monumenta.ch > Boethius > [§ 4]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 3] <<<     >>> [§ 5]

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 4]

1 [8] DE QVALI ET QVANTITATE. Qualitatem vero dico secundum quam quales quidam dicimur.2 Est autem qualitas eorum quae multipliciter dicuntur.3 Et una quidem species qualitatis habitus dispositioque dicuntur.4 Differt autem habitus dispositione quod permanentior et diuturnior est; tales vero sunt scientiae vel virtutes; scientia enim videtur esse permanentium et eorum quae difficile moveantur, ut si quis vel mediocriter scientiam sumat, nisi forte grandis permutatio facta sit vel ab aegritudine vel ab aliquo huiusmodi; similiter autem et virtus et iustitia vel castitas et singula talium non videntur * posse moveri neque facile permutari.5 Affectiones vero dicuntur quae sunt faciles et cito permutabiles, ut calor et FRIGIDITAS et aegritudo et sanitas et alia huiusmodi; AFFICITVR enim quodam modo circa eas homo, cito autem permutatur et ex calido frigidus fit et ex sanitate in aegritudinem TRANSIT; similiter autem et in aliis, nisi forte in his quoque contingit per temporis longitudinem in naturam cuiusque transferri et insanabilis vel difficile mobilis existat affectus, quem iam quilibet habitudinem vocet.6 Manifestum est autem quoniam haec volunt HABITVDINES nominari, quae sunt diuturniora VEL difficile mobilia; namque in disciplinis non multum retinentes sed facile mobiles dicunt habitum non habere, quamvis sint ad disciplinas peius melius ve dispositi.7 Quare differt habitus dispositione, quod hoc quidem facile * est, illud vero diuturnius et difficile mobile.8 Sunt autem habitus etiam dispositiones, dispositiones vero non necesse est habitus esse; qui enim retinent habitum et quodammodo dispositi sunt ad ea quae habent vel peius vel melius, qui autem dispositi sunt, non omnino retinent habitum.9 Aliud vero genus qualitatis est secundum quod pugillatores vel cursores vel salubres vel insalubres dicimus, et simpliciter quaecumque secundum potentiam naturalem vel impotentiam dicuntur.10 Non enim quoniam sunt dispositi aliquo modo, unumquodque huiusmodi dicitur, sed quod habeant potentiam naturalem vel facere quid facile vel nihil pati; ut pugillatores vel cursores dicuntur non quod sint dispositi, sed quod habeant potentiam hoc facile faciendi, sanativi autem dicuntur eo quod habeant potentiam naturalem ut nihil a quibuslibet accidentibus patiantur, aegrotativi vero quod habeant impotentiam nihil patiendi.11 Similiter autem HIS et durum et molle se habet; durum enim dicitur quod habeat potentiam non citius secari, molle vero, quod eiusdem ipsius habeat impotentiam.12 TERTIA vero SPECIES qualitatis est passibiles qualitates et passiones.13 Sunt autem huiusmodi ut dulcedo ET amaritudo ET AVSTERITAS et omnia his cognata, amplius AVTEM calor et frigus et albedo et nigredo.14 Et quoniam hae qualitates sunt, manifestum est; quae enim cumque ista susceperint qualia dicuntur secundum SE; ut mel, quoniam dulcedinem suscepit, dicitur dulce, et corpus album EO quod albedinem SVSCIPIAT; similiter * sese habet etiam in ceteris.15 Passibiles vero qualitates ET PASSIONES dicuntur non quod ea quae illas susceperint qualitates aliquid patiantur; neque enim mel, quoniam aliquid passum sit, idcirco dicitur dulce, nec aliquid aliud huiusmodi; similiter autem his et calor et frigus passibiles qualitatesdicuntur non QVOD IPSA quae ea suscipiunt aliquid PASSA SINT, sed quoniam singulum eorum quae dicta sunt secundum sensus qualitatum passionis perfectiva sunt, passibiles qualitates dicuntur; dulcedo enim passionem quandam secundum gustum efficit, et calor secundum tactum; similiter autem et aliae.16 Albedo autem et nigredo et alii colores non similiter his quae dicta sunt passibiles qualitates dicuntur, sed hoc quod hae ipsae qualitates ab aliquibus passionibus innascuntur.17 Quoniam ergo fiunt per aliquam passionem multae colorum mutationes, manifestum est; erubescens enim aliquis rubeus factus est et timens pallidus et unumquodque talium; quare vel si quis naturaliter aliquid talium passionum passus est, similem colorem eum oportet habere; quae enim affectio nunc ad verecundiam circa corpus facta est, et secundum naturalem affectionem eadem fiet affectio, ITA VT naturaliter et color similis SIT Quaecumque igitur talium casuum ab aliquibus passionibus difficile mobilibus et permanentibus principium SVMPSERINT, PASSIBILES qualitates dicuntur; sive enim vel secundum naturalem substantiam pallor aut nigredo facta est qualitates dicuntur (quales enim ET secundum eas dicimur), sive propter aegritudinem longam vel propter aestum AVT ALIQVID TALE contingit vel nigredo vel pallor, et non facile praeterit et in vita permanet, qualitates et ISTAE dicuntur (similiter * quales et secundum eas dicimur).18 Quaecumque vero ex his quae facile solvuntur et cito transeunt fiunt, passiones dicuntur; non enim dicimur secundum eas quales; neque enim qui propter verecundiam rubeus factus est rubeus dicitur, nec cui pallor propter timorem venit pallidus est, sed magis quod aliquid passus sit; quare passiones huiusmodi dicuntur, qualitates vero minime.19 Similiter autem his et secundum animam passibiles qualitates et passiones dicuntur.20 Quaecumque enim mox in nascendo ab aliquibus passionibus fiunt, qualitates dicuntur, ut dementia vel ira et alia huiusmodi; quales enim secundum eas dicimur, id est iracundi et dementes.21 Similiter autem et quaecumque alienationes non naturaliter, sed ab aliquibus * casibus factae sunt difficile praetereuntes et omnino immobiles, etiam huiusmodi qualitates sunt; quales enim et secundum eas dicimur.22 Quaecumque enim ex his quae citius praetereunt fiunt, passiones dicuntur, ut si quis contristatus iracundior sit; non enim dicitur iracundus qui in huiusmodi passione iracundior est, sed magis aliquid passus; quare passiones quidem huiusmodi dicuntur, qualitates vero minime.23 Quartum vero genus qualitatis est forma et circa aliquid constans figura AMPLIVS AVTEM ad haec rectitudo vel curvitas, et si quid his simile est; secundum enim unumquodque eorum quale quid dicitur; TRIANGVLVM enim vel quadratum ESSE quale quid dicitur, et * rectum AVT curvum.24 Et secundum figuram vero unumquodque quale QVID dicitur.25 Rarum vero et spissum ET asperum ET lene putabitur quidem qualitatem significare, SED aliena huiusmodi PVTANTVR ESSE A DIVISIONE QVAE CIRCA QVALITATEM EST; quandam enim positionem quodammodo videntur partium utrumque monstrare; spissum quidem est eo quod partes sibi ipsae propinquae sint, rarum vero EO quod distent a se invicem; et lene quidem quod in rectum sibi partes iaceant, asperum vero quod haec quidem pars superet, illa vero sit inferior.26 Et fortasse alii quoque appareant qualitatis modi, sed qui maxime dicuntur hi sunt.27 Qualitates ITAQVE sunt * quae PRAEDICTAE sunt, qualia vero quae secundum haec denominative dicuntur [...] ut A CANDORE CANDIDVS et a grammatica grammaticus et a iustitia iustus; similiter autem et in ALIIS. In aliquibus vero, EO quod NON SINT POSITA qualitatibus nomina, NON CONTINGIT EA QVAE DICVNTVR ab EIS denominative dici, ut cursor AVT pugillator QVI secundum VALETVDINEM naturalem dicitur a nulla qualitate denominative dicitur; NON enim POSITA NOMINA SVNT VALETVDINIBVS secundum quas isti quales dicuntur, SICVT in disciplinis secundum quas vel pugillatores vel palaestrici secundum affectionem dicuntur (pugillatoria enim disciplina dicitur, quales vero ab his denominative HI QVI AFFICIVNTVR dicuntur).28 Aliquando autem et posito nomine denominative non dicitur * quod secundum EAM quale * dicitur, ut a virtute STVDIOSVS *; VIRTVTEM enim HABENDO STVDIOSVS dicitur, sed non denominative a virtute; non autem IN PLVRIMIS HOC TALE EST. QVAE ergo dicuntur AVT DENOMINATIVE A PRAEDICTIS QVALITATIBVS dicuntur AVT ALIQVO MODO ALITER ab EIS. Inest autem et contrarietas secundum QVOD QVALE EST, ut IVSTITIAE INIVSTITIA CONTRARIA est et albedo nigredini et alia; similiter AVTEM et EA QVAE secundum eas qualia * dicuntur, ut INIVSTVM IVSTO et album nigro.29 Non autem in omnibus HOC est; rubeo * AVT pallido AVT huiusmodi coloribus nihil est contrarium QVALITATIBVS EXISTENTIBVS. Amplius, si ex contrariis unum fuerit quale, et reliquum erit quale.30 Hoc * PALAM est PROPONENTI EX SINGVLIS alia praedicamenta, * si est iustitia iniustitiae contrarium, QVALE autem EST iustitia, QVALE IGITVR ET iniustitia; nullum IGITVR ALIORVM PRAEDICAMENTORVM APTABITVR iniustitiae, NEQVE quantitas NEQVE AD ALIQVID NEQVE ubi nec omnino ALIVD QVICQVAM, nisi QVALE; Sic autem et in aliis QVAE secundum QVALE SVNT. Suscipit autem qualitas et magis et minus; album enim magis et minus alterum altero dicitur, et iustum alterum altero magis ET MINVS. SED et IPSA CREMENTVM SVSCIPIVNT (CVM CANDIDVM NAMQVE sit, AMPLIVS contigit CANDIDIVS FIERI); NON TAMEN OMNIA, sed PLVRA; IVSTITIA NAMQVE A IVSTITIA SI DICATVR MAGIS ET MINVS POTEST QVILIBET AMBIGERE; similiter * et in aliis AFFECTIBVS. Quidam ENIM dubitant DE TALIBVS; IVSTITIAM NAMQVE A iustitia non MVLTVM AIVNT magis ET minus dici, nec sanitatem A sanitate; minus autem habere alterum altero sanitatem AIVNT, et iustitiam minus alterum altero habere, SIC AVTEM et grammaticam et ALIOS AFFECTVS. Sed TAMEN EA QVAE secundum EOS AFFECTVS dicuntur INDVBITANTER RECIPIVNT magis et minus; GRAMMATICIOR enim alter altero dicitur et iustior et sanior, SIC ET in aliis.31 TRIANGVLVS vero et QVADRANGVLVS non videtur magis MINVS VE suscipere, nec aliquid aliarum FIGVRARVM; quaecumque enim definitionem trianguli RECIPIVNT et circuli omnia similiter trianguli vel circuli sunt, EORVM VERO quae non RECIPIVNT nihil magis alterum altero dicitur; nihil enim quadratum magis quam parte altera longior forma circulus est; nullam enim * RECIPIT circuli rationem.32 Simpliciter autem, si utraque non RECIPIVNT HVIVS propositi rationem, non DICETVR alterum altero magis.33 Non ERGO omnia qualia RECIPIVNT magis et minus.34 HORVM ITAQVE quae PRAEDICTA sunt nihil est proprium qualitatis, SIMILIA VERO et DISSIMILIA secundum solas dicuntur qualitates; simile autem alterum alteri non est secundum aliud nisi secundum id quod quale est.35 Quare proprium erit qualitatis secundum eam simile et dissimile dici.36 At vero non decet conturbari ne quis nos dicat de qualitate propositionem facientes multa de relativis interposuisse; HABITVS enim et dispositio eorum quae ad aliquid SVNT esse DICEBAMVS. Paene enim * in omnibus TALIBVS GENERA ad aliquid dicuntur, NIHIL AVTEM HORVM quae SINGVLARIA SVNT; NAM CVM DISCIPLINA genus SIT, * ipsum quod est alterius dicitur (alicuius enim DISCIPLINA dicitur), EORVM vero QVAE SINGVLARIA SVNT nihil * ipsum quod est alterius dicitur, ut grammatica non dicitur alterius grammatica nec musica alicuius musica, sed * forte secundum genus * et HAEC AD ALIQVID DICVNTVR; ut grammatica dicitur ALICVIVS DISCIPLINA, non alicuius grammatica, et musica alicuius DISCIPLINA, non alicuius musica, QVAPROPTER QVAE PER SINGVLA QVIDEM SVNT, non sunt AD ALIQVID. Dicimur enim quales secundum singula; haec enim et habemus (scientes enim dicimur quod habemus singulas scientias); quare haec erunt etiam qualitates, quae singulatim sunt, secundum quas et quales dicimur; haec autem non erunt eorum quae sunt ad aliquid.37 Amplius si contingat HOC IPSVM quale et relativum ESSE, nihil est inconveniens in utrisque hoc generibus annumerare.
Boethius HOME

bnf11129.167

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 3] <<<     >>> [§ 5]
monumenta.ch > Boethius > [§ 4]

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik