monumenta.ch > Boethius > [§ 7] > [§ 8]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 7] <<<     >>> [§ 9]

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 8]

1 [13] DE HIS QVAE SIMVL SVNT. Simul autem dicuntur simpliciter QVIDEM et proprie, quorum generatio EST in eodem tempore; neutrum enim NEQVE prius NEQVE posterius EST EORVM; simul ITAQVE HAEC dicuntur SECVNDVM IDEM TEMPVS. Naturaliter autem simul SVNT quaecumque convertuntur quidem secundum QVOD EST ESSE consequentiam, SED NEQVAQVAM CAVSA EST alterum alteri VT SIT, ut IN DVPLO et MEDIO; convertuntur ETENIM HAEC (nam cum sit duplum est medium, et cum sit medium est duplum), SED neutrum causa est VT SIT. DICVNTVR SIMVL NATVRALITER ET QVAE EX EODEM GENERE E DIVERSO dividuntur AD SE INVICEM. E DIVERSO AVTEM dividi ALTERVTRVM dicuntur QVAE secundum eandem divisionem SVNT, ut gressibile, VOLATILE et aquatile; haec enim ALTERVTRVM E DIVERSO dividuntur, QVAE SVNT ex eodem genere; animal NAMQVE dividitur IN HAEC, in volatile ET gressibile et aquatile, et NIHIL horum prius vel posterius EST, sed simul PER NATVRAM haec ESSE VIDENTVR (dividitur autem et SINGVLVM HORVM in species RVRSVS *, ut gressibile animal et volatile et aquatile).2 Erunt ERGO et illa simul NATVRALITER, quaecumque ex eodem * genere secundum eandem DIVISIONEM sunt, genera VERO semper priora sunt; NEQVE enim convertuntur secundum QVOD EST ESSE consequentiam, ut CVM SIT quidem AQVATILE, est animal, CVM vero SIT ANIMAL non EST necesse VT SIT aquatile.3 Simul ergo PER NATVRAM dicuntur quaecumque convertuntur quidem secundum QVOD EST ESSE consequentiam, SED NEQVAQVAM CAVSA EST alterum alteri VT SIT, ET EA QVAE ex eodem genere E DIVERSO dividuntur AB INVICEM; ET simpliciter simul sunt quorum generatio in eodem EST tempore.
Boethius HOME

bnf11129.172