monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 59
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, LVIII De disciplina suscipiendorum Fratrum no ed. text <<< >>> LX De Sacerdotibus qui voluerint in Monasterio habitare no ed. text
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput LIX De filiis nobilium vel pauperum qui offeruntur
1 Si quis forte de nobilibus offerit filium suum Deo in monasterio, si ipse puer minor aetate est, parentes eius faciant petitionem quam supra diximus 2 et cum oblatione ipsam petitionem et manum pueri involvant in palla altaris, et sic eum offerant. 3 De rebus autem suis, aut in praesenti petitione promittant sub iureiurando quia numquam per se, numquam per suffectam personam nec quolibet modo ei aliquando aliquid dant aut tribuunt occasionem habendi; 4 vel certe si hoc facere noluerint et aliquid offerre volunt in eleemosynam monasterio pro mercede sua, 5 faciant ex rebus quas dare volunt monasterio donationem, reservato sibi, si ita voluerint, usufructu. 6 Atque ita omnia obstruantur ut nulla suspicio remaneat puero per quam deceptus perire possit - quod absit - quod experimento didicimus. 7 Similiter autem et pauperiores faciant. 8 Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant et cum oblatione offerant filium suum coram testibus.
Benedictus Nursianus HOME
csg914.140 csg916.130
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik