monumenta.ch > Boethius > [§ 8]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [§ 7] <<<     >>> [§ 9]

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [§ 8]

1 [13] DE HIS QVAE SIMVL SVNT. Simul autem dicuntur simpliciter et proprie quorum generatio in eodem tempore est; neutrum enim neutro prius est aut posterius; simul autem secundum tempus ista dicuntur.2 Naturaliter autem simul sunt quaecumque convertuntur quidem secundum subsistendi consequentiam, si nullo modo alterum alteri subsistendi causa sit, ut duplum et medium; convertuntur enim ista (nam cum sit duplum est medium, et cum sit medium est duplum), neutrum vero neutri subsistendi causa est.3 Et ea quae ex eodem genere in contrarium dividuntur simul natura esse dicuntur.4 In contrarium vero dividi dicuntur secundum eandem divisionem, ut volatile, gressibile et aquatile; haec enim in contrarium dividuntur, cum ex eodem genere sint; animal enim dividitur in volatile, gressibile et aquatile, et nullum horum prius est vel posterius, sed simul haec videntur esse natura (dividitur autem et unumquodque eorum in species iterum secundum eandem divisionem, ut gressibile animal et volatile et aquatile).5 Erunt igitur et illa simul natura, quaecumque ex eodem ipso genere secundum eandem subdivisionem sunt, genera autem semper priora sunt; non enim convertuntur secundum substantiae consequentiam, ut aquatile quidem cum sit est animal, animal vero cum sit, non necesse est esse aquatile.6 Simul ergo natura esse dicuntur quaecumque convertuntur quidem secundum essentiae consequentiam, nullo autem modo alterum alteri subsistendi causa est, et ex eodem genere quae in contrarium sibi dividuntur; simpliciter autem simul sunt quorum generatio in eodem tempore est.
Boethius HOME

bnf11129.139