monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 1 > 25 > 58 > 16 > 13 > 4 > 39 > 2 > 12 > 70 > 62 > 6 > 47
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XLVI De iis qui in aliis quibuslibet rebus delinquunt no ed. text <<<     >>> XLVIII De opera manuum cotidiano no ed. text

Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XLVII De significanda hora Operis Dei

1 Nuntianda hora operis Dei dies noctesque sit cura abbatis: aut ipse nuntiare aut tali sollicito fratri iniungat hanc curam, ut omnia horis competentibus compleantur. 2 Psalmos autem vel antiphonas post abbatem ordine suo quibus iussum fuerit imponant. 3 Cantare autem et legere non praesumat nisi qui potest ipsud officium implere ut aedificentur audientes; 4 quod cum humilitate et gravitate et tremore fiat, et cui iusserit abbas.
Benedictus Nursianus HOME

csg914.114 csg916.107

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik