monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 27 > 66
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, LXV De Praeposito Monasterii no ed. text <<<     >>> LXVII De Fratribus in via directis no ed. text

Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput LXVI De Ostiario Monasterii

1 Ad portam monasterii ponatur senex sapiens, qui sciat accipere responsum et reddere, et cuius maturitas eum non sinat vagari. 2 Qui portarius cellam debebit habere iuxta portam, ut venientes semper praesentem inveniant a quo responsum accipiant. 3 Et mox ut aliquis pulsaverit aut pauper clamaverit, Deo gratias respondeat aut Benedic, 4 et cum omni mansuetudine timoris Dei reddat responsum festinanter cum fervore caritatis. 5 Qui portarius si indiget solacio iuniorem fratrem accipiat. 6 Monasterium autem, si possit fieri, ita debet constitui ut omnia necessaria, id est aqua, molendinum, hortum, vel artes diversas intra monasterium exerceantur, 7 ut non sit necessitas monachis vagandi foris, quia omnino non expedit animabus eorum. 8 Hanc autem regulam saepius volumus in congregatione legi, ne quis fratrum se de ignorantia excuset.
Benedictus Nursianus HOME

csg914.161 csg916.148

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik