monumenta.ch > Boethius > [§ 3]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 2] <<<     >>> [§ 4]

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 3]

1 [7] DE RELATIVIS VEL AD ALIQVID. Ad aliquid vero talia dicuntur quaecumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur, vel quomodolibet aliter ad aliud, ut maius ID quod est ALTERIVS dicitur (aliquo enim maius dicitur), et DVPLVM ALTERIVS dicitur ID quod est (alicuius enim DVPLVM dicitur); similiter autem et ALIA quaecumque SVNT HVIVSMODI. At vero sunt etiam et haec ad aliquid, ut habitus, AFFECTVS, DISCIPLINA, positio; haec enim omnia quae dicta sunt hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur et non ALIVD ALIQVID; habitus enim alicuius habitus est, et DISCIPLINA alicuius DISCIPLINA, et positio alicuius positio; SED et alia similiter.2 Ad aliquid ergo sunt quaecumque id quod sunt aliorum dicuntur vel quomodolibet aliter ad aliud; ut mons magnus dicitur ad montem alium (magnum enim ad aliquid dicitur), et simile alicui simile *, et omnia talia similiter ad aliquid dicuntur.3 Est autem et accubitus et statio et sessio positiones quaedam, positio vero ad aliquid est; iacere autem vel stare vel sedere ipsae quidem non sunt positiones, denominative vero ab his quae dicta sunt positiones nominantur.4 Inest autem et contrarietas in relatione, ut virtus vitio contrarium *, cum sit utrumque HORVM ad aliquid, est, et DISCIPLINA IGNORANTIAE. Non autem omnibus relativis inest contrarietas; duplici enim nihil est contrarium, neque vero triplici neque ulli talium.5 Videntur autem et magis et minus relativa suscipere; simile enim magis et minus dicitur, et inaequale magis et minus dicitur, cum utrumque sit relativum (simile enim alicui simile dicitur et inaequale alicui inaequale).6 Non autem omnia RELATIVA suscipiunt magis et minus SIMILITER; duplex enim non dicitur magis et minus duplex, nec aliquid talium.7 Omnia autem relativa ad convertentia dicuntur, ut servus domini servus dicitur et dominus servi dominus, et duplum dimidii duplum et dimidium dupli dimidium, et maius minore maius et minus maiore minus; similiter autem et in aliis; sed casu aliquotiens differt secundum locutionem, ut DISCIPLINA DISCIPLINATI dicitur DISCIPLINA et DISCIPLINATVM DISCIPLINA DISCIPLINATVM, et sensus SENSATI sensus et SENSATVM sensu SENSATVM. At vero aliquotiens non videbitur converti nisi convenienter ad quod dicitur assignetur; si enim peccet is qui assignat, ut ala si assignetur avis, non convertitur ut sit avis alae; neque enim prius convenienter assignatum est ala avis; neque enim in eo quod avis est, in eo ala eius dicitur, sed in eo quod alata est (multorum enim et aliorum alae sunt, quae non sunt aves); quare si assignetur convenienter, et convertitur; ut ala alati ala, et alatum ala alatum.8 Aliquotiens autem forte et nomina fingere necesse erit, si non fuerit positum nomen ad quod convenienter assignetur; ut remus navis si assignetur, non erit conveniens assignatio (neque enim in eo quod est navis, in eo eius remus dicitur; sunt enim naves quarum remi non sunt); quare non convertitur; navis enim non dicitur remi navis.9 Sed forte convenientior assignatio erit si sic quodammodo assignetur, remus remitae *, AVT quoquo modo aliter dictum sit (nomen enim non est positum); convertitur autem si convenienter assignetur (remitum enim remo remitum est).10 Similiter autem et in aliis, ut caput convenientius assignabitur capitati quam si animalis assignetur; neque enim in eo quod animal est caput habet (multa enim sunt animalia capita non habentia).11 Sic autem facilius fortasse sumitur quibus nomen non est positum, si ab his quae prima sunt et ab his ad quae convertuntur nomina ponantur, ut in his quae praedicta sunt ab ala alatum, a remo remitum.12 Omnia ergo quae ad aliquid dicuntur, si convenienter assignentur, ad convertentia dicuntur; nam, si ad quodlibet illud assignetur et non ad aliud dicatur, non convertuntur.13 Dico autem quoniam neque HORVM quae INDVBITANTER CONVERTIBILIA dicuntur et NOMINA EIS POSITA SVNT, nihil convertitur, si ad aliquid eorum quae sunt accidentia assignetur et non ad EA QVAE DICVNTVR; ut servus si non domini assignetur SERVVS, sed hominis AVT bipedis AVT alicuius talium, non convertitur (non enim erit conveniens assignatio).14 Amplius, si convenienter assignetur ad id quod dicitur, omnibus aliis circumscriptis quaecumque accidentia sunt, relicto vero solo illo ad quod assignatum est, semper ad ipsum dicetur; ut si servus ad dominum dicatur, circumscriptis omnibus quae sunt accidentia domino, ut esse bipedem vel scientiae susceptibilem vel hominem, relicto vero HOC solo QVOD DOMINVS EST, semper servus ad EVM dicetur; servus enim SEMPER domini servus EST. Si VERO SERVVS non convenienter DICATVR ad id quod dicitur circumscriptis omnibus aliis, relicto vero solo ad quod ASSIGNATVM est, non dicetur ad IPSVM; assignetur enim servus hominis et ala avis, * circumscribatur ad hominem esse servum; non enim * servus ad hominem dicitur (cum enim dominus non sit, servus non est); similiter autem et de avi, ADIMATVR alatam esse; ET AMPLIVS NON erit ala ad aliud (cum enim non sit alatum, nec ala erit alicuius).15 Quare oportet assignari ad id quod convenienter dicitur; et si sit nomen positum, facilis erit assignatio; si autem non sit, fortasse erit necessarium nomen fingere.16 SI AVTEM SIC reddantur, manifestum est quoniam omnia relativa conversim dicentur.17 Videtur autem ad aliquid simul esse natura.18 Et in aliis quidem pluribus verum est; simul enim est duplum et dimidium, et cum sit duplum dimidium est, et cum sit servus dominus est; similiter autem his et alia.19 Simul autem haec auferunt sese invicem; si enim non sit duplum non est dimidium, et si non sit dimidium duplum non est; similiter autem et in aliis quaecumque talia sunt.20 Non autem in omnibus relativis verum videtur esse simul esse natura; scibile enim scientia prius esse videtur; namque in pluribus subsistentibus * rebus scientias accipimus; in paucis enim vel * nullis hoc QVIS REPERIET simul cum scibili scientiam factam.21 Amplius scibile sublatum simul aufert scientiam, scientia vero non * aufert scibile; nam, si scibile non sit, non est scientia, scientia vero si non sit, nihil prohibet esse scibile; ut circuli quadratura si est scibile, scientia quidem eius nondum est, illud vero scibile est.22 Amplius animali quidem sublato non est scientia, scibilium vero plurima esse contingit.23 Similiter autem his SE habent et EA quae DE sensu sunt; SENSATVM enim VEL sensibile prius QVAM SENSVS videtur ESSE; NAM SENSATVM INTEREMPTVM simul PERIMIT sensum, sensus AVTEM SENSATVM non simul PERIMIT. Sensus enim circa corpus et in corpore sunt; SENSATO AVTEM PEREMPTO PEREMPTVM EST ET corpus (SENSATORVM enim EST corpus), cum VERO corpus non sit, PERIMITVR ET sensus; quare simul PERIMIT SENSATVS sensum.24 Sensus vero SENSATVM non SIMVL PERIMIT; ANIMALI enim PEREMPTO SENSVS QVIDEM PEREMPTVS EST, SENSATVM VERO ERIT, ut corpus, calidum, dulce, amarum, et alia omnia quaecumque sunt TALIA. Amplius sensus quidem simul cum sensato fit (simul enim animal fit et sensus), sensibile vero ante est quam esset sensus (ignis enim et aqua et alia huiusmodi, ex quibus ipsum animal constat, ante sunt quam animal sit omnino vel sensus); quare prius quam sensus sensibile esse videtur.25 Habet autem QVAESTIONEM VTRVM NVLLA substantia ad aliquid dicatur, quemadmodum videtur, an hoc * CONTINGAT secundum QVOSDAM SECVNDIS SVBSTANTIIS. Nam in primis * substantiis verum est; nam neque totae neque partes ad aliquid dicuntur; nam aliquis homo non dicitur alicuius aliquis homo, neque aliquis bos alicuius aliquis bos.26 Similiter autem et partes; quaedam enim manus non dicitur alicuius quaedam manus, sed alicuius manus, et quoddam caput non dicitur alicuius quoddam caput, sed alicuius caput.27 Similiter autem et in secundis substantiis, atque hoc quidem in pluribus; ut homo non dicitur alicuius homo, nec bos alicuius bos, nec lignum alicuius lignum, sed alicuius possessio dicitur.28 In huiusmodi ERGO manifestum est quoniam non est ad aliquid; in aliquibus vero secundis substantiis habet aliquam dubitationem; ut caput alicuius caput dicitur et manus alicuius manus dicitur et singula huiusmodi, quare haec esse fortasse ad aliquid videantur.29 Si igitur sufficienter eorum quae sunt ad aliquid definitio assignata est, aut nimis difficile aut impossibile est solvere quoniam nulla substantia eorum quae sunt ad aliquid dicitur; si autem non sufficienter, sed sunt ad aliquid quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodam modo se habere, fortasse aliquid contra ista dicetur.30 Prior vero definitio sequitur quidem omnia relativa, non tamen hoc eis est esse quod sunt ad aliquid quod ea ipsa quae sunt aliorum dicuntur.31 Ex his ergo manifestum est quod, si quis aliquid eorum quae sunt ad aliquid definite sciet, et illud ad quod dicitur definite sciturus est, quoniam eorum est quae sunt ad aliquid.32 PALAM ITAQVE ET ex HOC est; si ENIM novit ALIQVIS QVIDDAM QVIA ad aliquid est, EST autem ESSE QVAE AD ALIQVID SVNT IDEM ad aliquid QVOQVO modo se HABET, et illud novit ad quod hoc QVOQVO modo SE habet; si ENIM NON NOVIT OMNINO ad quod HOC QVOQVO modo SE habet, NEQVE si ad aliquid QVOQVO modo SE habet *.33 SED in SINGVLIS PALAM HOC est; ut, hoc SI QVIS NOVIT definite QVIA EST duplum, et cuius duplum est MOX definite novit (si VERO NIHIL DEFINITORVM novit IPSVM CVM duplum SIT, NEQVE si EST DVPLVM omnino novit); similiter autem et hoc * aliquid si novit QVIA melius est DEFINITE, et quo melius EST definite NECESSARIVM est NOSSE propter haec * (INDEFINITE autem SCIET QVIA est peiore melius; OPINIONE ID QVOD TALE EST FIT, non DISCIPLINA; NON enim SCIVIT SVBTILITER QVIA est peiore MELIOR; SI ENIM SIC contingit, nihil EST peius EO); QVAPROPTER PALAM est QVIA NECESSARIVM est quod noverit QVIS RELATIVORVM definite, ET illud ad quod dicitur DEFINITE NOSSE. Caput vero et manum et horum singula quae substantiae sunt, hoc ipsum * quod sunt potest sciri definite, ad quod autem dicantur non EST NECESSARIVM SCIRE; cuius enim hoc caput vel cuius haec manus non est dici definite; quare non erunt HAEC * ad aliquid; SI VERO non sunt RELATIVORVM, verum erit DICERE QVIA NVLLA SVBSTANTIA RELATIVORVM EST. Fortasse autem difficile sit de huiusmodi rebus confidenter declarare nisi saepe pertractata sint; dubitare autem de singulis non erit inutile.
Boethius HOME

bnf11129.165

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 2] <<<     >>> [§ 4]
monumenta.ch > Boethius > [§ 3]

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik