monumenta.ch > Boethius > [§ 5]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [§ 4] <<<     >>> [§ 6]

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [§ 5]

1 [9] DE FACERE ET PATI. Suscipit autem et facere et pati contrarietatem et magis et minus; calefacere enim et frigidum facere contraria sunt, et calefieri et frigidum fieri, et delectari et contristari; quare suscipit contrarietatem facere et pati.2 Et magis autem et minus; est enim calefacere et magis et minus, et calefieri magis et minus, et contristari.3 Suscipiunt ergo et magis et minus facere et pati.4 Ac de his quidem haec dicta sunt; dictum est autem et de situ in relativis, quoniam denominative a positionibus dicitur.5 De reliquis vero, id est quando et ubi et habere, propterea quod manifesta sunt, nihil de his ultra dicitur quam quod in principio dictum est, quod habere significat calciatum esse vel armatum ubi vero in Lycio, vel alia quaecumque de his dicta sunt.6 [10] Igitur de his generibus quae proposuimus sufficienter dictum est.
Boethius HOME

bnf11129.139