monumenta.ch > Boethius > [§ 6]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 5] <<< >>> [§ 7]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 6]
1 DE OPPOSITIS. Dicitur autem alterum alteri opponi quadrupliciter, aut ut ad aliquid, aut ut contraria, aut ut habitus et privatio, aut ut affirmatio et negatio.2 Opponuntur autem unumquodque istorum, ut sit figuratim dicere, ut relativa ut duplum dimidio, ut contraria ut malum bono, ut secundum privationem et habitum ut caecitas visui, ut affirmatio et negatio ut sedet - non sedet.3 Quaecumque igitur ut relativa opponuntur, ea ipsa quae sunt oppositorum dicuntur, aut quomodolibet aliter ad ea; ut duplum dimidii, * ipsum quod est, ALTERIVS dicitur (ALICVIVS ENIM duplum DICITVR); SED et DISCIPLINA DISCIPLINATO TAMQVAM RELATIVA OPPOSITA EST, et dicitur DISCIPLINA, * ipsum quod est, DISCIPLINATI; SED et DISCIPLINATVM, * ipsum quod est, ad oppositum dicitur, ID EST AD DISCIPLINAM (DISCIPLINATVM enim ALIQVEM DICIMVS DISCIPLINATVM DISCIPLINA).4 Quaecumque ergo OPPOSITA SVNT TAMQVAM ad aliquid, * ipsa quae sunt ALIORVM DICVNTVR AVT QVOMODOCVMQVE ad * invicem; illa vero quae ut contraria, ipsa quidem quae sunt nullo modo ad SE invicem dicuntur, contraria vero sibi invicem dicuntur; neque enim bonum mali dicitur bonum, sed contrarium; nec album nigri album, sed contrarium.5 Differunt ERGO HAE CONTRARIETATES A SE invicem.6 Quaecumque vero contrariorum talia sunt ut in quibus nata sunt fieri et de quibus praedicantur, necessarium est alterum ipsorum inesse, nihil eorum medium est (quorum VERO non est necessarium alterum inesse, horum omnium est aliquid medium OMNINO); ut LANGVOR et sanitas in corpore animalis NATVRAM HABET fieri, et NECESSARIVM EST alterum * ESSE IN animalis CORPORE, VEL LANGVOREM VEL sanitatem; SED et par et impar de numero praedicatur, et NECESSARIVM est * alterum IN numero ESSE, AVT ABVNDANS AVT PERFECTVM; et NIHIL est IN MEDIO HORVM, neque INTER LANGVOREM ET SANITATEM, neque INTER ABVNDANTEM ET PERFECTVM. Quorum VERO non est necessarium alterum inesse, EORVM est aliquid medium; ut NIGRVM et ALBVM in corpore NATVRAM HABET fieri, et non est NECESSARIVM alterum HORVM ESSE IN CORPORE (non enim omne * AVT album AVT nigrum est), SED et PRAVVM et STVDIOSVM PRAEDICATVR quidem ET de homine et de aliis MVLTIS, SED non est NECESSARIVM alterum HORVM ESSE ILLIS de quibus praedicatur; non enim omnia VEL PRAVA VEL STVDIOSA SVNT. Et est * horum medium, * albi QVIDEM et nigri FVSCVM ET pallidum ET quicumque alii SVNT colores, PRAVI vero et STVDIOSI quod neque PRAVVM neque STVDIOSVM EST. In aliquibus ITAQVE NOMINA POSITA SVNT HIS QVAE MEDIA SVNT, ut albi et nigri FVSCVM et pallidum; in aliquibus AVTEM NOMINA QVIDEM IN MEDIO assignare IDONEVM non EST, SED PER VTRORVMQVE SVMMORVM NEGATIONEM QVOD MEDIVM EST DETERMINATVR, ut QVOD NEQVE bonum NEQVE malum EST, NEQVE iustum NEQVE iniustum.7 Privatio vero et habitus dicitur quidem circa idem aliquid, ut visio et caecitas circa oculum; universaliter autem dicere est in quo nascitur habitus fieri, circa hoc dicitur utrumque eorum ordine.8 Privari AVTEM tunc dicimus unumquodque habitus susceptibilium, quando in quo natum est * habere nullo modo habet; edentulum enim dicimus non qui non habet dentes, nec caecum qui non habet visum, sed qui, quando contingit habere, non habet (QVAEDAM enim ex GENERATIONE neque dentes neque VISVM HABENT, sed non dicuntur EDENTATI neque CAECI).9 Privari vero et habere habitum non est habitus et privatio; habitus enim est visus, privatio vero caecitas, habere autem visum non est visus nec caecum esse caecitas (privatio enim quaedam est caecitas, caecum vero esse privari, non privatio est).10 Nam si idem esset caecitas et caecum esse, utraque de eodem praedicarentur; nunc vero minime, sed caecus * dicitur homo, caecitas vero HOMO nullo modo dicitur.11 OPPOSITA AVTEM ETIAM HAEC videntur, ID EST privari et habitum HABERE, TAMQVAM privatio et habitus; MODVS enim oppositionis IDEM EST; NAM SICVT CAECITAS VISVI OPPOSITA EST, SIC CAECVM ESSE AD VISVM HABERE OPPOSITVM EST. Non est autem NEQVE quod sub affirmatione ET negatione est AFFIRMATIO ET NEGATIO; affirmatio NAMQVE oratio est affirmativa et negatio oratio negativa, HORVM vero quae sub affirmatione ET negatione SVNT, NVLLA est oratio.12 CONCEDANTVR autem ETIAM HAEC ESSE OPPOSITA ALTERVTRIS TAMQVAM affirmatio et negatio; nam * in his modus oppositionis idem est; SICVT enim affirmatio ADVERSVM negationem OPPOSITA EST, ut QVOD sedet EI QVOD non sedet, sic ET res quae sub VTROQVE POSITA EST, ID EST sedere AD non sedere.13 Quoniam autem privatio et habitus non sic opponuntur ut ad aliquid, manifestum est; neque enim dicitur hoc ipsum quod est oppositi; visus enim non est caecitatis visus, nec alio ullo modo ad ipsum dicitur; similiter autem NEQVE caecitas dicitur caecitas VISIONIS, sed privatio QVIDEM VISIONIS caecitas dicitur, CAECITAS VERO VISIONIS NON DICITVR. Amplius AD ALIQVID OMNIA RECIPROCATIVA dicuntur, quare ET caecitas, si esset HORVM quae ad aliquid SVNT, VTIQVE converteretur ET illud ad quod dicitur; sed non CONVERTITVR; neque enim dicitur visus caecitatis VISVS. Quoniam autem neque ut contraria opponuntur ea quae secundum privationem et habitum dicuntur, ex his manifestum est.14 Quorum enim contrariorum nihil est medium, necesse est, in quibus nata sunt fieri aut in quibus praedicari, alterum ipsorum inesse semper; horum enim nihil EST medium, quorum ALTERVM NECESSARIVM erat inesse * susceptibili, ut in LANGVORE et sanitate et ABVNDANTI ET PERFECTO. Quorum VERO aliquid EST medium numquam NECESSITAS est omni ESSE alterum; NEQVE ENIM NECESSE EST OMNI susceptibili CANDIDVM VEL NIGRVM ESSE, NEQVE frigidum VEL calidum (HORVM enim MEDIVM ALIQVID NIHIL PROHIBET ESSE); HORVM AVTEM erat ALIQVID MEDIVM, quorum non ERAT NECESSARIVM alterum ESSE * susceptibili, PRAETER QVIBVS naturaliter VNVM INEST, ut igni calidum esse et nivi CANDIDVM (in his autem DETERMINATE NECESSARIVM ALTERVM ESSE, et non ALTERVTRVM CONTINGIT; NON enim POSSIBILE EST IGNEM FRIGIDVM esse NEQVE NIVEM NIGRAM); quare OMNI QVIDEM SVSCEPTIBILI non EST NECESSARIVM alterum EORVM inesse, sed solis * quibus naturaliter unum inest, et his DETERMINATE unum, non ALTERVTRVM CONTINGIT. In privatione vero et habitu NIHIL HORVM quae dicta sunt VERVM EST; NEC enim semper * susceptibili NECESSARIVM est alterum EORVM ESSE; quod enim nondum NATVRAM HABET AD VIDENDVM neque caecum neque visum HABENS dicitur, IDEO QVE NON ERVNT HAEC TALIVM CONTRARIORVM QVORVM NIHIL EST MEDIVM; SED NEQVE QVORVM EST MEDIVM; NECESSARIVM ENIM EST OMNI SVSCEPTIBILI ALTERVM EORVM ESSE; QVANDO ENIM IAM NATVM FVERIT AD HABENDVM VISIONEM AVT CAECVM AVT habens VISIONEM DICETVR; et horum non DETERMINATE alterum sed ALTERVTRVM CONTINGIT *; in contrariis AVTEM, QVIBVS est MEDIVM, numquam NECESSARIVM FVIT omni alterum ESSE, sed QVIBVSDAM, et his DETERMINATE unum.15 VNDE PALAM est QVIA secundum neutrum modum TAMQVAM contraria OPPOSITA SVNT ea quae secundum privationem et habitum OPPONVNTVR. Amplius in contrariis QVIDEM, EXISTENTE SVSCEPTIBILI, POSSIBILE EST IN ALTERVTRVM FIERI MVTATIONEM, nisi ALICVI naturaliter unum SIT, ut igni calido esse; NAMQVE quod sanum est POSSIBILE EST LANGVERE, et CANDIDVM nigrum fieri, et calidum FRIGIDVM, et ex STVDIOSO PRAVVM et ex PRAVO STVDIOSVM POSSIBILE EST FIERI (PRAVVS enim AD MELIORES EXERCITATIONES DEDVCTVS ET AD DOCTRINAS, vel AD MODICVM ALIQVID PROFICIET VT MELIOR SIT; SI vero SEMPER VEL MODICVM CREMENTVM SVMPSERIT, PALAM est QVIA aut PERFECTE MVTABITVR, aut SATIS MVLTVM CREMENTVM SVMET; SI enim BENE mobilior ad virtutem FIAT, VEL QVODCVMQVE CREMENTVM SVMPSERIT a principio, ET EX HOC ETIAM VERISIMILE EST AMPLIVS EVM SVMERE CREMENTVM; et hoc DVM SEMPER FIT, perfecte in CONTRARIVM HABITVM RESTITVETVR, nisi FORTE tempore SVSPENSVM SIT).16 VERVM in privatione et habitu impossibile est MVTATIONEM IN ALTERVTRVM fieri; ET ab habitu IN privationem fit MVTATIO, a privatione vero IN habitum impossibile est; neque enim caecus * FACTVS rursus vidit, NEQVE CVM ESSET calvus rursus COMATVS factus est, NEQVE CVM ESSET SINE DENTIBVS DENTES EI ITERVM ORTI SVNT. Quaecumque vero TAMQVAM affirmatio et negatio OPPOSITA SVNT, PALAM est QVIA NVLLO PRAEDICTORVM MODO OPPOSITA SVNT; in solis enim ISTIS NECESSARIVM est SEMPER ALIVD quidem EORVM verum ALIVD AVTEM ESSE falsum.17 Neque ENIM in contrariis NECESSARIVM est semper alterum verum ESSE, alterum AVTEM falsum, NEQVE in HIS QVAE AD ALIQVID SVNT, neque in habitu et privatione; ut sanitas et LANGVOR contraria sunt, ET neutrum * neque verum EST neque falsum; similiter autem et duplum et DIMIDIVM TAMQVAM RELATIVA OPPOSITA SVNT, ET non est eorum NEQVE VERVM NEQVE FALSVM; SED NEQVE ea quae secundum PRIVATIONEM et habitum sunt, SICVT VISIO et caecitas.18 Omnino autem eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur NIHIL NEQVE verum NEQVE falsum est; PORRO omnia quae DICTA SVNT sine complexione dicuntur.19 SED ET MAXIME VIDEBITVR HOC TALE contingere in his quae secundum complexionem CONTRARIA dicuntur (sanum NAMQVE * Socraten ac LANGVERE Socraten CONTRARIVM EST), sed NEQVE in his CONTRARIVM EST semper alterum verum AVT falsum ESSE; cum enim sit Socrates, ERIT ALIVD quidem verum ALIVD AVTEM falsum, cum VERO non sit, AMBO falsa sunt; neque ENIM LANGVERE neque sanum esse verum est, cum ipse Socrates OMNINO non sit.20 In privatione vero ET HABITV, cum non sit, neutrum verum est, * cum sit, non * ERIT alterum verum; habere NAMQVE VISVM Socraten AD ID QVOD EST caecum esse Socraten OPPOSITVM EST SICVT PRIVATIO et habitus, et cum sit, NECESSARIVM NON EST alterum verum vel falsum ESSE (CVM enim NONDVM natus EST HABERE, utraque falsa sunt, * et visum EVM HABERE ET CAECVM * esse).21 In affirmatione vero ET negatione semper, SIVE sit SIVE non sit, ALIVD QVIDEM ERIT FALSVM ALIVD AVTEM VERVM; LANGVERE NAMQVE Socraten et non LANGVERE Socraten, cum IPSE SIT, PALAM est QVIA alterum eorum verum ALTERVM AVTEM falsum est, ET cum non sit, similiter (LANGVERE ETENIM, cum non sit, falsum est, non LANGVERE AVTEM verum *).22 Quare in his SOLIS PROPRIVM erit semper alterum EORVM verum ALTERVM falsum ESSE, quaecumque TAMQVAM affirmatio et negatio OPPOSITA SVNT. [11] Contrarium autem est bono quidem ex necessitate malum (hoc autem PALAM est PER SINGVLORVM INDVCTIONEM, ut sanitati LANGVOR et iustitiae iniustitia et fortitudini DEBILITAS, similiter autem et in aliis), malo AVTEM ALIQVANDO QVIDEM bonum EST contrarium, ALIQVANDO malum (EGESTATI enim CVM SIT MALVM, SVPERABVNDANTIA CONTRARIA EST, CVM SIT ETIAM IPSA MALVM).23 SED in paucis hoc TALE QVILIBET INSPICIET, in pluribus VERO semper malo bonum contrarium est.24 Amplius CONTRARIORVM non NECESSARIVM EST, si alterum SIT, et reliquum esse; sanis namque omnibus, sanitas quidem erit, LANGVOR vero NON ERIT; similiter AVTEM et CVM OMNES SINT ALBI, albedo quidem erit, nigredo vero non erit.25 Amplius, si Socraten sanum esse AD ID QVOD EST Socraten LANGVERE contrarium est, CVM NON SIT POSSIBILE VTRAQVE EIDEM INESSE SIMVL, NON ERIT POSSIBILE, cum alterum contrariorum sit, ET reliquum esse; cum ENIM sit Socraten SANVM ESSE, non erit LANGVERE Socraten.26 PALAM VERO est QVIA ET circa idem AVT specie AVT genere NATVRAM HABENT fieri CONTRARIETATES; LANGVOR namque et sanitas IN CORPORE animalis NATVRAM HABET FIERI, albedo AVTEM et nigredo simpliciter IN CORPORE, iustitia VERO et iniustitia in anima.27 NECESSARIVM autem EST omnia contraria VEL in eodem genere esse VEL in contrariis generibus, vel ipsa GENERA ESSE; album ENIM VEL nigrum in eodem EST genere (color enim genus EORVM est), iustitia vero et iniustitia in contrariis generibus (huius enim virtus, huius AVTEM NEQVITIA genus est); bonum vero et malum non sunt in * genere, sed ipsa sunt genera ALIQVORVM EXISTENTIA.
Boethius HOME
bnf11129.169
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 5] <<< >>> [§ 7]
monumenta.ch > Boethius > [§ 6]
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik