monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 67
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, LXVI De Ostiario Monasterii no ed. text <<<     >>> LXVIII Si Fratri impossibilia iniungantur no ed. text

Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput LXVII De Fratribus in via directis

1 Dirigendi fratres in via omnium fratrum vel abbatis se orationi commendent, 2 et semper ad orationem ultimam operis Dei commemoratio omnium absentum fiat. 3 Revertentes autem de via fratres ipso die quo redeunt per omnes canonicas horas, dum expletur opus Dei, prostrati solo oratorii 4 ab omnibus petant orationem propter excessos, ne qui forte surripuerint in via visus aut auditus malae rei aut otiosi sermonis. 5 Nec praesumat quisquam referre alio quaecumque foris monasterium viderit aut audierit, quia plurima destructio est. 6 Quod si quis praesumpserit, vindictae regulari subiaceat. 7 Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi vel quocumque ire vel quippiam quamvis parvum sine iussione abbatis facere.
Benedictus Nursianus HOME

csg914.163 csg916.150

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik