monumenta.ch > Boethius > [§ 1]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [prologus] LIBER ARISTOTELIS DE DECEM PRAEDICAMENTIS <<<     >>> [§ 2]

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [§ 1]

1 [5] DE SVBSTANTIA. Substantia autem est, quae proprie et principaliter et maxime dicitur, quae neque de subiecto praedicatur neque in subiecto est, ut aliqui homo vel aliqui equus.2 Secundae autem substantiae dicuntur, in quibus speciebus illae quae principaliter substantiae dicuntur insunt, hae et harum specierum genera; ut aliquis homo in specie quidem est in homine, genus vero speciei animal est; secundae ergo substantiae dicuntur, ut est homo atque animal.3 Manifestum est autem ex his quae dicta sunt quoniam eorum quae de subiecto dicuntur necesse est et nomen et rationem de subiecto praedicari, ut homo de subiecto dicitur aliquo homine, et praedicatur nomen; namque hominem de aliquo homine praedicabis.4 Ratio quoque hominis de aliquo homine praedicabitur; quidam enim homo et homo est.5 Quare et nomen et ratio praedicabitur de subiecto.6 Eorum vero quae sunt in subiecto, in pluribus quidem neque nomen de subiecto neque ratio praedicatur, in quibusdam vero nomen quidem nihil prohibet praedicari, rationem vero impossibile est; ut album, cum in subiecto sit corpore, praedicatur de subiecto (dicitur enim corpus album), ratio vero albi nunquam de corpore praedicabitur.7 Cetera vero omnia aut de subiectis dicuntur primis substantiis aut in eisdem subiectis sunt.8 Hoc autem manifestum est ex his quae singulatim proferuntur; ut animal de homine praedicatur, quare et de aliquo homine praedicabitur; nam de si nullo aliquorum hominum diceretur, nec de ipso homine praedicaretur omnino.9 Rursus color in corpore est; ergo et in aliquo corpore; nam si in nullo esset corporum singulorum, nec in corpore esset omnino.10 Quocirca cetera omnia aut de subiectis primis substantiis dicuntur aut in subiectis ipsis sunt.11 Si ergo primae substantiae non sunt, impossibile est aliquid esse ceterorum.12 Omnia enim alia aut de ipsis subiectis dicuntur aut in subiectis ipsis sunt; quare, si primae substantiae non sunt, impossibile est aliquid esse ceterorum.13 Secundarum vero substantiarum magis est species substantia quam genus; propinquior enim est primae substantiae.14 Si enim quis primam substantiam quid sit assignet, evidentius et convenientius assignabit speciem proferens quam genus, ut de aliquo homine evidentius assignabit hominem proferens quam animal; illud enim magis est proprium alicuius hominis, hoc vero communius.15 Et aliquam arborem assignans, evidentius assignabit arborem nominans quam plantam.16 Amplius primae substantiae, propterea quod aliis omnibus subiacent et omnia cetera vel de ipsis praedicantur vel in ipsis sunt, idcirco maxime substantiae dicuntur.17 Quemadmodum autem primae substantiae ad omnia cetera se habent, ita sese species habet ad genus; subiacet enim species generi; etenim genera de speciebus praedicantur, species vero de generibus non convertuntur.18 Quocirca etiam ex his species genere magis est substantia.19 Ipsarum vero specierum quae genera non sunt, nihilo plus alia ab alia substantia est; nihil enim convenientius proferetur si quis de aliquo homine hominem reddat quam si de aliquo equo proferat equum.20 Similiter autem et in primis substantiis nihilo plus alia ab alia substantia est; nihil enim magis aliquis homo quam aliquis bos substantia est.21 Recte autem post primas substantias solae omnium ceterorum species et genera dicuntur secundae esse substantiae; eorum enim quae praedicantur primas substantias solae significant.22 Aliquem enim hominem si quis assignet quid sit, si speciem quam genus protulerit, convenienter proferet, et manifestum faciet hominem quam animal proferens; ceterorum vero quicquid protulerit, aliena erit illa prolatio, ut album vel currit vel quodlibet huiusmodi si reddat.23 Quare recte hae solae praeter cetera substantiae dicuntur.24 Amplius primae substantiae, propterea quod aliis omnibus subiacent, idcirco propriae substantiae dicuntur; Quemadmodum autem primae substantiae ad omnia cetera sese habent, ita primarum substantiarum genera et species ad omnia reliqua sese habent; de istis enim omnibus cetera praedicantur: aliquem enim hominem dices grammaticum, ergo et hominem et animal grammaticum praedicabis; similiter autem et in aliis.25 Commune est autem omni substantiae in subiecto non esse.26 Prima enim substantia nec de subiecto dicitur nec in subiecto est; secundae vero substantiae sic quoque manifestum est quoniam non sunt in subiecto.27 Etenim homo de subiecto quidem aliquo homine dicitur, in subiecto vero nullo est; neque enim in aliquo homine homo est.28 Similiter autem et animal de subiecto quidem dicitur de aliquo homine, non est autem animal in aliquo homine.29 Amplius eorum quae sunt in subiecto nomen quidem de subiecto aliquotiens nihil prohibet praedicari, rationem vero impossibile est.30 Secundarum vero substantiarum de subiectis ratio praedicatur et nomen; rationem enim hominis et animalis de aliquo homine praedicabis.31 Quare non erit eorum substantia quae sunt in subiecto.32 Non est autem proprium substantiae hoc; sed differentia eorum est quae in subiecto non sunt; bipes enim et gressibile de subiecto quidem de homine praedicatur, in subiecto vero nullo est; non enim in homine est bipes neque gressibile.33 Et ratio quoque differentiae de illo dicitur de quo ipsa differentiae praedicatur, ut si gressibile de homine dicatur, et ratio gressibilis de homine praedicabitur; est enim homo gressibile.34 Non nos vero conturbent substantiarum partes quae ita sunt in toto quasi in subiecto sint, ne forte cogamur dicere non eas esse substantias; non enim sic dicebantur esse ea quae sunt in subiecto ut quasi partes essent.35 Inest autem substantiis et differentiis ab his omnia univoce praedicari.36 Omnia enim quae ab his praedicamenta sunt aut de individuis praedicantur aut de speciebus.37 Et a prima quidem substantia nulla est praedicatio (de nullo enim subiecto dicitur), secundarum vero substantiarum species quidem de individuo praedicatur, genus autem et de specie et de individuo; similiter autem et differentiae et de speciebus et de individuis praedicantur.38 Rationem quoque suspiciunt primae substantiae specierum et generum, et species generis (quaecumque enim de praedicato dicuntur, eadem et de subiecto dicentur); similiter autem et differentiarum rationem suscipiunt species et individua; univoca autem erant quorum et nomen commune est et ratio.39 Quare omnia a substantiis et differentiis univoce praedicantur.40 Omnis autem substantia videtur hoc aliquid significare.41 Et in primis quidem substantiis indubitabile et verum est quoniam hoc aliquid significat; individuum enim et unum numero est quod significatur.42 In secundis vero substantiis videtur quidem similiter ad appellationis figuram hoc aliquid significare, quando quid dixerit hominem vel animal; non tamen verum est, sed quale aliquid significat (neque enim unum est quod subiectum est quemadmodum prima substantia, sed de pluribus homo dicitur et animal); non autem simpliciter qualitatem significat, quemadmodum album (nihil enim aliud significat album quam qualitatem), genus autem et species circa substantiam qualitatem determinant (qualem enim quandam substantiam significant).43 Plus autem genere quam specie determinatio fit: dicens enim animal plus complectitur quam hominem.44 Inest autem substantiis et nihil illis esse contrarium.45 Primae enim substantiae quid erit contrarium? Vt alicui homini; nihil enim est contrarium; at vero nec homini nec animali nihil est contrarium.46 Non est autem hoc substantiae proprium, sed etiam multorum aliorum, ut quantitatis; bicubito enim nihil est contrarium, at vero nec decem nec alicui talium, nisi quis multa paucis dicat esse contraria vel magnum parvo; determinatorum vero nullum nulli est contrarium.47 Videtur autem substantia non suscipere magis et minus; dico autem non quoniam substantia non est a substantia magis substantia (hoc enim dictum est quoniam est), sed quoniam unaquaeque substantia hoc ipsum quod est non dicitur magis et minus; ut, si est ipsa substantia homo, non erit magis et minus homo, nec ipse a se ipso nec ab altero.48 Neque enim est alter altero magis homo, quemadmodum album est alterum altero magis album, et bonum alterum altero magis bonum; et ipsum se ipso magis et minus dicitur, ut corpus, album cum sit, magis dicitur nunc quam primo, et calidum magis et minus dicitur; substantia vero non dicitur (neque homo magis dicitur nunc homo quam antea dicitur, nec ceterorum aliquid quae sunt substantia); quare non suscipiet substantia magis et minus.49 Maxime autem proprium substantiae videtur esse quod, cum sit idem et unum numero, contrariorum susceptibile est.50 Et in aliis quidem nullis hoc quisquam habeat proferre quae non sunt substantiae, quod unum numero contrariorum erit susceptibile; ut color, quod est unum et idem numero, non erit album et nigrum, nec eadem actio et una numero erit mala et bona; similiter autem et in aliis quaecumque substantiae non sunt.51 Ipsa vero substantia, cum sit una et eadem numero, contrariorum susceptibilis est; ut quidam homo, unus et idem cum sit, aliquando albus aliquando niger fit, et calidus et frigidus, et improbus et probus.52 In aliis vero nullis tale aliquid videtur, nisi quis opponat orationem et opinionem dicens huiusmodi esse; eadem enim oratio et vera et falsa esse videtur, ut, si vera oratio est aliquem sedere, cum ipse surrexerit ipsa erit falsa; similiter autem et in opinione; si quis enim vere opinabitur sedere aliquem, cum ipse surrexerit false opinabitur, eandem de eo retinens opinionem.53 Quod si quis etiam hoc recipiat, at modo ipso differt; eadem enim quae sunt in substantiis ipsa permutata contrariorum sunt susceptibilia (frigidum enim ex calido factum permutatum est, et nigrum ex albo et probum ex improbo, similiter autem et in aliis singula ipsa permutationem suscipientia contrariorum susceptibilia sunt), oratio vero et opinio ipsa quidem immobilia omnino semper que permanent, re vero mota contrarietas circa ea fit; oratio enim permanet eadem sedere aliquem, re vero mota aliquotiens quidem vera fit aliquotiens falsa; similiter autem et in opinione.54 Quapropter hoc modo proprium erit substantiae ut secundum propriam permutationem susceptibilis contrariorum sit - si quis etiam hoc suscipiat, opinionem et orationem contrariorum esse susceptibiles; non est autem hoc verum; etenim oratio et opinio non quod ea suscipiant aliquid contrariorum esse susceptibilia dicuntur, sed quod circa alteram quandam passionem sint.55 - Eo enim quo res est vel non est, eo oratio vel vera vel falsa dicitur, non eo quod ipsa susceptibilis est contrarii.56 Simpliciter enim nihil neque oratio movetur neque opinio, quare non erunt susceptivae contrariorum nullo in eis facto.57 Substantia vero, quod ipsa suscipiat contraria, eo dicitur contrariorum susceptibilis.58 Aegritudinem enim et sanitatem suscipit, et albedinem et nigredinem; et unumquodque talium ipsa suscipiens contrariorum esse dicitur susceptibilis.59 Quare proprium erit substantiae, cum sit idem et unum numero, susceptibilem contrariorum esse.60 Et de substantia quidem haec dicta sint.
Boethius HOME

bnf11129.173

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [prologus] LIBER ARISTOTELIS DE DECEM PRAEDICAMENTIS <<<     >>> [§ 2]
monumenta.ch > Boethius > [§ 1]