monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 49 > 46 > 44
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XLIII De iis, qui ad Opus Dei, vel ad mensam tarde occurrunt no ed. text <<< >>> XLV De iis qui falluntur in Oratorio no ed. text
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XLIV De iis qui excommunicantur, quomodo satisfaciant
1 Qui pro gravibus culpis ab oratorio et a mensa excommunicantur, hora qua opus Dei in oratorio percelebratur, ante fores oratorii prostratus iaceat nihil dicens, 2 nisi tantum posito in terra capite, stratus pronus omnium de oratorio exeuntium pedibus; 3 et hoc tamdiu faciat usque dum abbas iudicaverit satisfactum esse. 4 Qui dum iussus ab abbate venerit, volvat se ipsius abbatis deinde omnium vestigiis ut orent pro ipso, 5 et tunc, si iusserit abbas, recipiatur in choro vel in ordine quo abbas decreverit; 6 ita sane ut psalmum aut lectionem vel aliud quid non praesumat in oratorio imponere nisi iterum abbas iubeat; 7 et omnibus horis, dum percompletur opus Dei, proiciat se in terra in loco quo stat, 8 et sic satisfaciat usque dum ei iubeat iterum abbas ut quiescat iam ab hac satisfactione. 9 Qui vero pro levibus culpis excommunicantur tantum a mensa, in oratorio satisfaciant usque ad iussionem abbatis; 10 hoc perficiant usque dum benedicat et dicat: Sufficit.
Benedictus Nursianus HOME
csg914.110 csg916.103
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik