monumenta.ch > Boethius > 7 2 > 5 1 > . . .
>>> Boethius, Commentaria in Porphyrium, 3, DE SPECIE.
Boethius, Commentaria in Porphyrium, 3, . . .
1 Superior disputatio de genere videtur forsitan omnem etiam speciei consumpsisse tractatum: nam cum genus ad aliquid praedicetur, id est ad speciem, cognosci natura generis non potest, si speciei quae sit intelligentia nesciatur.2 Sed quoniam diversa est in suis naturis eorum consideratio atque discretio, diversa in permistis, idcirco sicut singula in prooemio proposuit, ita dividere cuncta prosequitur, ac primum post generis disputationem de specie tractat, de qua quidem dubitari potest: si enim haec fuit ratio proponendi genus reliquis omnibus, quod naturae suae magnitudine caetera contineret, non aequum erat differentiae speciem in ordine tractatus anteponere, quod differentia speciem contineret, cum praesertim differentiae ipsas species informent: prius autem est quod informat quam id quod eius informatione perficitur.3 Posterior igitur species est differentia: prius igitur de differentia tractandum fuit; etenim prooemio etiam consentiret, in quo eum ordinem, collocavit quem naturalis ordo suggessit, dicens utile esse nosse quid genus sit, et quid differentia.4 Huic respondendum est quaestioni, quoniam omnia quaecunque ad aliquid praedicantur, substantiam semper ex oppositis sumunt; ut igitur non potest esse pater nisi filius sit, nec filius nisi praecedat pater, alteriusque nomen pendet ex altero, ita etiam in genere ac specie videre licet, species quippe nisi generis non est, rursusque genus esse non potest nisi referatur ad speciem: nec vero substantiae quaedam aut res absolutae esse putandae sunt genus ac species, ut superius quoque dictum est, sed quidquid illud est quod in naturae proprietate consistat, id tunc genus fit ac species, cum vel ad inferiora vel ad superiora refertur.5 Quorum igitur relatio alterutrum constituit, eorum continens factus est iure tractatus; de specie igitur inchoans ait hoc modo:
Boethius HOME
bnf6637.31 bnf11129.72 bnf12958.39 sbe315.43
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik