monumenta.ch > Boethius > De controversiis rubrica.
Boethius, Ars geometriae et arithmeticae, Rubrica. <<<     >>> Nomina agrimensorum rubrica.

Boethius, Ars geometriae et arithmeticae, De controversiis rubrica.

1 Controversiarum materiae sunt duae, finis et locus, harum altera continetur quidquid ex agro disconvenit.2 Sed quoniam his quoque partibus signatae controversiae diversas habent conditiones, ut potui ego comprehendere, propriae sunt nominandae.3 Genera sunt controversiarum 14: De positione terminorum.4 De regione.5 De fine.6 De loco.7 De domo proprietas.8 De possessione.9 De alluvione.10 De iure territorii.11 De subsiccivis agris.12 De locis publicis.13 De locis relictis et extraclusis.14 De locis sacris ac religiosis.15 De aquae pluviae accessu, et de itineribus.16 Controversia est inter duos pluresque vicinos.17 Inter duos, an in rigore sit caeterorum sine rationis, inter plures trifinium facit, aliquibus locis et quadrifinium, secundum proximas possessiones, dum hoc nesciunt, non eis convenit, et diversas controversias ipsi possessores inter se faciunt.18 Alii de loco, alii vero de fine lineae litigant, alii de fundis attendunt.19 Sed avido modo quaerendum est prius origo causae.20 Natura per haereditates opinionis huius generis controversiae fiunt, quare iure ordinario litigatur.21 Prius tamen in iudicio super possessionem quaestio finiatur, et tunc agrimensor ad loca ire praecipiatur, ut patefacta veritate huiusmodi litigium terminetur.22 Genera controversiarum ex flumine haec sunt, non quod occupatis agris agitur, sed quod vis aquae abstulerit repetitionem non habebit, quae res necessitate ripae muniendae sunt, sine alterius damno quisquis ille faciat qui ripam suam muniet.23 Quod si fluminis torrens aliquando tam violentus decurrerit, ut alveum mutet suum, multorum agros trans ripam occupat, saepe etiam insulas efficiet.24 Sed Cassius Longinus prudentissimus iuris auctor et iudex hoc statuit, ut quidquid aqua lambendo abstulerit possessor admittat, quoniam scilicet ripam suam sine alterius damno tueri debet.25 Si vero maior vis decurrerit et in fines alterius alveum mutat suum, et fiat insula in quo concurrerit, unusquisque modum fluminis maioris agnoscere debet, et eam insulam ipse sibi vindicabit, cuius terram tempestative praeoccupavit, quoniam non possessoris negligentia, sed tempestatis violentia apparet arreptum.26 Ager subsiccivus secundum suas determinationes ascriptus est, in finibus suis tabulario Caesaris inferimus, et quod beneficio concessa aut assignata coloniae fuerint, sive in proximo, sive inter alias civitates, libros beneficiorum ascribimus, et quidquid aliud ad instrumentum mensorum pertinebit ad solum coloniae, sed ad tabularium Caesaris manu conditoris subscriptum habere debebit. 27 Ager est similis subsiccivus condictionis extraclusus et non assignatus, qui, si rei publicae, populo Romano, aut ipsius coloniae cuius fine circumdatur, aut ad populum Romanum pertinet, datus non est, in eius qui assignare potuerit remanet potestate.28 Signa limitum finalium in diversas regiones, sive vocabula, vicos, vel possessiones haec sunt inter utrosque possessores testimonia agralia dividenda.29 In montibus loca arida et confragosa petras signatas invenimus.30 Summa montium terminos agusteos, id est rotundos, in effigiem columnae aliquos littera signatos, archas finales in partibus grumos, id est congeriem petrarum, arbores antemissas intactas a ferro, congeriem maceriae, id est ubi saxa collecta ab utrisque partibus limitem faciunt, item petras sacrificales aras, in quibus locis arbores intactae stare videntur, in quo loco veteres errantes sacrificium faciebant.31 Alio loco viae militares finem faciunt, qui termino muniuntur.32 Alia vero dextera montium, id est pro latere montis ripae currentes finem faciunt.33 Aliquando sepulcra finem faciunt, ideo sepulcra sequenda sunt quae extremis finibus concurrentibus plures concursus agrorum exspectant.34 Omnia enim monumenta dominos testantur.35 Sunt termini cursorii in effigiem tituli constituti, certa loca rivi, finales cunabulae vel novercae, quod regulis construitur, scorpiones ubi fines duo cuneati se iungunt.36 Si forte in campestria loca ubi agri in planitie sunt constituti in iugeribus assignata inveniuntur.37 Item inter voratos rupis arboribus ante missis intactis, ut supra dixi sacrificales, tumor terrae in effigiem limitis constitutos, petras molares foveas, vel metas, lacus et legonatus, et fabritiis constructos calaviones.38 Aliquotiens enim petras quadratas et scriptas, quae indicant cuius agri quis dominus, quot spatium tueantur.39 Non enim omnis titulus inscriptionibus est inductus, quoniam aliquibus locis non sunt lapides scripti, sed in effigiem terminorum positi sunt, quos cursorios vocamus.40 Nam et ipsi montes omnino loca determinant, termini vero non unam mensuram inter se continent, iubente Augusto Caesare Balbo mensore, qui omnium provinciarum mensuras distinxit ac declaravit, perque testimonia suprascripta fines locorum terminentur.41 Sunt enim termini quibus fides non est adhibenda, isti dicuntur itinerarii.42 Omnes enim limites itineri publico servire debebunt, qui dextra ac sinistra fines privatos dividunt, et in medio iter publicum, hi tales non sunt omnibus locis, utique sub omnes terminos signum inveniri oportet; quod ergo inventum pro loco termini observetur et custodiri debeat, ut ab uno ad unum dirigatur, et si nocte sive a nota ad notam.43 Sic enim sunt certae legis consuetudines et observationes, semper signum in omnibus terminis positum est, aut aliquos cineres, aut carbones, aut testa, aut ossa, aut vitrum, aut massa ferri, aut aes, aut calcem, aut gypsum, aut vas fictile invenimus, quod etiam quibusdam saxorum fragminibus conculcabant atque diligenti cura confirmabant, ut firmius staret.44 Tales ergo, signum inter dominos, inter quos fines terminabantur, faciebant.45 Termini vero non sunt omnibus locis, sed infinita sunt multa alia testimonia, lege feliciter et intelligere curabis; qui intelliget quod videt, agrorum intentionem et certamen tollere potest, prudentiam tamen hi mensores habere debent, qui iudicaturi sunt, et quos advocant, ut praestatores.46 In iudicando autem mensorem bonum virum et iustum agere, ut nulla ambitione aut sordibus moveatur, servare opinionem metris et moribus debet.47 Omni enim artifici veritas custodienda est, exclusi sunt illi qui falsa pro veris opponunt.48 Quidam per imprudentiam, quidam per imperitiam peccant.49 Mutans ergo in professione quae generaliter pro veris adiiciuntur, per controversiam argumentaliter et coniecturaliter etiam superflue metiri artifices coguntur, sed tutum hoc iudicandi hominem artificem oportebit.
Boethius HOME

bnf13020.63 csg830.286 sbe358.4

Boethius, Ars geometriae et arithmeticae, Rubrica. <<<     >>> Nomina agrimensorum rubrica.
monumenta.ch > Boethius > De controversiis rubrica.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik