monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 49 > 46 > 44 > 21 > 4 > 43 > 72 > 40 > 55 > 61 > 20 > 5 > 24 > 52
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, LI De Fratribus qui non satis longe proficiscuntur no ed. text <<<     >>> LIII De hospitibus suscipiendis no ed. text

Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput LII De Oratorio Monasterii

1 Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quicquam aliud geratur aut condatur. 2 Expleto opere Dei, omnes cum summo silentio exeant, et habeatur reverentia Deo, 3 ut frater qui forte sibi peculiariter vult orare non impediatur alterius improbitate. 4 Sed et si aliter vult sibi forte secretius orare, simpliciter intret et oret, non in clamosa voce, sed in lacrimis et intentione cordis. 5 Ergo qui simile opus non facit, non permittatur explicito opere Dei remorari in oratorio, sicut dictum est, ne alius impedimentum patiatur.
Benedictus Nursianus HOME

csg914.123 csg916.115