monumenta.ch > Boethius > [§ 2]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 1] <<<     >>> [§ 3]

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 2]

1 [6] DE QVANTITATE.Quantitatis AVTEM aliud QVIDEM est continuum, aliud * discretum; et aliud quidem ex habentibus positionem ad se invicem suis partibus constat, aliud AVTEM ex non habentibus positionem.2 Est autem discreta quantitas ut numerus et oratio, CONTINVVM vero * linea, superficies, corpus; AMPLIVS AVTEM praeter haec tempus et locus.3 Partium ETENIM numeri nullus est communis terminus ad quem COPVLES PARTICVLAS EIVS; ut QVINQVE ET QVINQVE, si est AD DECEM PARTICVLA, ad nullum communem terminum COPVLAT quinque et quinque, sed SEMPER DISCRETA sunt; SED et TRIA et septem ad nullum communem terminum * PARTICVLARVM, sed semper DISCRETA ET SEPARATA sunt; QVAPROPTER numerus QVIDEM discretorum est.4 Similiter, autem et oratio discretorum EST (QVIA ETENIM quantitas est * oratio manifestum est; mensuratur enim syllaba BREVIS et LONGA; dico AVTEM cum voce orationem PROLATAM); ad nullum enim communem terminum PARTICVLAE eius COPVLANTVR; NON enim est communis terminus ad quem syllabae COPVLANTVR, sed unaquaeque DIVISA est IPSA secundum se ipsam.5 Linea vero CONTINVVM est; POTEST ENIM sumere communem terminum ad quem PARTICVLAE EIVS COPVLENTVR, ID est * punctum, et superficiei linea (PLANI NAMQVE PARTICVLAE ad quendam communem terminum COPVLANTVR).6 Similiter autem et in corpore POTERIS sumere communem terminum, * lineam AVT superficiem ALIQVAM QVAE CORPORIS PARTICVLAS COPVLAT. EST autem talium et tempus et locus; praesens enim TEMPVS COPVLATVR ET AD PRAETERITVM ET AD FVTVRVM. Rursus locus continuorum est; locum enim quendam CORPORIS PARTICVLAE OBTINENT, quae PARTICVLAE ad quendam communem terminum COPVLANTVR; ergo et loci PARTICVLAE, QVAE OBTINENT SINGVLAS CORPORIS PARTICVLAS, ad eundem terminum COPVLANTVR ad quem et CORPORIS PARTICVLAE; QVAPROPTER CONTINVVS ERIT et locus; ad unum enim communem terminum SVAS PARTICVLAS CONTINVANT. Amplius AVTEM alia QVIDEM CONSTANT EX PARTICVLIS QVAE IN EIS SVNT POSITIONEM AD SE INVICEM HABENTIBVS, ALIA AVTEM NON EX HABENTIBVS POSITIONEM; ut lineae quidem PARTICVLAE POSITIONEM habent ad se invicem (SINGVLVM NAMQVE EORVM SITVM EST alicubi, et HABES VNDE SVMAS et ASSIGNES VNVMQVODQVE ubi SITVM EST in PLANO et ad quam PARTICVLAM CETERARVM COPVLATVR); similiter autem et PARTICVLAE PLANI POSITIONEM HABENT QVANDAM (similiter NAMQVE OSTENDITVR VNVMQVODQVE ubi IACET et quae COPVLANTVR ad se invicem).7 SED ET soliditatis quoque similiter ET LOCI. In numero AVTEM NON POTERIT QVISQVAM RESPICERE TAMQVAM PARTICVLAE EIVS POSITIONEM ALIQVAM AD SE INVICEM HABEANT AVT SIT SITVM ALICVBI AVT ALIQVAE PARTICVLAE AD SE INVICEM CONECTANTVR; SED NEQVE EA QVAE temporis SVNT; nihil enim PATIVNTVR PARTICVLAE temporis, quod autem non est PATIENS quomodo hoc POSITIONEM ALIQVAM HABEBIT? Sed magis ordinem quendam PARTICVLARVM dices HABERE, QVOD ALIVD quidem prius SIT TEMPORIS, ALIVD vero posterius.8 SED et DE numero SIMILITER, eo quod prius numeretur unus quam duo et duo quam tres; et ITA ORDINEM QVENDAM HABEBVNT, positionem vero non OMNINO PERCIPIES. SED et oratio similiter; nihil enim PATIVNTVR PARTICVLAE EIVS, sed dictum est et non POTEST AMPLIVS hoc SVMI, QVAPROPTER non erit * positio PARTICVLARVM EIVS, SI QVIDEM NIHIL PATIVNTVR. ALIA ITAQVE CONSTANT EX PARTICVLIS QVAE IN EIS SVNT POSITIONEM AD SE invicem habentibus, alia AVTEM NON EX habentibus positionem.9 Proprie autem quantitates hae solae sunt quas diximus, alia vero omnia secundum accidens *; ad haec enim aspicientes et alias dicimus quantitates, ut multum dicitur album eo quod superficies multa sit, et actio longa eo quod tempus et longum et multum sit, et motus multus; neque enim horum singulum per se quantitas dicitur; ut, si quis assignet quanta sit actio, tempore definiet, annuam vel sic aliquo modo assignans, et album quantum sit assignans superficie definiet (quanta enim fuerit superficies, tantum esse album dicis); quare solae proprie et secundum se ipsae quantitates dicuntur quae dictae sunt, aliorum vero nihil per se, sed, si forte, per accidens.10 AMPLIVS QVANTITATI nihil est contrarium (in definitis enim manifestum est quoniam nihil est contrarium, ut bicubito vel tricubito vel superficiei vel alicui talium - nihil enim est contrarium), nisi multa paucis dicat quis esse contraria vel magnum PARVO. Horum autem nihil est quantitas sed MAGIS ad aliquid SVNT; nihil enim per se ipsum magnum dicitur *, sed ad aliquid refertur; nam mons quidem parvus dicitur, milium vero magnum eo quod hoc quidem sui generis maius sit, illud vero sui generis minus; ergo ad aliud est eorum relatio; nam, si per se ipsum parvum vel magnum diceretur, numquam mons quidem aliquando parvus, milium vero magnum diceretur.11 Rursus in vico quidem plures esse homines dicimus, in civitate vero paucos cum sint eorum multiplices, et in domo quidem multos, in theatro AVTEM paucos cum sint plures.12 Amplius bicubitum vel tricubitum et unumquodque talium quantitatem significat, magnum vero vel parvum non significat quantitatem, sed magis ad aliquid, quoniam ad aliud spectat magnum et parvum; quare manifestum est quoniam haec ad aliquid sunt.13 Amplius, sive aliquis ponat HAEC esse quantitates sive non ponat, nihil EIS erit contrarium; quod enim non est sumere per se ipsum sed ad solam alterius relationem REFERTVR, quomodo huic aliquid erit contrarium? Amplius AVTEM, si ERVNT magnum et parvum contraria, CONTINGET idem IPSVM simul contraria RECIPERE et ea ipsa SIBIMET esse contraria.14 Contingit enim simul idem parvum esse et magnum (est enim ALIQVID ad hoc quidem parvum, ad aliud vero hoc idem ipsum magnum); quare idem parvum et magnum et IN eodem tempore esse contingit, quare simul contraria suscipit; sed nihil est quod videatur simul contraria posse suscipere; ut substantia susceptibilis quidem contrariorum esse videtur, sed nullus simul et sanus et aeger est, nec albus et niger simul; nihil que aliud simul contraria suscipiet.15 Et eadem sibi ipsis contingit esse contraria; nam si est magnum parvo contrarium, ipsum autem idem simul est parvum et magnum, ipsum sibi erit contrarium; sed impossibile est ipsum sibi esse contrarium.16 Non est igitur magnum parvo contrarium NEQVE MVLTVM EXIGVO; quare VEL si NON RELATIVORVM HAEC QVILIBET dicat, TAMEN QVANTITATIS nihil contrarium habebit.17 Maxime autem circa locum videtur esse contrarietas quantitatis; sursum enim AD ID quod deorsum EST contrarium ponunt, LOCVM QVI IN MEDIO EST deorsum dicentes EO quod multa MEDII DISTANTIA ad terminos MVNDI SIT. Videntur autem et aliorum contrariorum definitionem ab his proferre; quae enim multum a se invicem distant EORVM QVAE SVB eodem genere SVNT contraria DETERMINANT. SED non videtur quantitas suscipere magis et minus, ut bicubitum (neque enim est aliud alio magis bicubitum); neque in numero, ut ternarius quinario (nihil enim magis tria dicentur, nec tria potius quam tria); nec tempus aliud alio magis et minus dicitur; nec in his quae dicta sunt omnino * magis et minus dicitur.18 Quare quantitas non suscipit magis et minus.19 Proprium autem maxime quantitatis est quod aequale et inaequale dicitur.20 Singulum enim earum quae dicta sunt quantitatum et aequale dicitur et inaequale, ut corpus aequale et inaequale, et numerus aequalis et inaequalis dicitur, et tempus aequale et inaequale; similiter autem et in aliis quae dicta sunt singulis et aequale et inaequale dicitur.21 In ceteris vero quae quantitates non sunt, non multum videtur aequale et inaequale dici, namque affectio aequalis et inaequalis non multum dicitur sed magis similis, et album aequale et inaequale non multum sed simile.22 Quare quantitatis proprium est aequale et inaequale DICI.
Boethius HOME

bnf11129.164

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 1] <<<     >>> [§ 3]
monumenta.ch > Boethius > [§ 2]

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik