monumenta.ch > Boethius > [§ 5] > [§ 10]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 9] <<<
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 10]
1 [15] DE HABERE. Habere AVTEM MVLTIS DICITVR MODIS; aut enim TAMQVAM habitum ET AFFECTVM AVT aliam QVAMLIBET qualitatem (dicimur enim DISCIPLINAM habere ATQVE virtutem); aut ut quantitatem, ut QVOD CONTINGIT EI QVI habet magnitudinem (dicitur enim BICVBITVM *); aut EA QVAE circa corpus SVNT, VT VESTIMENTVM VEL tunicam; aut in MEMBRO (ut in manu anulum); aut VT MEMBRVM (ut manum vel pedem); aut VT in vase (ut modius GRANA TRITICI AVT LAGENA vinum; vinum enim HABERE LAGENA dicitur et modius GRANA TRITICI; haec igitur OMNIA habere dicuntur ut in vase); AVT ut possessionem (habere enim domum ET agrum dicimur).2 AVT ETIAM uxorem HABERE, SED et uxor virum; SED videtur alienissimus qui nunc dictus est MODVS ESSE IN EO QVOD EST HABERE; nihil enim aliud VXOREM HABENDO SIGNIFICAMVS NISI QVIA COHABITAT. FORTE TAMEN et alii QVIDAM APPAREBVNT MODI DE EO QVOD EST HABERE; SED QVI CONSVEVERVNT dici paene omnes ENVMERATI SVNT.
Boethius HOME
bnf11129.173