monumenta.ch > Boethius > [§ 1]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [prologus] CATEGORIAE ARISTOTELIS. <<< >>> [§ 2]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 1]
1 [5] DE SVBSTANTIA.Substantia autem est, quae proprie et principaliter et maxime dicitur, quae neque de subiecto DICITVR neque in subiecto est, ut aliqui homo vel aliqui equus.2 Secundae autem substantiae dicuntur species, in quibus speciebus illae quae principaliter substantiae dicuntur insunt, hae et harum specierum genera; ut aliquis homo in specie quidem est in homine, genus vero speciei animal est; secundae ergo substantiae dicuntur, ut est homo atque animal.3 Manifestum est autem ex his quae dicta sunt quoniam eorum quae de subiecto dicuntur necesse est et nomen et rationem de subiecto praedicari, ut homo de subiecto * aliquo homine, et praedicatur nomen; hominem namque de aliquo homine praedicabis.4 Ratio quoque hominis de aliquo homine praedicabitur; quidam enim homo et homo est.5 Quare et nomen et ratio praedicabitur de subiecto.6 Eorum vero quae in subiecto SVNT in PLVRIMIS quidem neque nomen de subiecto neque ratio praedicabitur, in ALIQVIBVS AVTEM nomen quidem nihil prohibet praedicari ALIQVANDO DE SVBIECTO, rationem vero impossibile est; ut album, cum in subiecto sit corpore, praedicatur de subiecto (dicitur enim corpus album), ratio vero albi numquam de corpore praedicabitur.7 ALIA vero omnia aut de subiectis dicuntur PRINCIPALIBVS substantiis aut in SVBIECTIS EIS sunt.8 Hoc autem manifestum est ex his quae PER SINGVLA PROPONENTVR; ut animal de homine praedicatur, ERGO et de aliquo homine ANIMAL PRAEDICATVR; nam si de nullo aliquorum hominum *, nec OMNINO DE HOMINE. Rursus color in corpore est; ergo et in aliquo corpore; nam si NON IN ALIQVO singulorum, nec OMNINO IN CORPORE. QVARE ALIA omnia aut de subiectis PRINCIPALIBVS substantiis dicuntur aut in subiectis EIS sunt.9 NON ergo EXISTENTIBVS SVBSTANTIIS, impossibile est ESSE ALIQVID ALIORVM. Omnia enim alia aut de SVBIECTIS EIS dicuntur aut in subiectis EIS sunt.10 * Secundarum vero substantiarum MAXIME SVBSTANTIA est species quam genus; propinquior enim est primae substantiae.11 Si quis ENIM ASSIGNET primam substantiam quid EST, evidentius et convenientius assignabit speciem proferens quam genus, ut QVENDAM HOMINEM ASSIGNANDO, MANIFESTIVS ASSIGNABIS hominem ASSIGNANDO quam animal; illud QVIDEM PROPRIVM MAGIS ALICVIVS EST hominis, hoc AVTEM communius.12 Et CVM aliquam arborem REDDIDERIS, MANIFESTIVS ASSIGNABIS CVM arborem ASSIGNAVERIS quam ARBVSTVM. Amplius PRINCIPALES substantiae, EO quod aliis omnibus SVBIECTAE SINT et ALIA omnia * DE HIS PRAEDICENTVR, AVT in EIS sunt, IDEO maxime DICVNTVR SVBSTANTIAE. SICVT autem PRINCIPALES substantiae ad ALIA OMNIA se habent, SIC ET species AD GENVS SE HABET; subiacet enim species generi; GENERA NAMQVE de speciebus praedicantur, species AVTEM de generibus non convertuntur.13 QVARE ET ex his species genere magis SVBSTANTIA EST. Ipsarum vero specierum QVAECVMQVE NON SVNT GENERA, NIHIL MAGIS ALTERVM ALTERIVS substantia est; nihil enim FAMILIARIVS ASSIGNABIS DE ALIQVO HOMINE HOMINEM ASSIGNANDO quam * de aliquo equo * equum.14 Similiter autem et PRINCIPALIVM SVBSTANTIARVM NIHIL MAGIS ALTERVM ALTERIVS substantia est; nihil enim magis ALIQVI homo SVBSTANTIA EST QVAM ALIQVI BOS. MERITO autem post PRINCIPALES substantias SOLA ALIORVM species et genera SECVNDAE SVBSTANTIAE DICVNTVR; SOLA enim HAEC INDICANT PRINCIPALEM SVBSTANTIAM EORVM QVAE PRAEDICANTVR. Aliquem enim hominem si quis ASSIGNAVERIT quid EST, SPECIEM QVIDEM quam genus ASSIGNANDO FAMILIARIVS DEMONSTRABIT, et MANIFESTIVS faciet hominem ASSIGNANDO QVAM ANIMAL; ALIORVM vero quicquid ASSIGNAVERIT QVILIBET, ASSIGNABIT EXTRANEE, VELVT album AVT currit AVT QVODCVMQVE TALIVM REDDENS. ERGO MERITO hae solae * substantiae dicuntur.15 Amplius PRINCIPALES substantiae, EO quod aliis omnibus SVBIACEANT, * propriae substantiae dicuntur; SICVT autem primae substantiae ad ALIA OMNIA SE habent, ita SPECIES ET GENERA PRINCIPALIVM SVBSTANTIARVM ad reliqua OMNIA SE habent; de HIS enim RELIQVA OMNIA praedicantur; aliquem enim hominem dices grammaticum ESSE, ergo et hominem et animal grammaticum DICIS; similiter autem et in aliis.16 Commune AVTEM est omni substantiae in subiecto non esse.17 PRINCIPALIS NAMQVE substantia NEQVE de subiecto dicitur NEQVE in subiecto est; SECVNDARVM vero SVBSTANTIARVM CONSTAT QVIDEM ETIAM SIC QVIA NVLLA EST in subiecto.18 HOMO ENIM SECVNDVM SVBIECTVM quidem ALICVIVS HOMINIS EST, in subiecto AVTEM nullo est; NON enim in aliquo homine homo est.19 Similiter autem et animal de subiecto quidem dicitur ALICVIVS HOMINIS, non est autem animal in aliquo homine.20 Amplius AVTEM eorum quae IN SVBIECTO SVNT nomen quidem NIHIL PROHIBET ALIQVANDO PRAEDICARI DE SVBIECTO, rationem vero impossibile est.21 Secundarum vero substantiarum PRAEDICATVR ET RATIO DE SVBIECTO et nomen; rationem NAMQVE hominis de aliquo homine praedicabis ET ANIMALIS. ERGO non erit SVBSTANTIA HORVM quae in subiecto SVNT. Non est autem HOC SVBSTANTIAE PROPRIVM; sed ET differentia ILLVD est QVOD in subiecto non EST; bipes enim et gressibile de subiecto quidem DICITVR HOMINE, in subiecto AVTEM nullo est; non enim in homine est bipes neque gressibile.22 * Ratio quoque differentiae de EO DICETVR de QVOCVMQVE ipsa differentia praedicatur, VELVT si gressibile de homine DICITVR, et ratio gressibilis de homine PRAEDICATVR; est enim homo gressibile.23 Non nos vero conturbent substantiarum partes quae ita sunt in toto quasi in subiecto sint, ne forte cogamur non eas esse substantias CONFITERI; non enim sic QVAE IN SVBIECTO SVNT DICVNTVR QVAE TAMQVAM partes INSVNT IN ALIQVO. Inest autem substantiis et differentiis ab his omnia univoce praedicari.24 Omnia enim quae ab his sunt praedicamenta aut de individuis praedicantur aut de speciebus.25 A PRINCIPALI NAMQVE substantia nulla est praedicatio (de nullo enim subiecto dicitur), secundarum vero substantiarum species quidem de individuo praedicatur, genus autem et de specie et de individuo; similiter autem et differentiae et de speciebus et de individuis praedicantur.26 Rationem namque suscipiunt primae substantiae specierum et generum, et species generis (quaecumque enim de praedicato dicuntur, eadem et de subiecto dicentur); similiter autem et differentiarum rationem suscipiunt species et individua; univoca autem SVNT quorum et nomen commune ET RATIO EADEM EST. Quare omnia QVAE a substantiis et differentiis SVNT univoce DICVNTVR. Omnis autem substantia videtur hoc QVIDDAM significare.27 Et in primis quidem substantiis indubitabile et verum est quoniam hoc aliquid significat *.28 In secundis vero substantiis videtur quidem similiter appellationis figura hoc aliquid significare, quando quis dixerit hominem vel animal; non tamen verum est, sed MAGIS quale aliquid significat (neque enim unum est quod subiectum est quemadmodum prima substantia, sed de pluribus homo dicitur et animal); non autem simpliciter QVALE QVID significat, quemadmodum album; nihil enim aliud significat album quam qualitatem, genus autem et species circa substantiam qualitatem determinant (quale enim quandam substantiam significat).29 Plus autem in genere quam in specie determinatio fit; dicens autem animal plus complectitur hic quam hominem.30 Inest autem substantiis et nihil illis esse contrarium.31 Primae enim substantiae quid erit contrarium? Vt alicui homini: nihil enim est contrarium; at vero nec homini nec animali nihil est contrarium.32 Non est autem hoc substantiae proprium, sed etiam multorum aliorum, ut quantitati; bicubito enim nihil est contrarium, at vero nec decem nec alicui talium, nisi quis FORTE multa paucis dicat esse contraria, vel magnum parvo; determinatorum vero nullum nulli est contrarium.33 Videtur autem substantia non suscipere magis et minus; dico autem HOC non QVIA substantia non est a substantia magis ET MINVS (hoc AVTEM dictum est QVIA est); sed quoniam unaquaeque substantia hoc ipsum quod est non dicitur magis et minus; ut * est HAEC substantia homo, non EST magis et minus homo, NEQVE ipse * NEQVE ALTER ab altero.34 NON enim est alter altero magis homo, SICVT EST album * altero magis album et bonum alterum altero magis; SED et ipsum A SE magis et minus dicitur, ut corpus, CVM album sit, magis ALBVM ESSE DICITVR quam PRIVS, et CVM calidum SIT, * magis et minus CALIDVM dicitur; substantia vero non dicitur (NIHIL ENIM homo magis nunc homo quam prius DICITVR, NEQVE ALIORVM QVICQVAM quae substantia SVNT); QVAPROPTER non RECIPIET substantia magis et minus.35 Maxime VERO SVBSTANTIAE PROPRIVM videtur esse quod, cum idem et unum numero SIT, contrariorum susceptivum est.36 Et in aliis quidem NVLLIVS HABEBIT quisquam QVID PROFERAT QVAECVMQVE non sunt substantiae, quod CVM SIT unum numero susceptibile CONTRARIORVM EST; VELVT color, quod est unum et idem numero, non erit album et nigrum, NEQVE eadem actio et una numero erit PRAVA et STVDIOSA; similiter autem et in aliis QVAE non sunt SVBSTANTIAE. * Substantia vero, cum VNVM et IDEM SIT numero, CAPAX CONTRARIORVM est; ut quidam homo, CVM VNVS et idem NVMERO sit, aliquando QVIDEM NIGER aliquando AVTEM FIT ALBVS, et calidus et frigidus, et PRAVVS et STVDIOSVS. In aliis AVTEM nullis ALIQVID TALE videtur, nisi quis FORSITAN INSTET DICENS orationem et VISVM EIVSMODI esse; eadem enim oratio et IDEM VISVS VERVM et FALSVM esse videtur, VELVTI, si vera SIT ORATIO SEDERE QVENDAM, SVRGENTE EO FALSA ERIT; similiter autem et DE VISV; si quis enim vere PVTET sedere aliquem, SVRGENTE EO false VIDETVR EI, EVNDEM HABENTI de eo PLACITVM. SED ET si quis hoc SVSCIPIAT, SED TAMEN modo differt; NAM EA quae in substantiis SVNT ipsa MVTATA SVSCEPTIBILIA SVNT CONTRARIORVM (frigidum enim DE calido factum MVTATVM est - ALTERVM ENIM FACTVM EST - et nigrum ex albo et STVDIOSVM ex PRAVO, similiter autem et in aliis VNVMQVODQVE MVTATIONEM SVSCIPIENS EST SVSCEPTIBILE CONTRARIORVM); oratio AVTEM et PLACITVM ipsa quidem immobilia omnino * PERSEVERANT, CVM vero, RES MOVETVR CONTRARIVM circa EAM fit; oratio NAMQVE permanet eadem EO QVOD SEDEAT ALIQVIS, CVM vero RES MOTA SIT, ALIQVANDO quidem vera ALIQVANDO AVTEM falsa FIT; similiter autem et in PLACITO. Quapropter MODO SOLO proprium SVBSTANTIAE EST QVOD secundum SVAM MVTATIONEM CAPABILIS SIT contrariorum - si quis AVTEM etiam HAEC RECIPIAT, PLACITVM et orationem DICENS SVSCEPTIBILIA ESSE CONTRARIORVM; non est VERVM HOC; oratio NAMQVE et PLACITVM non IN EO quod IPSA ALIQVID RECIPIANT contrariorum susceptibilia ESSE dicuntur, sed EO quod circa ALTERVM ALIQVA PASSIO FACTA SIT. - NAM IN EO QVOD res est AVT non est, IN eo ETIAM oratio * vera AVT falsa dicitur, non IN eo quod ipsa CAPABILIS SIT CONTRARIORVM. Simpliciter AVTEM A NVLLO neque oratio movetur neque PLACITVM, QVAPROPTER non erunt SVSCEPTIBILIA contrariorum, CVM NVLLA in eis PASSIO FACTA SIT. VERVM SVBSTANTIA, IN EO quod ipsa CONTRARIA RECIPIAT, IN HOC SVSCEPTIBILIS DICITVR ESSE CONTRARIORVM. LANGVOREM enim et sanitatem suscipit, et CANDOREM et nigredinem; et unumquodque talium ipsa SVSCIPIENDO contrariorum esse susceptibilis DICITVR. Quare proprium erit substantiae QVOD, cum idem et unum numero SIT, SECVNDVM SVI MVTATIONEM CONTRARIORVM EST SVSCEPTIBILIS. * De substantia quidem haec dicta sint.
Boethius HOME
bnf11129.162
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [prologus] CATEGORIAE ARISTOTELIS. <<< >>> [§ 2]
monumenta.ch > Boethius > [§ 1]
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik