quod ante specialissimas species collocatur sine medio, et de solis speciebus specialissimis dici potest et de earum individuis: species vero de individuis ut dictum est, individua enim de singulis praedicantur, ut Socrates et Plato, eaque maxime sunt individua, quae sub ostensione, indicationeque digiti cadunt, ut hoc scamnum, et hic veniens, eaque quae ex aliqua proprietate accidentium designantur nota, ut si quis Socratem significatione velit ostendere, non dicat Socrates, ne sit alius qui forte hoc nomine nuncupetur, sed dicat Sophronisci filius, si unicus Sophronisci fuerit: individua enim maxime ostendi queunt, si vel tacito nomine, sensui ipsi oculorum digito, tactuve monstrentur, vel ex aliquo proprio nomine, si solus illud adeptus est nomen: vel si ex parentibus, si illorum est unicus filius, vel si ex quolibet alio accidenti singularitas demonstratur, eo quod accidentia ad unam se praedicationem habeant, eiusque vel praedicatio vel dictio non transeat ad alterum, sicut generis quod ad species, specierum vero ad individua.185 Individua autem dicuntur huiusmodi, quoniam ex proprietatibus consistit unumquodque eorum, quarum collectio nunquam in alio quolibet eadem erit.186 Socratis enim proprietates nunquam in aliquo quolibet erunt particularium eaedem.187 Hae vero quae sunt hominis proprietates: dico autem eius qui est communis, erunt eaedem pluribus, magis autem in omnibus particularibus hominibus in eo quod homines sunt. 188 Quoniam superius individuum appellavit, huius nominis rationem conatur ostendere: ea namque sola dividuntur quae pluribus communia sunt: in his enim unumquodque dividitur, quorum est commune, quorumque naturam ac similationem continet.189 Illa vero in quibus commune dividitur, communi natura participant, proprietasque communis rei his quibus communis est convenit.190 At vero proprietas individuorum nulli communis est.191 Socratis enim proprietas, si fuit calvus, simus, propensa alvo, caeterisque corporis lineamentis, aut morum institutione, aut forma vocis non conveniebat in alterum: hae enim proprietates, quae ex accidentibus ei obvenerant, et eius formam figuramque coniunxerant, in nullum alium conveniebant.192 Cuius vero proprietates in nullum alium conveniunt, proprietates eius nulli poterant esse communes.193 Cuius autem proprietas nulli communis est, nihil est quod eius proprietatem participet.194 Quod vero tale est ut proprietatem eius nullus participet dividi in ea quae non participat non potest: recte igitur haec quorum proprietates in alium non conveniunt, individua nuncupantur.195 At vero hominis proprietas, id est specialis convenit in Socratem et Platonem et in caeteros, quorum proprietates ex accidentibus venientes, in quemlibet alium singularem nulla ratione conveniunt.196 Continetur igitur individuum quidem sub specie, species autem sub genere.197 Totum enim quidem est genus, individuum autem pars, species vero totum et pars: sed pars quidem alterius, totum vero non alterius sed in aliis.198 In partibus enim totum est.199 De genere quidem et specie, et quid sit generalissimum, et quid specialissimum, et quae genera, et species eadem sunt, et quae individua, et quot modis genus et species dicatur, sufficienter dictum est. 200 Retractat omnia breviter quae supra latius absolvit dicens individuum a specie contineri, species vero ipsas a genere, huiusque causam reddens ait: Omne genus totum est, individuum vero pars.201 Genus enim in eo quod totum est, continet totum, et si species esse potest: totum enim non ut genus est species, sed ut ea quae supponitur generi.202 Genus igitur in eo quod genus est, totum est speciebus: semper enim continet eas.203 At vero individuum semper est pars, nunquam enim ipsum aliquid sua proprietate concludit.204 Species vero, et pars et totum est, pars quidem generis, totum vero individuis.205 Et cum pars est ad singularitatem refertur, cum totum ad pluralitatem.206 Quoniam enim, unum genus pluribus speciebus superest, una quaelibet species pars est generis, id est unius.207 Quoniam autem species pluribus individuis praeest, non est uni individuo totum, sed plurimis.208 Idcirco enim totum dicitur, quia plura continet et coercet.209 Nam ut pars sit aliquid, unum ipsum unius pars esse poterit: ut vero totum sit, unum ipsum unius totum esse non poterit.210 Idcirco alterius quidem pars est species, aliis vero totum; sed de genere quidem et specie dictum est, et quid sit generalissimum genus: quoniam id cui nullum aliud superponitur genus, et quid specialissima species: quoniam ea cui species nulla supponitur, et quae genera eaedem sunt et species, scilicet subalterna quibus aliquid supraponitur, aliquid vero supponitur; quae etiam individua, ea scilicet quorum proprietates alteri nequeunt convenire, et quot modis genus et species dicitur.211 Genus quidem aut in multitudine, aut in procreatione, aut in participatione substantiae consistit, species autem ex figura, aut ex generis suppositione, ut sufficienter dictum est.212 Quibus absolutis, modum voluminis terminabo, ut quarti area libri differentiae reservetur.
Boethius HOME
bnf6637.31 bnf11129.72 bnf12958.40 sbe315.44
Boethius, Commentaria in Porphyrium, 3, . . . <<<
monumenta.ch > Boethius > 7 2 > 5 1 > . . . > DE SPECIE.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik