monumenta.ch > Boethius > [§ 4]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [§ 3] <<< >>> [§ 5]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [§ 4]
1 [8] DE QVALI ET QVALITATE. Qualitatem vero dico secundum quam quales quidam dicimur.2 Est autem qualitas eorum quae multipliciter dicuntur.3 Et una quidem species qualitatis habitus affectio que dicantur.4 Differt autem habitus affectione quod permanentior et diuturnior est; tales vero sunt scientiae vel virtutes; scientia enim videtur esse permanentium et eorum quae difficile moveantur, si quis vel mediocriter scientiam sumat, nisi forte grandis permutatio facta sit vel ab aegritudine vel ab aliquo huiusmodi; similiter autem et virtus, et iustitia vel castitas et singula talium non videntur facile posse moveri neque facile permutari.5 Affectiones vero dicuntur quae sunt facile mobiles et cito permutabiles, ut calor et infrictio et aegritudo et sanitas et alia huiusmodi; affectus est enim quodammodo circa eas homo, cito autem permutatur ut ex calido frigidus fiat et ex sanitate in aegritudinem; similiter autem et in aliis, nisi forte in his quoque contingit per temporis longitudinem in naturam cuiusque translata et insanabilis vel difficile mobilis, quam iam quilibet habitudinem vocet.6 Manifestum est autem quoniam haec volunt habitus nominari, quae sunt diuturniora et difficile mobilia; namque in disciplinis non multum retinentes sed facile mobiles dicunt habitum non habere, quamvis sint ad disciplinam peius melius ve dispositi.7 Quare differt habitus affectione, quod hoc quidem facile mobile est, illud vero diuturnius et difficile mobile.8 Sunt autem habitus etiam affectiones, affectiones vero non necessario habitus; qui enim retinent habitum et quodammodo affecti sunt ad ea vel peius vel melius; qui autem affecti sunt, non omnino retinent habitum.9 Aliud vero genus qualitatis est secundum quod pugillatores vel cursores vel salubres vel insalubres dicimus, et simpliciter quaecumque secundum potentiam naturalem vel impotentiam dicuntur.10 Non enim quoniam sunt affecti aliquo modo, unumquodque huiusmodi dicitur, sed quod habeant potentiam naturalem vel facere quid facile vel nihil pati; ut pugillatores vel cursores dicuntur non quod sint affecti, sed quod habeant potentiam hoc facile faciendi, salubres autem dicuntur eo quod habeant potentiam naturalem ut nihil a quibuslibet accidentibus patiantur, insalubres vero quod habeant impotentiam nihil patiendi.11 Similiter autem et durum et molle sese habent; durum enim dicitur quod habeat potentiam non citius secari, molle vero quod eiusdem ipsius habeat impotentiam.12 Tertium vero genus qualitatis est passibiles qualitates et passiones.13 Sunt autem huiusmodi ut dulcedo vel amaritudo et omnia his cognata, amplius calor et frigus et albedo et nigredo.14 Et quoniam hae qualitates sunt, manifestum est; quaecumque enim ista susceperint qualia dicuntur secundum ea; ut mel, quoniam dulcedinem suscepit; dicitur dulce, et corpus album quod albedinem susceperit; similiter autem sese habet etiam in ceteris.15 Passibiles vero qualitates dicuntur non ea quae illas susceperint qualitates aliquid patiantur; neque enim mel, quoniam aliquid passum sit; idcirco dicitur dulce, nec aliud aliquid huiusmodi; similiter autem his et calor et frigus passibiles dicuntur non quo ea quae eas suscipiunt qualitates aliquid patiantur, sed quoniam singulum eorum quae dicta sunt secundum sensus qualitatum passionis perfectiva sunt, passibiles qualitates dicuntur; dulcedo enim passionem quandam secundum gustum efficit, et calor secundum tactum; similiter autem et alia.16 Albedo autem et nigredo et alii colores non similiter his quae dicta sunt passibiles qualitates dicuntur, sed hoc quod hae ipsae ab aliquibus passionibus innascuntur.17 Quoniam ergo fiunt propter aliquam passionem multae colorum mutationes, manifestum est; erubescens enim aliquis rubicundus factus est et timens pallidus et unumquodque talium; quare vel si quis naturaliter aliquid talium passionum passus est, similem colorem eum habere oportet; quae enim affectio nunc ad verecundiam circa corpus facta est, et secundum naturalem constitutionem eadem affectio fit, quare naturaliter color similis fit.18 Quaecumque igitur talium casuum ab aliquibus passionibus difficile mobilibus et permanentibus principium ceperunt, qualitates dicuntur; sive enim [vel] secundum naturalem substantiam pallor aut nigredo facta est, qualitas dicitur (quales enim secundum eas dicimur), sive propter aegritudinem longam vel propter aestum contingit vel nigredo vel pallor, et non facile praeterit et in vita permanet, qualitates et ipsae dicuntur (similiter enim quales secundum eas dicimur).19 Quaecumque vero ex his quae facile solvuntur et cito transeunt fiunt, passiones dicuntur; non enim dicimur secundum eas quales; neque enim qui propter verecundiam rubicundus factus est rubicundus dicitur, nec cui pallor propter timorem venit pallidus, sed magis quod aliquid passus sit; quare passiones huiusmodi dicuntur, qualitates vero minime.20 Similiter autem his et secundum animam passibiles qualitates et passiones dicuntur.21 Quaecumque enim mox in nascendo ab aliquibus passionibus fiunt, qualitates dicuntur, ut dementia vel ira vel alia huiusmodi; quales enim secundum eas dicimur, id est iracundi et dementes.22 Similiter autem et quaecumque alienationes non naturaliter sed ab aliquibus aliis casibus factae sunt difficile praetereuntes et omnino immobiles, etiam huiusmodi qualitates sunt; quales enim secundum eas dicimur.23 Quaecumque enim ex his quae citius praetereunt fiunt, passiones dicuntur, ut si quis contristatus iracundior est; non enim dicuntur iracundus qui in huiusmodi passione iracundior est, sed magis aliquid passus; quare passiones quidem huiusmodi dicuntur, qualitates vero minime.24 Quartum vero genus qualitatis est forma et circa aliquid constans figura; ad haec quoque rectitudo vel curvitas, et si quid his simile est; secundum enim unumquodque eorum quale quid dicitur; quod enim est triangulum vel quadratum quale quid dicitur, et quod est rectum vel curvum.25 Et secundum figuram vero unumquodque quale dicitur.26 Rarum vero et spissum vel asperum vel lene putabitur quidem qualitatem significare, videntur autem aliena esse huiusmodi a qualitatis divisione; quandam enim quodammodo positionem videtur partium utrumque monstrare; spissum quidem eo quod partes sibi ipsae propinquae sint, rarum vero quod distent a se invicem; et lene quidem quod in rectum sibi partes iaceant, asperum vero cum haec quidem pars superet, illa vero sit inferior.27 Et fortasse alii quoque appareant qualitatis modi, sed qui maxime dicuntur hi sunt.28 Qualitates ergo sunt haec quae dicta sunt, qualia vero quae secundum haec denominative dicuntur, vel quomodolibet ab his.29 In pluribus quidem et paene in omnibus denominative dicuntur, ut ab albedine albus et a grammatica grammaticus et a iustitia iustus, similiter autem et in ceteris.30 In aliquibus vero propterea quod qualitatibus nomina non sunt posita impossibile est ab his denominative dici, ut cursor vel pugillator, si secundum potentiam naturalem dicitur, a nulla qualitate denominative dicitur; neque enim positum est nomen illis potestatibus secundum quas isti quales dicuntur, quemadmodum etiam in disciplinis secundum quas vel pugillatores vel palaestrici secundum affectionem dicuntur (pugillatoria enim disciplina dicitur et palaestrica, quales vero ab his denominative quid ad eas sunt affecti dicuntur).31 Aliquando autem et posito nomine denominative non dicitur id quod secundum ipsam quale quid dicitur, ut a virtute probus dicitur; hoc enim quod habet virtutem probus dicitur, sed non denominative a virtute; non est autem hoc in multis.32 Qualia ergo dicuntur quaecumque ex his quae dictae sunt qualitatibus denominative dicuntur vel quolibet alio ab ipsis modo.33 Inest autem et contrarietas secundum qualitatem, ut iustitia iniustitiae contrarium est et albedo nigredini et alia similiter; et secundum eas qualia quae dicuntur, ut iustum iniusto et album nigro.34 Non autem hoc in omnibus est; rubeo enim et pallido et huiusmodi coloribus nihil est contrarium cum qualitates sint.35 Amplius, si ex contrariis unum fuerit quale, et reliquum erit quale.36 Hoc autem manifestum est omnia alia praedicamenta proferenti, ut si est iustitia iniustitiae contrarium, qualitas est autem iustitia, nihilo minus qualitas erit iniustitia; nullum enim aliud praedicamentum convenit iniustitiae, nec quantitas nec relatio nec ubi nec omnino aliquid huiusmodi, nisi sola qualitas; similiter autem et in aliis secundum qualitatem contrariis.37 Suscipit autem qualitas magis et minus; album et enim magis et minus alterum altero dicitur, et iustum alterum altero magis.38 Et idem ipsum sumit intentionem (album enim cum sit, contingit illud fieri albius); hoc autem in omnibus non est, sed in pluribus; dubitabit enim quis an iustitia magis esse iustitia dicatur; similiter autem et in aliis affectionibus.39 Quidam vero in hoc dubitant; dicunt enim iustitiam iustitia non nimis magis vel minus dici, nec sanitatem sanitate; minus autem habere alterum altero sanitatem dicunt, et iustitiam minus alterum altero habere, similiter et grammaticam et alias disciplinas.40 Sed secundum eas qualia quae dicuntur indubitate suscipiunt magis et minus; magis enim grammaticus alter altero dicitur et iustior et sanior, et in aliis similiter.41 Triangulum vero et quadratum non videtur magis suscipere, nec aliquid aliarum formarum; quaecumque enim definitionem trianguli suscipiunt et circuli, omnia similiter triangula vel circuli sunt, de his autem quae non suscipiunt nihil magis alterum altero dicitur; nihil enim quadratum magis quam parte altera longior forma circulus est; nullum enim ipsorum suscipit circuli rationem.42 Simpliciter autem, si utraque non suscipiunt propositi rationem, non dicitur alterum altero magis.43 Non igitur omnia qualia suscipiunt magis et minus.44 Ex his ergo quae dicta sunt nihil est proprium qualitatis, simile autem et dissimile secundum solas dicuntur qualitates; simile enim alterum alteri non est secundum aliud nisi secundum hoc quod quale est.45 Quare proprium erit qualitatis secundum eam simile et dissimile dici.46 At vero non decet conturbari ne quis nos dicat de qualitate propositionem facientes multa de relativis interposuisse; habitudines enim et affectiones eorum quae sunt ad aliquid esse diximus.47 Paene enim ea quae sunt in omnibus his generibus ad aliquid dicuntur, eorum vero quae sunt singulatim nihil; scientia enim, quae genus est, hoc ipsum quod est alterius dicitur (alicuius enim scientia dicitur), singulorum vero nihil hoc ipsum quod est alterius dicitur, ut grammatica non dicitur alicuius grammatica nec musica alicuius musica, sed si forte secundum genus proprium et istae dicuntur alicuius; ut grammatica alicuius dicitur scientia, non alicuius grammatica, et musica alicuius scientia, non alicuius musica; quare singula non sunt relativa.48 Dicimur autem quales secundum singula; haec enim et habemus (scientes enim dicimur quod habemus singulas scientias); quare haec erunt etiam qualitates, quae singulatim sunt, secundum quas et quales dicimur; haec autem non sunt eorum quae sunt ad aliquid.49 Amplius si contingat idem et quale esse et relativum, nihil est inconveniens in utrisque hoc generibus annumerare.
Boethius HOME
bnf11129.139
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [§ 3] <<< >>> [§ 5]
monumenta.ch > Boethius > [§ 4]