monumenta.ch > Boethius > Rubrica.
Boethius, Ars geometriae et arithmeticae, De utilitate geometriae rubrica. <<<     >>> De controversiis rubrica.

Boethius, Ars geometriae et arithmeticae, Rubrica.

1 Divus Iulius Caesar, vir acerrimus et multarum gentium dominator, frequentia belli militem exercuit, ampliorum bellorum operibus augendae rei causa illustrium virorum urbes ingressus est, gentium populos rogantes recepit, tyrannos gladio interemit, et postquam hostilem terram obtinuit, deletis hostium civitatibus, denuo novas urbes constituit, dato iterum coloniae nomine cives ampliavit.2 Milites colonos fecit, alios in Italia, alios in provinciis quibusdam.3 Haec quae divus Augustus assignatus urbes provinciarum exercitui iussit propter subitas bellorum acies, non solum eas civitates demum cingere muris, verum etiam loca aspera et confragosa satis alligari, ut ille maxime propugnaculo est, et ista loci natura, et ab agrorum nova dedicatione culturae colonias appellavit, quae coloniae his victoribus, qui temporis causa arma coepere, assignatae sunt.4 Ergo ne quid nos praeterisse videamur, sed magis eorum exempla sequamur, saepe erit ad formam respiciendum; et quia montium altitudines praeesse oratio monstrabat, per ascensum praecelsi cacuminis aciem laboriose signa ex lapidibus constructa reliquimus, et est munita discretaque locorum quantitas quae permanet separatim per aquarum divergia in utraque parte valde nota partitio, alia loca riparum cursus servatur, proinde etiam si hostis nos infestare voluisset, eos ex proxima ripa poteramus expugnando rumpere.5 Nam circa regionem maritimam limites rectos censuimus ex lapidibus compactis, totam limitum recturam cursum demonstrabimus, quia coloniae omnes quae ad mare ponuntur littore maris terminantur.6 Agros convallium iure ordinario disposuimus, quos intercisivos nominavimus.7 In planitie vero limites recte cultellavimus.8 Plerumque sunt agri quam multi assignati, quorum mensura limitum licet diversa sit; tamen etiam distant a se alius ab alio in pedes 100, in pedes 150, in pedes 240, in pedes 300, in pedes 361, in pedes 420, in pedes 480, in pedes 600, in pedes 700, in pedes 840, in pedes 962, in pedes 1020, in pedes 10200, in pedes 1340, in pedes 10600, in pedes 10700, in pedes 10800, in pedes 2200, in conspectu tamen longo quo signis limitem agimus.9 Si fuerit terminus crassus angustalis et ab alia parte longa crassus geminatus, hi duo limites maximi decimanus et cardo nominati sunt.10 Per multa millia pedum concurrunt, et nisi in alpes finiant dividunt agros dextra laevaque rectarum linearum inter se continentium.11 Omnem mensuram huius culturae mediam longiorem sive latiorem facere debes, quod latitudine longius fuerit, scamnum est, quod vero in longitudinem longius fuerit striga.12 Sunt fundi bene meritorum et pro aestimatione ubertatis angustiores assignati sunt.13 Loca macra et arida ampliori termino conclusa sunt.14 Sunt loca subsicciva quae ad ius ordinarium non pertinent, sed si convenerit inter possessores, possideant; si non convenerit, remanet potestati.15 Alia loca perfectiora ad ius publicum pertineant; totidem si possessoribus convenit, possident.16 Sunt autem loca publica haec quae scribuntur silva et pascua publica augustinorum, quae illo modo alienari nequeunt, et possident tutelam aut templorum publicorum, aut balnearum, quae loca colliva appellant.17 Ager extraclusus est, qui intra finitimam lineam et centurias interiacet; ideo extraclusus, quia ultra finitimos limites clauditur.
Boethius HOME

bnf13020.63 csg830.284 sbe358.2

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik