monumenta.ch > Boethius > [§ 9]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [§ 8] <<<     >>> [§ 10]

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [§ 9]

1 [14] DE MOTV. Motus vero sunt species sex: generatio, corruptio, crementum, diminutio, commutatio, secundum locum translatio.2 Alii quidem motus manifestum est quoniam a se invicem diversi sunt; neque enim est generatio corruptio, nec crementum diminutio nec secundum locum translatio; similiter autem et ceterae.3 In commutatione vero est aliqua dubitatio, ne forte necesse sit quod commutatur secundum aliquem reliquorum motuum commutari.4 Hoc autem non est verum; paene enim secundum omnes passiones vel multas commutari nobis contingit nullo aliorum motuum communicante; nam neque crescere necesse est quod secundum passionem movetur nec diminui, similiter autem et in aliis; quare diversus erit motus ab aliis commutationibus (nam si idem esset, oporteret omne quod commutator mox aut crescere aut minui aut aliquem aliorum motuum consequi; sed non est necesse).5 Similiter autem et quod crescit vel secundum quemlibet alterum motum mutatur; sed sunt quaedam quae crescunt et non commutantur, ut quadratum circumposito gnomone crevit quidem, sed commutatum non est; similiter autem et in aliis huiusmodi.6 Quare a se invicem motus isti diversi sunt.7 Simpliciter autem motus quieti contrarius est; singulis vero motibus, generationi quidem corruptio, diminutio vero cremento, secundum locum translationi secundum locum quies.8 Maxime autem videtur opponi in contrarium locum permutatio, ut de eo quod est deorsum ad id quod est sursum et de eo quod est sursum ad id quod est deorsum.9 Reliquo vero de his qui assignati sunt motui non est facile assignare quid sit contrarium, videtur autem neque esse aliquid ei contrarium, nisi quis opponat secundum qualitatem quietem secundum qualitatem translationi quae in contrarium, quemadmodum etiam in ea quae est secundum locum translatione secundum locum quietem vel in contrarium locum translationem (est enim commutatio translatio secundum qualitatem); quare opponitur ei secundum qualitatem quies vel in contrarium qualitatis translatio, ut album fieri quod est nigrum; commutatur enim, in contrarium qualitatis facta translatione.
Boethius HOME

bnf11129.139