monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 1 > 25 > 58 > 16 > 13 > 4 > 39 > 2 > 12 > 70
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, LXIX Ut in Monasterio non praesumat alter alterum defendere no ed. text <<<     >>> LXXI Ut obedientes sint sibi invicem Fratres no ed. text

Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput LXX Ut non praesumat quisquam aliquem passim caedere aut excommunicare

1 Vitetur in monasterio omnis praesumptionis occasio; 2 atque constituimus ut nulli liceat quemquam fratrum suorum excommunicare aut caedere, nisi cui potestas ab abbate data fuerit. 3 Peccantes autem coram omnibus arguantur ut ceteri metum habeant. 4 Infantum vero usque quindecim annorum aetates disciplinae diligentia ab omnibus et custodia sit; 5 sed et hoc cum omni mensura et ratione. 6 Nam in fortiori aetate qui praesumit aliquatenus sine praecepto abbatis vel in ipsis infantibus sine discretione exarserit, disciplinae regulari subiaceat, 7 quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.
Benedictus Nursianus HOME

csg914.166 csg916.152

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik