monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 49 > 46 > 44 > 21 > 4 > 43 > 72
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, LXXI Ut obedientes sint sibi invicem Fratres no ed. text <<< >>> LXXIII De eo quod non omnis observatio iustitiae in hac sit Regula constituta no ed. text
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput LXXII De zelo bono, quem debent habere Monachi
1 Sicut est zelus amaritudinis malus qui separat a Deo et ducit ad infernum, 2 ita est zelus bonus qui separat a vitia et ducit ad Deum et ad vitam aeternam. 3 Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant monachi, 4 id est ut honore se invicem praeveniant, 5 infirmitates suas sive corporum sive morum patientissime tolerent, 6 oboedientiam sibi certatim impendant; 7 nullus quod sibi utile iudicat sequatur, sed quod magis alio; 8 caritatem fraternitatis caste impendant, 9 amore Deum timeant, 10 abbatem suum sincera et humili caritate diligant, 11 Christo omnino nihil praeponant, 12 qui nos pariter ad vitam aeternam perducat.
Benedictus Nursianus HOME
csg914.169 csg916.155
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik