monumenta.ch > Tacitus > 11 > 51 > 18 > 69 > 3 > 15 > 12 > 50 > 6 > 23 > 57
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, LVI De mensa Abbatis no ed. text <<<     >>> LVIII De disciplina suscipiendorum Fratrum no ed. text

Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput LVII De artificibus Monasterii

1 Artifices si sunt in monasterio cum omni humilitate faciant ipsas artes, si permiserit abbas. 2 Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suae, eo quod videatur aliquid conferre monasterio, 3 hic talis erigatur ab ipsa arte et denuo per eam non transeat, nisi forte humiliato ei iterum abbas iubeat. 4 Si quid vero ex operibus artificum venumdandum est, videant ipsi per quorum manus transigenda sint ne aliquam fraudem praesumant. 5 Memorentur semper Ananiae et Saphirae, ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt, 6 hanc isti vel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint in anima patiantur. 7 In ipsis autem pretiis non surripiat avaritiae malum, 8 sed semper aliquantulum vilius detur quam ab aliis saecularibus dari potest, 9 ut in omnibus glorificetur Deus.
Benedictus Nursianus HOME

csg914.133 csg916.124

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik