monumenta.ch > Boethius > [§ 7]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 6] <<< >>> [§ 8]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 7]
1 [12] DE PRIORE. Prius AVTEM alterum altero dicitur quadrupliciter.2 Primo quidem et proprie secundum tempus, secundum quod scilicet antiquius alterum altero et senius DICITVR (IN eo enim quod TEMPVS AMPLIVS EST, ET antiquius et SENIVS dicitur).3 Secundo AVTEM quod non convertitur secundum subsistendi consequentiam, ut unus duobus PRIOR est (DVOBVS ENIM EXISTENTIBVS, mox CONSEQVENS EST unum esse, VNO AVTEM EXISTENTE, non NECESSARIVM EST duo esse; IDCIRCO non convertitur ab uno consequentia VT SIT RELIQVVM); prius autem videtur illud ESSE a quo non convertitur IN EO QVOD EST ESSE consequentia.4 Tertio vero secundum quendam ordinem prius dicitur, quemadmodum et in disciplinis et in orationibus; NAM ET in demonstrativis disciplinis EST prius et posterius PER ordinem (elementa enim priora sunt HIS QVAE DESCRIBVNTVR PER ordinem, SED et in grammatica elementa priora sunt syllabis), et in orationibus similiter (PROOEMIVM enim prius est NARRATIONE PER ORDINEM).5 Amplius SVPRA EA QVAE DICTA SVNT, quod melius EST et honorabilius, prius NATVRALITER esse videtur; CONSVEVERVNT autem ET PLVRIMI HONORABILIORES et MAGIS DILECTOS A SE priores * dicere APVD SE; est QVIDEM ET paene alienissimus PRIORVM hic modus.6 MODI ITAQVE qui DICTI SVNT DE PRIORE isti sunt.7 Videtur autem praeter eos qui dicti sunt alter esse prioris modus; eorum enim quae convertuntur secundum essentiae consequentiam, quod alterius quomodolibet causa est digne prius natura dicitur.8 QVIA VERO sunt quaedam HVIVSMODI, PALAM est; esse NAMQVE hominem convertitur secundum ESSE consequentiam ad VERAM de SE ORATIONEM; nam, si est homo, VERA ORATIO est QVA dicimus QVIA est homo, et HOMO convertitur QVIA EST (nam, si VERA ORATIO est QVA dicimus QVIA est homo, HOMO EST); est autem VERA QVIDEM ORATIO NEQVAQVAM causa QVOD SIT RES, VERVMTAMEN videtur quodammodo causa * ut SIT ORATIO VERA; DVM ENIM RES est AVT non est, VERA ORATIO AVT FALSA DICATVR NECESSE EST. IDEO QVE secundum quinque modos prius alterum altero dicitur.
Boethius HOME
bnf11129.172