monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 49 > 46 > 44 > 21 > 4 > 43 > 72 > 40 > 55 > 61 > 20 > 5 > 24 > 52 > 37 > 60
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, LIX De filiis nobilium vel pauperum qui offeruntur no ed. text <<< >>> LXI De Monachis peregrinis, qualiter suscipiantur no ed. text
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput LX De Sacerdotibus qui voluerint in Monasterio habitare
1 Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogaverit, non quidem citius ei assentiatur. 2 Tamen, si omnino persteterit in hac supplicatione, sciat se omnem regulae disciplinam servaturum, 3 nec aliquid ei relaxabitur, ut sit sicut scriptum est: Amice, ad quod venisti? 4 Concedatur ei tamen post abbatem stare et benedicere aut missas tenere, si tamen iusserit ei abbas; 5 sin alias, ullatenus aliqua praesumat, sciens se disciplinae regulari subditum, et magis humilitatis exempla omnibus det. 6 Et si forte ordinationis aut alicuius rei causa fuerit in monasterio, 7 illum locum attendat quando ingressus est in monasterio, non illum qui ei pro reverentia sacerdotii concessus est. 8 Clericorum autem si quis eodem desiderio monasterio sociari voluerit, loco mediocri collocentur; 9 et ipsi tamen si promittunt de observatione regulae vel propria stabilitate.
Benedictus Nursianus HOME
csg914.142 csg916.132
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik