1 [15] DE HABERE. Habere secundum plures modos dicitur: aut enim ut habitum vel affectionem vel aliam aliquam qualitatem (dicimur enim scientiam habere et virtutem); aut ut quantitatem, ut quam quisque habet magnitudinem (dicitur enim bicubitam vel tricubitam habere magnitudinem); aut circa corpus vestitum aut tunicam; aut in parte (ut in manu anulum); aut partem (ut manum vel pedem); aut in vase (ut modius triticum vel dolium vinum; vinum enim dolium habere dicitur, et modius triticum; haec igitur habere dicuntur ut in vase); vel ut possessionem (habere enim domum vel agrum dicimur).2 Dicimur vero et habere uxorem et uxor virum; videtur autem alienissimus esse habendi modus qui nunc dictus est; nihil enim aliud habere uxorem significat quam cohabitare.3 Fortasse autem et alii habendi modi videbuntur; qui autem solent dici paene omnes sunt annumerati.