monumenta.ch > Boethius > 2 1 > . . .
>>> Boethius, Commentaria in Porphyrium, 2, DE GENERE.

Boethius, Commentaria in Porphyrium, 2, . . .

1 Quaeri solet in expositionum principiis cur unumquodque caeteris in dispositionis ordine praeponatur, velut nunc in genere dubitari potest cur genus speciei, differentiae, proprio, accidentique praetulerit, de eo enim primitus tractat.2 Respondebimus itaque iure factum videri: omne enim quod universale est, intra semetipsum caetera concludit, ipsum vero non clauditur.3 Maioris itaque meriti est ac principalis naturae, quod ita caetera coercet, ut ipsum naturae suae magnitudine nequeat ab aliis contineri.4 Genus igitur et species intra se positas habet, et earum differentias propriaque, nihilominus etiam accidentia, atque ita de genere inchoandum fuit quod caetera naturae suae magnitudine coercet et continet.5 Praeterea illa semper propria putanda sunt, quae si auferat quis caetera perimuntur, illa posteriora quibus positis ea quae caeterorum substantiam perficiunt consequuntur, ut in genere et caeteris.6 Nam si animal auferas, quod est hominis genus, homo quoque qui est species, et rationale quod differentia, et risibile quod proprium, et grammaticum quod accidens est, non manebit, et interemptum genus cuncta consumit.7 Si vero hominem esse constituas vel grammaticum, vel rationale, vel risibile, animal quoque esse necesse est.8 Sive enim est homo, animal est: sive rationale, sive risibile, sive grammaticum, ab animalis substantia non recedit.9 Sublato ergo genere et caetera consumuntur, positis vero caeteris sequitur genus: prior est igitur natura generis, posterior caeterorum.10 Iure igitur in disputatione praepositum est genus, sed quoniam generis nomen multa significat, hoc est enim quod ait:
Boethius HOME

bnf6637.20 bnf11129.64 bnf12949.121 bnf12957.84 bnf12958.33 sbe315.35

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik