monumenta.ch > Boethius > [§ 5]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 4] <<<     >>> [§ 6]

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 5]

1 [9] DE FACERE ET PATI. RECIPIT autem * facere et pati CONTRARIETATES et magis et minus; calefacere enim AD frigidum facere CONTRARIVM EST, et calefieri AD frigidum fieri, et delectari AD contristari; IDCIRCO RECIPIT CONTRARIETATES *.2 SED et magis et minus; calefacere enim * magis et minus EST, et calefieri magis et minus, et contristari MAGIS ET MINVS. RECIPIT ergo * magis et minus facere et pati.3 PRO his ITAQVE TANTA DICANTVR; dictum est autem et de situ in HIS QVAE AD ALIQVID SVNT, QVIA denominative a positionibus dicitur.4 PRO reliquis AVTEM, * quando et ubi et habere, EO quod manifesta sunt, nihil de EIS ALIVD dicitur quam QVAE in principio DICTA SVNT, QVIA habere QVIDEM significat calciatum esse *, armatum ESSE, ubi AVTEM in loco, SED ET alia QVAE PRO EIS dicta sunt.5 [10] DE PROPOSITIS ITAQVE generibus QVAE DICTA SVNT SVFFICIVNT.
Boethius HOME

bnf11129.169