monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 71
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, LXX Ut non praesumat quisquam aliquem passim caedere aut excommunicare no ed. text <<< >>> LXXII De zelo bono, quem debent habere Monachi no ed. text
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput LXXI Ut obedientes sint sibi invicem Fratres
1 Oboedientiae bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam sibi invicem ita oboediant fratres, 2 scientes per hanc oboedientiae viam se ituros ad Deum. 3 Praemisso ergo abbatis aut praepositorum qui ab eo constituuntur imperio, cui non permittimus privata imperia praeponi, 4 de cetero omnes iuniores prioribus suis omni caritate et sollicitudine oboediant. 5 Quod si quis contentiosus reperitur, corripiatur. 6 Si quis autem frater pro quavis minima causa ab abbate vel a quocumque priore suo corripitur quolibet modo, 7 vel si leviter senserit animos prioris cuiuscumque contra se iratos vel commotos quamvis modice, 8 mox sine mora tamdiu prostratus in terra ante pedes eius iaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio. 9 Quod qui contempserit facere, aut corporali vindictae subiaceat aut, si contumax fuerit, de monasterio expellatur.
Benedictus Nursianus HOME
csg914.167 csg916.153
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik