monumenta.ch > Boethius > [§ 7]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [§ 6] <<<     >>> [§ 8]

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [§ 7]

1 [12] DE PRIORE. Prius alterum altero dicitur quadrupliciter.2 Primo quidem et proprie secundum tempus, secundum quod scilicet antiquius alterum altero et senius dicimus (eo enim quod plus est temporis longaevius et antiquius dicitur).3 Secundo quod non convertitur secundum subsistendi consequentiam, ut unus duobus prius est (cum enim duo sint, consequitur mox unum esse, cum vero sit unum non est necesse duo esse; quare non convertitur ab uno consequentia alterius subsistentiae); prius autem videtur esse illud a quo non convertitur subsistentiae consequentia.4 Tertio vero secundum quendam ordinem prius dicitur, quemadmodum et in disciplinis et in orationibus; in demonstrativis enim disciplinis inest prius et posterius secundum ordinem (elementa enim priora sunt descriptionibus secundum ordinem, et in grammatica elementa priora sunt syllabis), et in orationibus similiter (exordium enim narratione prius est ordine).5 Amplius praeter haec omnia, quod melius et honorabilius est, prius natura esse videtur; solent autem plures honoratiores [magis] et quos ipsi maxime venerantur priores esse dicere; est autem hic modus paene alienissimus.6 Atque hi quidem qui dicuntur modi prioris isti sunt.7 Videtur autem praeter eos qui dicti sunt alter esse priori modus; eorum enim quae convertuntur secundum essentiae consequentiam, quod alterius quomodolibet causa est digne prius natura dicitur.8 Quoniam autem sunt quaedam talia, manifestum est; nam esse hominem convertitur secundum subsistentiae consequentiam ad verum de eo sermonem; nam si est homo, verus sermo est quo dicimus quoniam est homo, et convertitur (nam, si verus est sermo quo dicimus quoniam est homo, hominem esse necesse est); est autem verus sermo nullo modo causa subsistendi rem, res autem videtur quodammodo causa esse ut sermo verus sit; nam, quoniam est res vel non est, verus sermo vel falsus dicitur.9 Quare secundum quinque modos prius alterum altero dicitur.
Boethius HOME

bnf11129.139