monumenta.ch > Boethius > De utilitate geometriae rubrica.
Boethius, Ars geometriae et arithmeticae, Ars geometriae et arithmeticae <<<     >>> Rubrica.

Boethius, Ars geometriae et arithmeticae, De utilitate geometriae rubrica.

1 Utilitas geometriae triplex est, ad facultatem, ad sanitatem, ad animam.2 Ad facultatem, ut mechanici et architecti.3 Ad sanitatem, ut medici.4 Ad animam, ut philosophi.5 Quam artem si arcte et diligenti cura atque moderata mente perquirimus, hoc quod praedictis divisionibus manifestum est, sensus nostros magna claritate dilucidat, et illud supra, quale est coelum animo subire, totamque illam machinam supernam indagabili ratione aliter discutere, et inspectiva mentis sublimitate, ex aliqua parte colligere et agnoscere mundi factorem qui tanta et talia arcana velavit.6 Nam mundus ipse sphaerica fertur rotunditate collectus, ut diversas rerum formas ambitus sui circuitione concluderet, unde librum Seneca consentanea philosophis disputatione formavit, cui titulus est de Forma mundi.7 Nam in geometria utique partem fatemur esse utilem teneri, et actibus agitari, in omnibus prodesse eam existimamus, nec sine causa summi viri etiam impensam huic scientiae operam dederunt, cum sit geometria divisa in numeros atque formas numerorum.8 Nota non tantum oratori, sed cuique primis saltem litteris erudito necessaria est, quod ad subtilitatem constat tenuissima, et ad scientiam utilissima, et ad exercitationem valde iucundissima.9 In causis vero frequentissime quaeritur, quia primum ordo est geometriae necessarius.10 Nonne et eloquentiae, ex prioribus geometria probat insequentia, et certis incerta, propter quod plures invenies, qui dialectici similiter et rhetorici ingrediantur hanc artem.11 Dialectico namque syllogismo si res poscit utitur, et qui sunt potentissimi grammatici, qui apodixis Graece dicuntur, idem probant, et certe enthimemate, qui rhetoricus est syllogismus, quod Latine interpretatur mentis conceptio, quem imperfectum solent artigraphi nuncupare, et ipse denique probat cuius sit formae circuitus, quot lineis rectis continetur.12 Quibus modis finitur, quae illa circumcurrens linea si efficiat orbem, quae forma est in planis maxima perfecta, in qua tot spatia complectitur.13 Et si quadratum paribus horis efficiat rursus quadrata, triangulus triangula, ipsa plus aequis lateribus quam inaequalibus, et alia forsitan obscuriora, quod etiam operis sequi oportet experimentum.14 Haec in planis.15 Nam in montibus et collibus etiam imperito patet, quia per solum cursum et umbrarum motum comprehenditur, et per divergia aquarum segregatur.16 Nunc ad epistolam Iulii Caesaris veniamus, quod ad huius artis originem pertinet, ut nec ipsius auctoris gloria pereat, ut nobis plenissime rei veritas ad notitiam veniat; quisquis ille tamen hanc epistolam studiose legere voluerit quibusdem compendiis introductus, lucidius maiorum dicta in brevi percipiet.
Boethius HOME

bnf13020.63 csg830.283 sbe358.1

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik